Page images
PDF
EPUB

facere et aptari prout solitum est. Et acto similiter inter dictas partes, dictis nominibus, et reservato quod predicti Petrus Jacobus et Obertus et eorum nuncii in itinere quod faciet ipsa navis de Janua apud Telonum et ibidem in Telono possint uti sarcia ipsius navis nova et veteri prout expediret et eis videbitur et ad eorum voluntatem; que omnia et singula promiserunt dicte partes inter se, dictis nominibus, attendere, complere et observare et in nullo contravenire, alioquin penam dupli valentii (sic) dicte navis inter se stipulantes promiserunt et proinde sibi ad invicem obligarunt pignori bona eorum habita et habenda. Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo indictione decima, die vigesima septima novembris, inter complectorium' et pulsacionem campanarum. Testes Lanfranchinus Pignolus judex, Symon Malonus et Johannes Metifocus.

Ego Leoninus de Sesto notarius, rogatus scripsi.

IV. e. Littere in quibus continetur quod Guido Corrigia, potestas Janue, et alii, ex octo nobilibus, confitentur Januino notario, scribe comunis Janue, quod actum fuit inter nuncios predictos ex una parte, et inter ipsos ex altera, occasione promissorum Guilienzonis Comitis, civis Nauli.

In nomine Domini, amen. Nos Guido de Corrigia, Janue civitatis potestas, Guillelmus Portus, Frexonus Malocellus et Bonifacius Pitamilium, ex octo nobilibus, in presencia, voluntate et decreto consiliariorum comunis Janue, ad consilium per cornu et campanam more solito congregatorum, quorum nomina inferius scripta sunt; nec non et nos predicti consiliarii, in presencia, decreto et auctoritate dicti potestatis, lecta prius et approbata forma presentis instrumenti per octo viros, unum videlicet per compagnam, et duos jurisperitos, secundum formam capituli, nomine ac vice comunis Janue, confitemur tibi Januino Ospergerio notario, scribe comunis Janue, recipienti nomine illustris domini regis Francie, quod inter nos ex una parte, et magistrum Henricum de Campo Repulso clericum et Guillelmum de Mora, nuncios dicti domini

figurés, et ressemblant un peu à des s renversées, se trouvent sur les deux a de ce mot. Nous pensons qu'ils remplacent les deux syllabes: lefa. Le mot serait calefatas. Les navigateurs s'engageaient à faire cal

fater les couvertes en même temps que les côtés de la nef.

'Entre complies et le moment où l'on sonne les cloches pour annoncer la fin de l'office ou le salut.

Regis ex altera, actum fuit, occasione promissionum quarum Guilienzonus Comes, civis Nauli, fecit predictis nunciis domini Regis de construenda, habenda, complenda et preparanda quadam nave dicto domino Regi, cum sarcia et apparatu ipsius et certis rebus et numero marinariorum, certo loco et tempore, secundum tenorem instrumenti scripti manu Leonini de Sesto notarii, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, die vigesima octava novembris, quod pro dicto Guilienzono nos, nomine comunis Janue, et ipsum comune deberemus obligare dicto domino Regi de constructione dicte navis et de observandis omnibus et singulis que dictus Guilienzonus, secundum tenorem dicti instrumenti, dictis nunciis domini Regis, promisit de marchis quingentis ultra predictam unam, volentes ea observare, nomine et vice comunis Janue, promittimus et convenimus tibi predicto Januino tabellioni, ut publice persone stipulanti nomine dicti domini Regis, quod nos, nomine dicti comunis, et ipsum comune Janue faciet et curabit quod predictus Guigienzonus (sic) dictam navim de predictis mensuris et cum sarcia et apparatu et cum illis rebus et tot marinariis, ad illum terminum et locum ad quem et prout promisit dictus Guilienzonus dictis nunciis, factam et completam et preparatam habebit dictus Guilienzonus predictis nunciis domini Regis, secundum tenorem instrumenti predicti, se facturum et observaturum promisit et de constructione dicte navis et de omnibus hiis que per dictum Guilienzonum dictis nunciis promissa sunt, secundum tenorem dicti instrumenti, et de observancia omnium predictorum de quibus sit mencio in dicto instrumento dicto domino Regi. Nos, nomine comunis Janue, et ipsum comune Janue et bona ipsius comunis et ultra sortem, si predicta non observarentur, usque in quantitatem marcharum quingentarum argenti tibi pro dicto domino Rege recipienti, et pro te ipsi domino Regi obligamus, obligatos et ipsum comune esse confitemur et de predictis omnibus observandis, et si predicta non observarentur ad sortem et ultra sortem usque in quantitatem marcharum quingentarum argenti nos, nomine comunis Janue, pro dicto Guilienzono versus te dictum Januinum, pro dicto domino Rege, et ipsi domino Regi, et ipsum comune proprios et principales debitores et observatores constituimus, videlicet usque ad sortem et ultra sortem usque in dictam quantitatem marcharum argenti, obligantes nos, in nomine dicti comunis, et ipsum

