Page images
PDF
EPUB

Regis vel ejus nuncii seu facto ipsius domini Regis, ultra precium dicti nauli, ut superius dictum est. Que omnia et singula supradicta, nomine et vice domini Regis et pro ipso domino Rege, convenimus, et dicto Bonifacio attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, in nullo contravenire. Actum Janue, in domo Guillelmi de Turii, de millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indiccione undecima, die tercia madii, inter vesperas et complectorium. Testes Petrus Aurie, dictus Guillelmus et Lanfrancus de Grillo.

Ego Marinus de Monte Bosato notarius, rogatus scripsi.

XV. Littere Henrici Aurie et Johannis de Momardino supra construccione cujusdam salandrini '.

In nomine Domini, amen. Nos Henricus Aurie et Johannes de Momardino, quisque nostrum in solidum promittimus et convenimus vobis dominis Johanni Pissavillano (sic) militi, magistro Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi Regis Francorum, stipulantibus nomine et vice ipsius domini Regis, quod faciemus sive fieri et constitui faciemus persencialiter, pro felici passagio domini Regis, in Sancto Petro de Arena, ad nostras proprias expensas, sallandrum unum de manerie et mensuris infra scriptis, videlicet longum per carenam cubitorum viginti octo et dimidium, et de roda in rodam cubitorum quadraginta unius, et altum in sentina ad rectam lineam palmorum decem et dimedium; et aperiet palmos viginti sex et dimidium, et altum in cooperta palmorum nomine (sic) et in orlo palmorum quinque et dimidium; et habebit talamum 3 ad popam et ad prodam bonum et decentem, et habebit arborem de proda grossam palmorum septem et longam cubitorum triginta duorum, et arborem de medio grossam palmorum sex et longam cubitorum viginti novem, et habebit pecias septem antenarum, ancoras tresdecim de cantariis quinque minus quarta pro qualibet; cotoni novi velas quinque, barcham de palascarmo et gonxdolam furnitas remis et centanaria octuaginta,

[blocks in formation]

2

3 Chambre appelée ailleurs paradisus. Voir la dernière pièce de ce registre, et la p. 422, t. II, de l'Archéologie navale.

71

4

sarcie commisse canabis et tot vegetes que erunt capacitatis metretarum sexcentarum aque, et scabianas (sic)1 pro equis, et restos 2 sub pedibus equorum; et habebit marinarios viginti quinque et pueros tres, computato nauta uno, et dictum sallandrum de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis superscriptis ipsi sallandro necessariis, conducemus et consignabimus vobis predictis ambaxatoribus, nomine et vice domini Regis vel de mandato ipsius, in portu de Aquis Mortuis, usque dies octo mensis madii post octavas, quod erit anno currente millesimo ducentesimo sexagesimo nono3 scilicet sanum et stagnum et completum coopertis castello, et omnibus aliis rebus predictis, et demum specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno pro dicto passagio, ad bonum intellectum, sicut expedit habere lignum transfretans in passagio ultra mare cum equis et peregrinis; et tali modo, ut superius dictum est, dictum lignum vobis ambaxatoribus predictis promittimus habere paratum et conductum ad dictum locum de Aquis Mortuis usque ad dictum terminum. Insuper promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus, quod honerabimus seu honerari faciemus ad nostras expensas in dicto ligno omnes res illas quas vobis et domino Regi in ipso apponere placuerit, et quod non honerabimus nec honerari faciemus in dicto ligno aliquas res absque vestra scientia et mandato vel nuncii domini Regis. Item promittimus et convenimus vobis quod curabimus et curare faciemus nostros marinarios salvare et custodire bona fide dominum Regem et totam gentem suam et omnes res suas, et obedire ipsi domino Regi seu ejus nuncio in omnibus, et complere viagium quod dominus Rex facere voluerit. Et predicta omnia et singula sic infra scripta vobis dictis ambaxatoribus, dicto nomine, promittimus attendere, complere et observare pro precio seu mercede librarum mille septingentarum turonensium

'Pour stabulas. Scabia signifie en italien farcin. Il est assez singulier qu'à propos des écuries, un mot dont scabia est le radical se soit trouvé sous la plume du copiste.

Pour restes; de la paille en botte, de la litière, peut-être du vieux cordage détordu.

3 Nous avons fait remarquer, à propos du marché précédent, que cette formule doit être fautive. Ici l'erreur est d'autant plus manifeste qu'il s'agit d'un navire à construire et que le contrat est daté du 13 mai 1269.

4 Navire. Ital. : legno.

quas proinde nobis dare debetis, et de quibus jam habuisse et recepisse confitemur mille libras turonenses. Renunciantes exceptioni non numerate pecunie et non recepte, doli mali, condiccione sine causa, et omni alii jure; et residuum dicti precii, videlicet libras septingenta turonenses, nobis dare debetis seu dari facere tenemini infra dies octo postquam dictum sallandrum aplicuerit in Aquis Mortuis. Insuper, ex pacto incontinenti apposito, promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod ex quo dictum sallandrum, de mandato domini Regis vel ejus nuncii, separatum fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, et voluntas fuerit domini Regis vel ejus nuncii quod dictum lignum applicare debeat ad aliquam insulam vel portum vel ad alium locum, pro habendo consilio vel pro expectando gentem domini Regis, quod illuc cum dicto ligno ire teneamur et ibi expectare, et, si necesse fuerit, ibi discargare res et equos qui erunt in ipso ligno, et ipsas res et equos iterum reducere seu reduci facere in dicto ligno, et dictas res honerare et exhonerari facere teneamur, et intelligatur usque ad ripam seu littus maris. Si forte contingeret dictum dominum Regem vel ejus nuncium, dictum sallandrum ibidem tantum detinere quod oporteret quod yemaret, quod occasione illius yemacionis dabitis et solvetis nobis seu solvi et dari facietis in ipso loco libras sexcentas octuaginta turonenses ultra dictas libras mille septingentas. Insuper eciam promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictum lignum iterum honerabimus seu honerari faciemus omnibus rebus que vobis placuerit, ad voluntatem domini Regis, et deinde cum dicto ligno et marinariis ibimus ad illum locum ad quem placuerit domino Regi vel ejus mandato, et ibi exhonerabimus si necesse fuerit dictum lignum, ut dictum est, et postquam equi de ipso ligno exhonerati erint in terra in ipso loco, promittimus ibi stare et expectare cum ipso ligno per mensem unum faciendo servitium domini Regis sicut de ipsius voluntate processerit usque dictum terminum; et si infra illum mensem voluntas fuerit domini Regis vel ejus consilii transferendi se et gentem suam ad alium locum in eadem regione, quod teneamur iterato equos et gentes et res omnes que ibi de ipso ligno exhonerate erunt, rehonerare seu rehonerari facere et reduci in dictum lignum, et deinde ire cum ipso ligno et honere ad alium locum in

