Page images
PDF
EPUB

N° V.

CHARTA ALBOINI, PICTAVIENSIS EPISCOPI ET ABBATIS COENOBII NOBILIACENSIS, QUA BERNERIO, S. PETRI CANONICO, CONCEDIT QUASDAM TERRAS IN VILLA VILZIACO 1.

ANN. 955.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, amen. Interveniente Dei gratia, Alboinus episcopus atque abbas coenobii Nobiliacensis 2, cum omui congregatione ipsius monasterii, notum quidem fieri cupimus cunctis fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ præsentibus scilicet atque futuris, quod quidam fidelis noster nomine Bernerius, sacerdos, B. Petri canonicus, accedens venit ad nostram pietatem, et precatus est nos ut aliquid ex nostro beneficio, videlicet ut ei quartas terræ et aliam terram, quantum in villa Vilziąco visum est habere, sanctæ Mariæ et sancti Lucæ evangelista, et sancti Juliani ex Nobiliaco monasterio, sub manu firma, per nostræ autoritatis scriptum dignaremur concedere: quod et omnimodo nobis placuit fecisse. Terminatur vero ex uno latere terra sancti Petri, altera parte terra sancti Hilarii, tertia parte terra sanctæ Radegundis, quarta vero via publica. Eo videlicet modo, quandiu vixerit præfatus Bernerius, sub censu xvIII denariorum teneat, possideat et faciat exinde quicquid elegerit jure ecclesiastico, nemine contradicente; post suum quoque decessum, duobus successoribus suis, qualescunque melius voluerit, sub eodem censu remaneat; et si tarde aut negligenter hujus census fuerint, duplicatum reddant, et res non perdant. Precamur denique omnes nostros successores ut ea, quæ juste ac rationabiliter statuimus, ita conservent sicut sua a suis successoribus optaverint permanere gesta. Ut autem hæc manu firma, in Dei nomine, pleniorem obtineat

'Mss. de Besly, collect. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 841, f° 87. Cette charte est citée dans le Gall. Christ. tom. II, col. 1240.

T. I. PART. 2.

2 Cœnobii Nobiliacensis. Le monastère de Nouaillé, canton de la Ville-Dieu, arrond. de Poitiers (Vienne).

61

vigorem, manibus firmavimus, postea fratribus monasterii corroborandam tradidimus.

S. Tetbertus.

S. Alboini episcopi. Hanc chartam a me factam et firmatam.
S. Ermenoni, decani.
S. Rainaldi.

S. Reimundi P. P.

S. Seguini.

N° VI.

CHARTA QUA MATRONA, ADALGARDIS NOMINE, S. MAXENTII ET B. LEODEGARII COENOBIO, COMPLANCTUM IN PAGO METULINSE, IN VILLA QUÆ DICITUR BONOLIO, SITUM, ET IN ALIO LOCO TERRAM SALSAM, CONDONAT ET TRADIT 1.

INTRA ANN. 936 ET 963.

Igitur ego, in Dei nomine, Adalgardis. Placuit mihi atque decrevit bona voluntate voluit concedere vel condonare, tradere, et tradidi beatissimi Christi Maxentii cœnobio et omni congregationi ejus, hoc est complanctum meum, quæ est situm in pago Metulinse 2, in ipsius vicaria, in villa quæ dicitur Bonolio 3, hoc est de vinea junctum 1, de opera 1, de totis partibus terra sancti Maxentii, et de una parte via publica; et in alio loco terra salsa in marisco, quæ nominata est Cala 4: hoc sunt areas L. Habet laterationes de uno fronte terra sancti Salvatoris, de alia parte via publica, de tertia parte terra votiva. Hæc omnia 5 res

I

Mss. de Besly, collect. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 841, fol. 182, vo. Cette charte n'est pas datée, au moins dans la copie de Besly, d'après laquelle nous la publions ici. Mais l'époque à laquelle elle appartient se trouve déterminée par celle de l'abbé sous le gouvernement duquel la donation qu'elle renferme a été faite. Cet abbé est Ebulus ou Eblo, qui fut en même temps évêque de Limoges et abbé de Saint-Maixent, de

936 à 963. Voy. Gall. Christ., tom. II, col. 1247-1248.

2

Pago Metulinse. Le pays de Melle, en Poitou (Deux-Sèvres).

3 Bonolio, Boneuil-aux-Monges, commune de Sainte-Soline, canton de Lezay, arrondissement de Melle (Deux-Sèvres).

4 Cala, Chalais, arrond. de Fontenayle-Comte, canton de Maillezais (Vendée). 5 Sic.

superius nominatas tradimus in elemosina, in oblatione perpetua, una pro remedium animæ meæ vel animas parentum meorum, cœnobio sancti Maxentii, piissimi confessoris, vel B. Leodegarii, egregii martyris, et ad monachos qui in ipsum locum, cum Dei timore et observatione sanctæ regulæ, sub regimine domni Ebolo episcopo, die noctuque de serviunt. Illud etiam nobis placuit inserere, ut si ulla persona surrexerit quæ contra hanc donationem ab hac die et deinceps ulla calomnia generare tentaverit, et si (non) correxerit, imprimis iram Dei omnipotentis incurrat, et sanctæ ejusdem genitricis Mariæ, et B. Petri clavigeri, et sancti Maxentii, et B. Leodegarii, et omnium sanctorum, et partem habeat cum Datan et Abiron, quos terra vivos deglutivit, et ambo in infernum vivi demersi sunt, et in diem judicii condemnatus appareat et porta inferni illum recipiat, et quod petit non vindicet, sed præsens donatio firma stabilis valeat.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

CHARTA QUA DROGO RAMNULFO, S. MAXENTII ABBATI, ALIQUID de vinea, IN PAGO PICTAVO SITA, VENDIT '.

