Page images
PDF
EPUB

I

centenaria centum triginta quinque sarcie nove canabis comisse, et barchas duas de palascharmo unam magnam et aliam parvam. Item butes de aqua que capiant meturchis octingentas aque; et marinarios trigenta octo cum servientibus quatuor. Item habebit stabularias pro equis ponendis et restes sub pedibus equorum, et dictam navem de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis suprascriptis dicte navi necessariis, conductam et consignabo vobis predictis ambaxatoribus, nomine et vice dicti domini Regis vel mandato ipsius, in portu de Aquis Mortuis, usque dies octo intrante madio proximo venturo anno currente millesimo ducentesimo septuagesimo, sanam et stagnam et completam coopertis, castello et omnibus rebus predictis, et demum specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi navi pro dicto passagio, ad bonum intellectum, sicut expedit habere navem transfretantem ultra mare in passagio, cum equis et peregrinis; et tali modo, ut superius dictum est, dictam navem vobis dictis ambaxatoribus promitto habere paratam et conductam ad dictum locum de Aquis Mortuis usque ad dictum terminum. Insuper promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus3 quod honerabo seu honerari faciam ad meas expensas in dicta nave, cum barchis ipsius navis, omnes res illas quas vobis et domino Regi in ipsa apponere placuerit, et quod non honerabo nec honerari faciam in dicta nave aliquas res absque vestra scientia et mandato dicti domini Regis seu ejus nuncii. Item promitto et convenio vobis quod jurabo et jurare faciam omnes meos marinarios salvare et custodire bona fide dominum Regem et totam gentem suam et omnes res suas, et obedire dicto ipsi domino Regi seu ejus nuncio in omnibus, et complere viagium quod dictus dominus Rex facere voluerit; et predicta et omnia et singula ac infra scripta vobis dictis ambaxatoribus, dicto nomine, promitto attendere, complere et observare pro precio seu mercede librarum duarum millium septingentarum turonensium, quas proinde mihi

Pour meturtis, qui se lit souvent dans ce document à la place de metretis. Meturta était peut-être la corruption génoise de metreta. Papias dit que la metrata était une mesure de liquide contenant dix setiers.

'Nous reproduisons ici l'observation que nous avons faite ci-dessus, p. 562, note 3.

3 Cette ligne est, dans le manuscrit, en renvoi, au bas de la page.

dare debetis et de quibus jam habuisse et recepisse confiteor libras mille quingentas turonenses. Renuncians exceptioni non numerate pecunie, non recepte, doli mali, conducere sine causa et omni alii juri; et residuum dicti precii, videlicet libras mille ducentas turonenses, michi dare debetis seu dari facere tenemini infra dies postquam dicta navis applicuerit ad Aquas Mortuas. Insuper, ex pacto incontinenti apposito, promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus quod ex quod dicta navis, de mandato dicti domini Regis vel ejus nuncii, separata fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, et voluntas fuerit domini Regis vel ejus nuncii quod dicta navis applicare debeat ad aliquam insulam vel portum vel alium locum, pro habendo consilio vel expectando gentem domini Regis, quod illuc cum dicta nave ire tenear et ibi expectare, et, si necesse fuerit, ibidem similiter discarrigare res et equos qui erunt in ipsa navi, et ipsas res et equos iterum reducere seu reduci facere in dicta nave, salvo quod intelligatur et tenear iterum dictas res honerare (sic) seu exhonerari facere cum barchis dicte navis usque ad ripam sive littus maris; si forte contingerit dictum dominum Regem vel ejus nuncium dictam navem ibidem tantum detinere quod oporteret quod hyemaret, quod occasione illius hyemancionis dabitis et solvetis michi seu dari et solvi facietis michi vel meo certo nuncio, in ipso loco, libras mille octingentas turonenses ultra dictas libras duo millia septingentas. Insuper et promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictam navem iterum honerabo seu honerari faciam omnibus rebus illis ad voluntatem dicti domini Regis, et deinde cum ipsa nave et marinariis ibo ad illum locum ad quem placuerit domino Regi vel ejus mandato, et ibidem exhonerabo seu exhonerari faciam, si necesse fuerit, dictam navem, ut dictum est; et postquam equi de ipsa navi exhonerati erunt in terra in ipso loco, promitto ibi stare et expectare cum dicta nave per mensem unum, faciendo servicium domini Regis ibidem, sicut de ipsius voluntate processerit, usque ad dictum terminum, et si infra illum mensem voluntas fuerit domini Regis vel ejus consilii transferendi se et gentem suam ad alium locum in eadem regione, quod tenear iterum equos et gentes et res omnes que ibidem de ipsa nave exhonerate erunt, rehonerare seu rehonerari faciam facere et reducere in dictam navem, et deinde ire cum ipsa