eadem regione qua placuerit domino Regi, et ibidem exhonerare ipsum lignum omnibus pertinentibus domino Regi et genti sue, ut dictum est, et postea nobis liceat deinde abire cum dicto ligno quo voluerimus, salvo et quod in dicto ligno personaliter ire non teneamur si noluerimus, sed possimus alium constituere loco nostrum sufficientem. Predicta omnia et singula promittimus vobis dictis ambaxatoribus stipulantibus nomine et vice domini Regis, attendere, complere et observare, seu attendi, compleri et observari facere, et in nullo contravenire, alioquin penam dupli tocius dicti nauli vobis stipulantibus promittimus: pro qua pena et predictis omnibus observandis, vobis, dicto nomine, omnia bona nostra habita et habenda pignori obligamus; renunciantes privilegio fori, quod ubique nos et nostra convenire et detinere possitis. Insuper pro predictis Enrico et Johanne, versus dictos ambaxatores, de predictis omnibus attendendis et observandis solempniter intercesserunt et se principali obligarunt, quilibet eorum in solidum, Nicholaus quondam Manuel Aurie, Symon Aurie, Obertinus Petri Aurie et Bonitolus Bonitus, et renunciaverunt jure de principali, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis de duobus rebus, privilegio fori et omni juri per que possent contra dominum Regem in aliquo se tueri. Versa vice, nos Johannes predicti, Enricus et Guillelmus, nuncii et ambaxatores dicti domini Regis, prout de ipsa ambaxaria constat per litteras ipsius domini Regis sigillo pendenti ipsius munitas, quarum tenor talis est: Lud. Dei gracia Francorum rex, dilectis suis potestati, consilio et communi Januensi, salutem et dilectionem... Mittimus ad vos dilectos nostros Henricum de Campo Repulso clericum, Johannem dictum Poilevillain militem, et Guillelmum de Mora, servientes nostros, latores presentium, ad tractandum vobiscum et, si necesse fuerit, cum singularibus personis de vestro communi, de navibus et vasis aliis conducendis, nec non et de galeis de novo faciendis fieri pro nostro passagio transmarino. Damus eciam eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi supra hiis vobiscum et cum aliis de communi vestro, secundum quod eis videbitur expedire. Requirendi eciam a vobis sufficiens subsidium de galeis et in aliis oportunis, nec non petendi securitatem a vobis et singularibus personis de vestro communi cum quibus convenerint, et eam recipiendi pro nobis ac obligandi nos ad convenciones quas supra

premissis vobiscum et cum aliis de vestro communi fecerint observandis. Ratum et gratum habituri quicquid per ipsos tres vel duos ex ipsis actum fuerit supra premissis seu eciam procuratum et datum quondam ipsorum litteris patentibus super hoc confectis invenerimus contineri. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Sanctum Germanum in Laia, die jovis post octavam Pasche, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono. Promittimus et convenimus vobis dictis Henrico et Johanni, nomine et vice domini regis Francorum, vobis dare et solvere, et facere et curare ita et sic quod dominus Rex dabit et solvet vobis residuum dicti precii, videlicet libras septingenta turonenses, in Aquis Mortuis, infra dies octo postquam ibi aplicueritis cum dicto ligno, et dictas libras sexcentas octuaginta turonenses similiter, et condictio evenerit quod dictum lignum yemeret ibidem de mandato domini Regis vel ejus nuncii, seu facto ipsius domini Regis, ut superius dictum est, ultra dictum precium; que omnia et singula supradicta, nomine et vice dicti domini Regis et pro ipso domino Rege, promittimus vobis, dictis nominibus (sic) stipulantibus, attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, et in nullo contravenire. Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, presentibus testibus notatis et rogatis Petro Aurie, Andrea Mallono et Belmustino Lercario, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indictione undecima, die trigesima madii, inter terciam et nonam.

Ego Marinus de Monte Bosato notarius, rogatus scripsi.

XVI. Littera Vivaldi Buge de Arezanno supra locatione cujusdam navis que vocatur Sanctus Nicholaus.

In nomine Domini, amen. Ego Vivaldus Buga de Arezanno naulizo et loco vobis dominis Johanni Poilevilain, magistro Henrico de Campo Repulso clerico, Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus domini regis Francorum, sicut apparet per litteras infrascriptas patentes dicti domini Regis et in quibus est sigillum pendens dicti domini Regis, nomine dicti domini Regis, navem quamdam de mensuris infrascriptis, et cum sarciis et rebus infrascriptis, que vocatur Sanctus Nicholaus, pro ea ducenda in felici passagio quod facturum est dictus dominus Rex, que navis debet

« PreviousContinue »