Page images
PDF
EPUB

dicti monasterii abbatis tertii, penitus evacuare satagebat. Sed resistente sibi Theobaldo pio principe nostræque ecclesiæ tutore, sicut in sequentibus patebit, ipsius conatus in cassum cessit. Sed prius de supra memorata libertate, sicut verax Agano et sanctus Vallo et plures alii, qui in astruendam eandem libertatem præsentes fuere, nobis protestati sunt, posteris intimare curemus. Predicta sane ecclesia ante tempus Leotherici, reverendi presulis, canonicalis non erat, sed Atoenus, sacerdos probus, Pruvini oriundus, Senonensis canonicus, cum auxilio Odonis magni principis', volente atque laudante cum omni clero suo Leothorico archipresule, canonicos ibidem constituit; providensque in futurum, sua diligentia, præfati principis gratia, ab ipso archipresule ac capitulo sedis Senonicæ tantam eisdem canonicis libertatem impetravit, quatinus et ipsi et eorum vicarii immunes essent ab omni ordinis justicia, excepto quod abbati suo tanquam patri obsequerentur, et per ipsum et in capitulo suo, si quid forte delinquerint, censura canonica subderentur. Preterea neque principalis ecclesia, nec aliqua supradicta parrochia basilica, Senonensi episcopo aut alicui suo ministro, pastum aut aliquod stipendium ex aliquo persolveret, excepto quod, octavis Pascha, duodecim solidi ab eisdem canonicis, pro omnibus suæ parrochiæ ecclesiis, episcopo, Senonis, transmitterentur. Adhuc et sepedictis canonicis, dignitatis gracia, collatum est quatinus a divino numquam cesserent officio, nisi forte apud Senonicam sedem divina intermitteretur cantio. Hanc igitur libertatem, negante Richero præfato, Pruvinenses proceres, qui in danda, corroboranda eadem libertate affuerunt, videlicet Hagano, Ingenulphus, Athaldus, Fulcherus, Burda, Odo, Coridus, Ancellus, qui fuerat præpositus, Stephanus cum fratre, et Constantio, et plures alii, in loco quem prædiximus, in præsentia Richeri episcopi et Theobaldi comitis, abstulerunt probare sacramento seu quolibet firmiori examine, Sed predictus pontifex tantis testibus, absque probamento credere dignum ducens, gratia comitis, sepedictis canonicis libertatem memoratam, sicut ab antecessore suo Leotherico susceperant, et usque ad tempus suum possederent, in reliquum ævum possidere concessit. Insuper etiam sepedicto comiti pepigit quod supradictos canonicos pro quolibet culpa neque vocaret neque excommunicaret, donec apud ipsum comitem de ipsis 1 Eudes II, comte de Champagne et de Brie.

1

canonicis clamorem fecisset. In hoc igitur colloquio, ex parte archipresulis, affuerunt clerici Hilduinus archidiaconus, Berninus precentor, Beroaldus archidiaconus, Vosbertus abbas. Item alii affuerunt et laïci Deodatus de Triangulo, Ansellus Bornicus, Odo Hispanicus, Alvualo, Vaufridus de Sancto Hilario, item alii. Ex parte comitis, preter supradictos testes, affuerunt Rodulphus Burdo, Hidelgarius de Cantumerula, Hildegarius Hunaldi, Robertus Haganonis, Airicus, Ramaldus Artaldi, Stephanus Gerardi, Attoenus præpositus, Fulcherus Martini, Burdinus Pinguis. Item clerici Zualterus, Petrus, Odardus, Fulcherus et alii.

No XIII.

CHARTA HUMBALDI DE URIACO, QUA MONACHIS CAPELLÆ S. DIONYSII IN MONTE JULANO, PER OMNES SILVAS SUAS, UBICUNQUE SINT, QUICQUID eis NECESSE FUERIT AD CALEFACIENDUM, ETC., CONCEdit '.

CIRCA ANN. 1068.