T. I. PART. 2.

68

comune et bona omnia ipsius comunis tibi dicto Januino, recipienti pro dicto domino Rege et pro te ipsi domino Regi, renuncians jure de principali et omni jure. In cujus rei testimonium publicum instrumentum inde fieri jussimus et in ipso sigillum comunis Janue apponi. Nomina vero dictorum consiliariorum comunis Janue sunt hec: Johannes Ugolinius, Daniel Aure, Obertus Pulpus, Matheus Pignolus, Guillelmus Cibo, Matheus de Guisulfo, Johanninus de Marino, Guillelmus de Savignono, Symon Grillus, Gonradus Panzanus, Daniel Spinula, Guillelmus de Camilla, Bartholomeus de Castro, Guillelmus Balbus de Castro, Lafrancus Pignolus, Franceschinus de Camilla, Conradus Ebriacus, Pignolus, Pignolus', Franceschinus Ceba, Hugo Fornarius, Philippus Mallonus, Anthonius Mallonus, Guillelmus de Castro, Bartholomeus de Carmazino, Bonus Vassalus Nepetella, Petrus de Camilla, Andriolus Ebriacus, Obertus de Montobro, Guillelmus Comes, Lanfrancus de Guisulfo, Petrimus Grillus, Guillelmus Pictella, Symon Streiaponus, Henricus Calvus, Fulco de Castro, Jacobus Anioinus, Guillelmus Grillus, Guillelmus de Gavio, Martinus de Porticu, Paschalis de Vignali, Jacobus Rubeus, Obertus de Mari, Petrus Javoldanus, Symon Toscicus, Johannes Guercius, Obertus Spinula, Symon de Quarto, Johanninus Embronus, Lanfrancus Advocatus, Francolinus Anctochis, Octobonus de Cruce, Jacobus de Murta, Thomas de Gualterio, Hugo Canis, Nicholaus Draperius, Henricus Dregus, Thomas Malocellus, Benedictus de Carmadino, Ragmundinus de Mari, Bonifacius Guaratus, Symon Belmustus, Gavinus de Tiba, Octolinus de Magistro, Nicholaus de Quinto, Bonus Vassallus Usus Maris, Symon Panzanus, Symon Mullonus, Franceschinus de Sancto Zinexio, Ogerius Pilavicinus, Henricus Scarzafitus, Guliermus Gabarina, Obertus de Grimaldo, Jacobinus Ventus, Andreas Gantiliexius, Rubeus de Orto, Nicholaus Guercius, Obertus Pristinus, Ansaldus Pollicinus, Martinetus de Marino, Johannes de Sesto, Symon Canzelerius, Marinetus de Bulgaro, Juanus de Baldizono, Marinus Usus Maris, Raymundus de Casalli et Nicholaus Figalus. Actum Janue, in palatio

' Évidemment : Auria, Daniel d'Oria. Peut-être la répétition du nom est une faute de copiste; la virgule qui sépare

les deux Pignolus semble confirmer cette opinion. Cependant, dans d'autres lettres, on retrouve encore Pignolus Pignolus.

illorum de Auria, ubi tenetur curia potestatis; millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indicione undecima, die prima decembris prusante (sic) ad terciam: Testes, Ricobonus Paiarius notarius, Henricus Guillelmi Rubei notarius, et Henricus Antracus comunis.

Ego Bonussignor de Castro notarius, jussu potestatis predicti scripsi.

V. ff.-Littere in quibus continetur quod Guido de Corrigia, Janue civitatis potestas, et Guillelmus Portus et aliis ejus socii confitentur Januiho notario quod actum fuit inter ipsos et dictos nuncios, occasione promissionum quas dictus Symon Mallonus fecit dictis nunciis.

