Westfälisches Urkunden-Buch: Die Papsturkunden Westfalens bis zum Jahre 1378. pt.1. Die Papsturkunden Westfalens bis zum Jahre 1304

Front Cover
In Commission der Regensbergschen Buchhandlung, 1888 - Westphalia (Germany)

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 125 - Engolismensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.
Page 166 - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii II. nonas augusti, pontificatus nostri anno primo.
Page 41 - Statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem dormis in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
Page 54 - Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.
Page 270 - Testes autem qui fuerint nominati si se, gratia, odio vel timoré subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.
Page 157 - Mindensis salutem et apostolicam benedictionem. lustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere.
Page 57 - ... correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque, in extremo examine, districte ultioni subjaceat.
Page 54 - Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate.
Page 196 - Quoniam, ut ait Apostolus, / omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum: oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus / prevenire; ac eternorum intuitu seminare in terris quod...
Page 50 - Florentii, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non [discordant effectu sunt prosequente complenda.

Bibliographic information