Ego Humbaldus de Uriaco, consilio et voluntate Deæ uxoris meæ, et quorumdam optimatum meorum, videns monachos S. Dionysii prope castrum meum hospitantes, in terra cujusdam militis nomine Johannis de S. Caprasio, quam ipse Johannes habebat de Archinbaldo Burbunensi; perpendens etiam domnum Archinbaldum in curia Philippi regis Francorum, in palatio Parisiensi, in die sancto Pentecostes, me vidente et audiente 2, multisque aliis nobilibus personis tam episcoporum quam abbatum, quam comitum, jussu et concessu ipsius regis dedisse et concessisse monasterio S. Dionysii, in monte Julano fundato, quæcunque homines sui darent monachis S. Dionysii cujuscunque conditionis essent, sive servi, sive liberi, ipsi monachi omnia in perpetuum possiderent. Sperans quoque et confidens me posse con

Mss. de Besly, coll. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 822, fo 158.

Voy. la charte du roi Philippe 1er,

donnée le 27 mai 1067, dans Félibien, Hist. de l'abbaye de Saint-Denis, pr., pag. lxxxvi.

sequi veniam peccatorum meorum interventu beati Dionysii, cupiens etiam augmentare et amplificare res S. Dionysii, sicut Archinbaldus et cæteri proceres augmentaverant, et dilataverant, in præsentia domni Ricardi Bituricensis archiepiscopi, dono et concedo monachis Capella S. Dionysii manentibus, per omnes silvas ubicunque sint, quicquid eis necesse fuerit ad calefaciendum, ad proprios porcos pascendos, pascua quoque bovibus et vaccis suis. Concedo namque omnem piscationem ex omnibus aquis meis totius terræ meæ. Reddo etiam ecclesiam de Alda et terram et villam et decimam, quam prius reddideram, quia primo data fuerat S. Dionysio, sicut veridica privilegia manifestabant. Facio etiam et feci concedere illis qui tenebant de me ecclesiam et terram et decimam et villam, secundum consuetudines laicorum, quas habebant in ecclesiis, scilicet Bernardo Grossinello, qui dederat S. Dionysio, pro Willelmo filio suo, et Willelmo Malevicino, et Radulfo fratre suo, avunculis ipsius Willelmi. Notifico etiam tam præsentibus quam futuris quod, sicut Philippus, rex Francorum, et Archinbaldus Burbunensis fecerunt Capellam liberam et immunem ab invasione et potestate omnium hominum, nisi tantum beati Dionysii et solius prioris, ita et ego, quamvis locus Capellæ non sit mei juris, concedo nec nullus homo, nec ego, nec aliquis de genere meo, nec hominem capere, nec sua auferre, et vim ei inferre. Ut autem hæc immunitas et libertas firma et inviolata perpetuo maneat, et quod concessi firmum et ratum permaneat, confirmo et juro in manu tua, super textum evangelicum, faciens etiam jurare duobus filiis meis Humbaldo et Heliæ.

Hoc actum est apud Capellam, die Ascensionis Domini, regnante Philippo rege Francorum.

S. Ricardi, archiepiscopi.
S. Humribaldi Senioris.
S. Deæ, comitissæ.
S. Humbaldi Junioris.
S. Helyæ, filii Humbaldi.
S. Helyæ de S. Severa.

S. Amblardi Wilibaldi.
S. Petri de S. Caprasio.
S. Humbaldi de Paciaco.
S. Amblardi Grossinelli.
S. Willelmi Malevicini.
S. Rodulfi Malevicini.

No XIV.

CHARTA GUILLELMI VI, AQUITANORUM DUCIS, QUA ECCLESIAM DE MAGNAC, SUPER FLUVIUM AUSANCÆ SITAM, ET DECIMAM EJUSDEM, S. JOHANNIS EVANGELISTÆ ECCLESIÆ, QUAM IPSE ÆDIFICAVIT, LARGITUR 1.

CIRCA ANN. 1080.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Gaufredus, gratia Dei Aquitanorum dux, omnibus sanctæ Dei ecclesiæ alumnis, tam præsentibus quam futuris, notum fieri volo quod quando ecclesiam S. Johannis evangelista, Deo inspirante, ædificare volui, ad limina B. Petri Romam

Mss. de Besly, coll. Dupuy, Biblioth. royale, vol. 841, fol. 199, ex tabular. Monast. Nov. Pictav.