In nomine Domini, amen. Nos Guido de Corrigia, Janue civitatis potestas, et Guillelmus Portus, Fressonus Malocellus, et Bonifacius Pitamilium, ex octo nobilibus, in presencia, voluntate et decreto consiliariorum comunis Janue, ad consilium per cornu et campanam more solito congregatorum, quorum nomina inferius scripta sunt, nec non et nos predicti consiliarii, in presencia, decreto et auctoritate dicte potestatis, lecta prius et approbata forma presentis instrumenti per octo viros, unum videlicet per compagnam, et duos jurisperitos, secundum formam capituli, nomine ac vice comunis Janue, confitemur tibi Januino Ospergerio tabellioni, scribe comunis Janue, recipienti nomine illustris domini regis Francie, quod inter nos, nomine comunis Janue, ex una parte, et magistrum Henricum de Campo Repulso clericum et Guillelmum de Mora, nuncios dicti domini Regis, ex altera, actum fuit, occasione promissionum quas Symon Mallonus fecit predictis nunciis dicti domini Regis de construenda, habenda et preparanda, expensis ipsius Symonis, quadam nave dicto domino Regi cum sarcia et apparatu ipsius et certis rebus et certo loco et tempore, occasione passagii transmarini quod dictus dominus Rex facturus est Deo dante; videlicet, de construenda dicta nave, habenda et preparanda et complenda cum sarcia et apparatu et ceteris rebus et certo loco et tempore, eodem videlicet modo et forma quo sive qua comune Janue promisit dictis nunciis facere dicto domino Regi duas naves, quod nos, nomine dicti comunis, et ipsum comune deberemus obligari dicto domino Regi de constructione dicte navis et de observandis omnibus et singulis que dictus. Symon dictis nunciis se facturum et observaturum promisit una vo

lentes ea observare, et nos, nomine dicti comunis, et ipsum comune ad predicta obligare, nomine et vice comunis Janue, promittimus et convenimus tibi dicto Januino tabellioni, recipienti nomine dicti domini Regis, quod nomine dicti comunis Janue faciemus et curabimus ita et comune Janue ita faciet et curabit quod dictus Symon dictam navim, eodem modo et forma et de illis mensuris et cum illa sarcia et apparatu et cum illis rebus et illo loco et tempore quo sive qua et quibus comune Janue promisit dictis nunciis dicti domini Regis facere dicto domino Regi naves duas, videlicet cum illa sarcia et apparatu, et rebus quam, quem et quas comune Janue debet habere pro una dictarum navium, et ad illum terminum et locum ad quem et prout promisit dictus Symon dictis nunciis, ipse Symon factam, completam et preparatam habebit propriis expensis ipsius Symonis, et quod ipse Symon attendet, complebit et observabit ea omnia et singula que dictus Symon promisit dictis nunciis quantum pro dicta nave, pro sarcia et apparatu et rebus habenda et preparanda ad dictum terminum et locum, et de faciendo construi dictam navem et de habendo ipsam completam et preparatam cum dicta sarcia et apparatu et rebus et ad illum locum et terminum ad quem et quemadmodum et eodem modo et forma quo et qua comune Janue facere et habere debet unam ex predictis duabus navibus dicto domino Regi; et de observancia omnium predictorum, nos comune Janue et ipsum comune et bona omnia ipsius comunis et ultra sortem, si predicta non observarentur, usque in quantitatem marcharum mille argenti tibi dicto Januino, pro dicto domino Rege recipienti, et pro te ipsi domino Regi, obligamus et obligatos et ipsum comune obligatum nos esse confitemur, et de predictis omnibus observandis, et si predicta non observarentur ad sortem et ultra sortem usque in quantitatem marcharum mille argenti, nos, nomine comunis Janue, et ipsum comune Janue, pro dicto Symone, versus te dictum Januinum, pro dicto domino Rege et ipsi domino Regi, proprios principales debitores et observatores constituimus, videlicet usque ad sortem et ultra sortem usque in quantitatem marcharum mille argenti, obligantes inde nos, nomine dicti comunis, et ipsum comune et bona omnia ipsius comunis tibi dicto Januino, recipienti pro dicto domino Rege, et pro te ipsi domino Regi, renuncians juri de principali et omni

« PreviousContinue »