ANNO 974. MAI.

Ego, in Dei nomine, Drogo et uxor sua nomine Girberga. Constat nos vendere et ita vendidi, tradere et tradidi ad alico homine nomen Ramnulfo abas S. Macssentii 3, hoc est aliquid de vinea nostra, quæ est situs in pago Pictavo, in vicaria Salvinse 4, in villa quæ dicitur Burgondio,

'Mss. de Besly, collect. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 841, f 185, ex originali.

2

Les auteurs du Gall, Christ, tom. II, col. 1248-1249, fixent la mort de Ramnufle à l'année 968, c'est-à-dire à la quatorzième année du règne de Lothaire, tandis que, d'après notre charte, cet abbé vivait encore dans

la vingtième année du règne de ce prince.
3 Saint-Maixent, chef-lieu de canton,
arrondissement de Niort (Deux-Sèvres).
4 Vicaria Salvinse, Sauves, arrondisse-
ment de Loudun, canton de Moncontour
(Vienne).

in rem S. Petri senioris canonice, plus minus juctos vi et medium. De tres partes, de ipsa terra sancti Petri, quarto vero fronte via publica, et est pretium solidi c. Ita vero ut faciatis deinceps quicquid voluerit, ecclesiasticam neminem contradicentem. Si quis vero, si nos ipsi aut ullus homo vel heredibus nostris, qui contra hanc venditionem venire aut inquietare præsumpserit, solidos cccc componat istipulavimus et subterfirmavimus, et post nos habitum infirmare rogavimus.

Signum Drogo et ucsor sua Girberga.

Venditio ad nos facta reddit censum denarios xxII, cui lex est.

S. Beraldo judice.

S. Arnulfo degano.

S. Sismon.

S. Berengario.

S. Silibaldo.

Data est mense maio, anno xx. regnante Lotario rege.

Girardus sacerdos escripsit.

N° VIII.

NOTITIA PLACITI INTER PETRUM SAMUELEM ET UCBERTUM, ABBATEM NOBILIACENSIS MONASTERII 1.

ANN. 1077 SIVE 1078.

Petrus Samuel quando placitum fecit cum abbate Ucberto 2, et ejus homo fuit; misit ei abba convenientiam, ut qualiter omne rectum faceret, et ex omnibus quæcunque voluisset quod judices juridici judicassent. Accepit ergo abbas cum eo terminum quo haberent judices congregatos, et ad terminum fuit ipse Petrus cum suis hominibus, et audierunt id quod judicatum fuit. Fuit ergo ad judicium Arbertus

'Mss. de Besly, collect. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 841, fol. 184.

2

Ucberto abbate. Hubert fut abbé de Nouaillé, de 1077 à 1078. Les auteurs du Gall. Christ., tom. 11, col. 1240-1241, se bornent à donner le nom de cet abbé en

déclarant qu'ils n'ont rien à dire de lui, si ce n'est qu'ils trouvent son nom entre ceux de Pierre et de Bertrand, dans le catalogue des abbés de Nouaillé et dans la chronique de Maillezais.

Truaut, Ademarus vicarius, Gotfridus de Calviniaco, Warnerius Cornevino, Ugo præpositus de Pictavis, Aimericus la Cailla, Wolfredus, Isembertus de Cos, Stabulus Laudavene, Wolfredus de Istnaco, et judicaverunt bellum ut esset, et remansit in Petrone et fratre ejus Woscelino, qui cum eo illic aderat. Ut ergo vidit abbas quod homines veridicos et tam potentes nolebant credere de eo quod judicabant, voluit dare fiducias, ut id quod comes aut sui homines, sive episcopus aut sui homines judicassent, ea fecisset, propterea quod abbatia illorum est, et ipsi eam debent providere. Et tunc dixerunt Petrus et Woscelinus quod non ausi erant pergere Pictavis, ad curtem comitis sive episcopi; abbas vero dixit eis quod ipse eos duxisset incolumes et sanos, et homines eorum cum eis; et si lex judicata ibi fuisset, ipse abbas eos et homines suos, eorumque bellatorem fecisset aspicere, ut nullum malum eis non evenisset ; et dixerunt idem Arbertus Truaut, et Ademarus vicarius, et Ugo prepositus. Et insuper fuit denominatum ubi esset bellum. Et dixerunt quod in illa insula, ubi Ugo Hierusalem fecit suum, bellum illic esset, ita ut non haberent nisi duos bellatores cum custodibus supradictis. Et hæc omnia, quæ auditis, voluit abbas facere, et monachi qui tunc præsentes aderant, id est, Arembertus, et Bertrannus prior monasterii, Ricardus præpositus, Willelmus pictor, Aimericus de Liziniaco, et Willelmus, qui hæc scripsit, et omne remansit in Petrone Samuelle et fratre ejus Woscelino. hæc omnia fecit ei abbas omnes rectos quoscunque requisierunt. Ipsi vero duo fratres nullum rectum ei fecerunt, sed perrexerunt sine ullo respectu quod abbas eis dedisset, et avunculus eorum Arbertus Truaut multum eis blasphemavit, quod ita sine respectu ullo quod abbas eis dedisset pergebant.

Et

supra

Arbertus Truaut.
Ademarus, vicarius.
Aimericus la Cailla.

Isembertus de Cos.

Wilfridus de Istnaco.

Ugo Hierusalem.

« PreviousContinue »