Page images
PDF
EPUB

Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abjectis utile nugis
Et tempestivum pueris concedere ludum,
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ.
Quocirca mecum loquor hæc tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ,
Narrares medicis ; quod, quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam

Stultitiam; et, cum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At si divitiæ prudentem reddere possent,

140

145

150

155

Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viverit in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatur et ære,
Quædam, si credis consultis, mancipat usus;
Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paulatim mercaris agrum fortasse trecentis
Aut etiam supra nummorum millibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim ?

[blocks in formation]

160

165

158. librâ et ære. "Verba sunt Juris" (i. e. the technical law-term) - Schol.

159. mancipat, gives a title to ;' i. e. in law the right by possession (= prescriptive title) is equal to that of purchase. (The line is properly parenthetical.)

Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum cœnat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia; tamquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horæ
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestes Gætulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Præferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturæ deus humanæ, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

dant planet), varo

170

175

180

185

Producis genio.-Pers. vi. 18. (For a refined and serious application of this sentiment, see the opening of the poem on St. Luke, in the "Christian Year".)

186. mitiget agrum. Cp. pacantur silvæ,' Ep. I. ii. 45.; and Cic. De Nat. D. ii. 52. (speaking of the river Indus) "non aquâ solum agros lætificat et mitigat, sed eos etiam conserit." Cp. also Ep. 1. i. 39.: mitescere.

Silvestrem, used as the proper opposite of cultus, Ibid. 60.:

Omni materiâ et cultâ et silvestri.

1

Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195
Invitus facias neque plura parare labores,

Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis ætatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi; quid, cetera jam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides ?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una?

[blocks in formation]

66

200

205

210

supposes cum Meinekio... antiquitus excidisse verbum... varieque suppletum esse a grammaticis, ut factum videtur Carm. iv. vi. 17. (cap tis)."

199. utrum magnâ an parvâ. Observe utrum... an' for 'sive... sive.' (It may be said that 'nihil refert' is implied; but the peculiarity remains.)

201. Carm. II. x. 23.
205. Sat. 1. iii. 159.

209. Thessala. Carm. I. xxvii. 21.
212. Quid te... Otherwise what

The reading here is uncertain. Orelli good is it...?

[ocr errors]

Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti :

Tempus abire tibi est, ne potum largius æquo
Rideat et pulset lasciva decentius ætas.

levat. Al. juvat. Orelli, after Bentley, adopts this reading as more Horatian.

spinis. i. e. 'vices.' Cp. Ep. L

xiv. 4.

215

[blocks in formation]
« PreviousContinue »