Cette charte, dont un fragment a été publié dans le Gall. christ,, tom. II, instr. col. 353, ne porte aucune note chronologique, mais sa date peut se déduire avec assez de précision des énonciations qu'elle renferme. Le donateur est Geoffroi Guillaume VI, comte de Poitiers et duc .d'Aquitaine, qui fait une concession au monastère de Moutier-Neuf, fondé par lui après un voyage à Rome, où il conféra avec le pape Grégoire VII de son dessein d'élever une église en l'honneur de saint Jean l'Évangéliste.

Les auteurs ne sont pas d'accord sur l'époque de la fondation de cette église, qui prit le nom de Moutier-Neuf. La chronique de Maillezais, Chron. Malleac., apud Labb., nov. Biblioth. Mss., tom. I, pag. 211, la place en 1069, tandis que le moine de MoutierNeuf, Fragm. Hist. Monast. Nov. apud Mar tenn. Thes. anecd., tom. III, col. 1215, C, la met en 1076. Les auteurs du Gall. christ., tom. II, col. 1259-1260, après avoir in

diqué, d'après la chronique de Maillezais, l'année 1066 ou 1069 comme celle de la fondation de ce monastère, établissent que cette fondation ne peut être antérieure à l'année 1073, et qu'il ne fut achevé qu'après 1076. Il serait, en effet, difficile d'accorder la date de 1069 avec ce que dit Geoffroi Guillaume de la conférence qu'il eut avec Grégoire sur son projet de fonder le Moutier-Neuf; conférence qui n'a pu avoir lieu au plus tôt qu'à la fin d'avril 1073, à moins qu'on ne suppose que le monastère était déjà fondé à cette époque; ce qui semble résister aux termes de notre charte, en même temps que cela est formellement contraire au témoignage du moine de Moutier-Neuf que nous venons de citer.

Quoi qu'il en soit, la date de notre charte ne peut être antérieure à 1076, puisque nous trouvons parmi les signataires Adémar, évêque d'Angoulême, dont l'épiscopat n'a commencé que dans cette année; et elle ne peut être mise au-dessous de l'année 1087, qui est celle de la mort du duc Geoffroi Guillaume.

I

2

profectus, Audebrannum papam adii, atque hujus rei cum eo consilium cepi. Qui bonæ voluntati meæ multum congaudens, quod desiderabam libenter annuit, et præcepit in locum penitentiæ concessitque ut prædictam ecclesiam auctoritate sua fundatam, præcepto firmarem, de propriisque dominiis et casamentis baronum meorum, cum assensu eorum qui a me habebant, honorifice ditarem. Quod ego omnimodis implere desiderans, inter plurima, quæ prædictæ ecclesiæ S. Johannis attribui, dono ecclesiam de Magnac super fluvium Ausancæ 2 sitam, et decimam ejusdem ecclesiæ, quam redemi ab Hugone præposito, qui eam habebat in vadimonium pro Dcc solidis; hoc idem Stephano de Magnac, qui a me habebat in casamentum, atque uxore illius Agnete et natis eorum, Gaufredo quoque capellano ejusdem ecclesia, annuentibus. Et ut hoc donum firmius omni tempore maneat, hanc chartam inde fieri præcepi, quam propriis manibus ego et Guillelmus filius meus, firmavimus. Isembertus quoque episcopus, amore Dei et nostro, auctoritate sua firmavit, aliisque nobilibus quorum nomina subnotantur, ad affirmandum tradidit.

1

S. Gaufridi, Aquitanorum ducis. S. Guillelmi Grammatici.
S. Guilelmi, filii sui.

S. Isemberti, episcopi.

S. Ademari, episcopi Engolismi.
S. Gaufredi Abundæ.

S. Aimerici de Blanches.

1 Magnac, Migné, arr. et cant. de Poi

tiers (Vienne).

› Fluv. Ausancæ. L'Auzance, qui se jette

S. Aimerici, vicecomitis.

S. Hugonis de Leziniaco.
S. Hugonis, præpositi.

S. Petri de Briderio, et aliorum.

dans le Clain, à une lieue environ N.-E. de Poitiers.

« PreviousContinue »