nave et honere ad alium locum in eadem regione, quo placuerit domino Regi, et ibi exhonerare ipsam navem omnibus rebus pertinentibus domino Regi et genti sue, ut dictum est, et postea michi liceat deinde abire cum dicta nave quo michi placuerit, salvo et in predictis quod in dicta nave personaliter ire non tenear nisi fuerit de mea propria voluntate, sed possim alium constituere loco mei sufficientem. Ad predicta omnia et singula promitto vobis dictis ambaxatoribus stipulantibus nomine et vice domini Regis, attendere, complere et observare, seu attendi, compleri et observari facere et in nullo contravenire, alioquin penam dupli tocius dicti nauli vobis stipulantibus promitto; pro qua pena et predictis omnibus attendendis et observandis vobis, dicto nomine, omnia bona mea habita et habenda pignori obligo, renuncians privilegio fori, quod usque me et mea contravenire et detinere possitis et omni alii juri. Insuper pro predicto Andrea, versus dictos ambaxatores, de predictis omnibus attendendis et observandis, solemniter intercesserunt et se principaliter obligarunt quilibet eorum in solidum, Ugetus Lomellinus, Johannes de Rochataliata, Symon Caudinus, Januinus de Promentorio, Constantinus Lercarius, Ansalldus de Sancto Syro et Johannes Lomessinus (sic) 1, et renunciaverunt jure de principali, epistole divi Andriani, beneficio nove constitucionis de duabus reis et privilegio fori, et omni alii juri per quod dominum Regem possent in aliquo se tueri. Versa vice, nos predicti Enricus, Johannes et Guillelmus, nuncii et ambaxores (sic) dicti domini Regis, prout ambaxaria constat per litteras ipsius domini Regis sigillo pendenti ipsius munitas, quarum tenor talis est: Ludovicus, Dei gratia Francorum Rex... dilectis suis potestati, consilio et communi Janue, salutem et dilectionem... Mittimus ad vos dilectos nostros Henricum de Campo Repulso clericum, Johannem Poilevillam militem et Guillelmum de Mora servientem, nostros latores presencium ad tractandum vobiscum, si necesse fuerit, et cum singularibus personis de vestro communi, de navibus et vasis aliis conducendis, nec non et de galeis de novo faciendis fieri pro nostro passagio transmarino. Damus et eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi supra hiis vobiscum et cum aliis de communi vestro, secundum quod eis vide

'Lomellini.

bitur expedire, requirendi et a vobis sufficiens subsidium in galeis et in aliis opportunis, nec non petendi securitatem a vobis et a singularibus personis de vestro communi quibus convenérit, et eam recipiendi pro nobis et obligandi nos ad convenciones quas supra promissis

vobiscum et cum aliis de vestro communi fecerint observandas. Ratum et gratum habituri quicquid per ipsos tres vel duos ex ipsis actum fuerit super promissis seu et procuratum, secundum quod in litteris ipsorum patentibus super hoc confectis invenimus contineri. In cujus rei testimonium, nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, die povis post octavam Pasche, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono. Promittimus et convenimus tibi dicto Andree, nomine et vice dicti domini Regis, tibi dare et solvere, ét facere curare ita et sic quod dominus Rex dabit et solvet tibi sive certo nuncio, residuum dicti precii, videlicet libras mille ducentas turonenses, in Aquis Mortuis, infra dies octo postquam illuc applicueris cum dicta nave, et dictas libras mille octuaginta turonenses condicio evenerit quod dicta navis hyemet alicubi de mandato domini Regis vel ejus nuncii, seu facto et opere ipsius, ut superius dictum est, ultra precium sive mercedem predictam ; que omnia et singula supradicta, nomine et vice domini Regis et pro ipso domino Rege, promittimus tibi dicto Andree attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, in nullo contravenire. Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri; presentibus testibus vocatis et rogatis Belmustino Lercario, Guillelmo Daniele, Yliono Draperio et Rufino Coxia. Anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indiccioni undecima, die quarte junii post vesperas.

Ego Marinus de Monte Bosato notarius, rogatus scripsi.

XVIII. — Littera Oberti Cigale super factione cujusdam salandrini seu constructione.

In nomine Domini, amen. Ego Obertus Cigala promitto et convenio vobis dominis Johanni Pillavilano militi, magistro Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi regis Francie, stipulantibus nomine et vice ipsius domini Regis, quod faciam seu fieri faciam ex nunc ad expensas meas, pro felici passagio ipsius domini

Regis, salandrium unum a Sancto Petro de Arena usque Capud (sic) Montis', de manerie et mensuris infrascriptis, videlicet longitudinis per carenam cubitorum viginti octo et dimidium, de roda in rodam cubitorum quadraginta unius, et altitudinis in sentina ad rectam lineam palmorum undecim; et aperiet palmos vigenti septem, et erit altitudinis in cooperta palmorum novem et in orlo palmorum sex, et habebit talamum ad popam et ad prodam bonum et decentem, et habebit arborem de proda crossam palmorum septem et quarta, et longam cubitorum trigenta trium, et arborem de medio crossam palmorum sex et quarta, et longam cubitorum trigenta; et habebit septem pecias antenarum, bonas et decentes, et ancoras tresdecim de cantariis quinque minus quarto pro qualibet, velas novas cotoni quinque, bonas et decentes; barcham de palascarmo et gonxdolam furnitas, et octuaginta centanaria sarcie nove canabi commisse, et marinarios vigenti quinque et famulos tres, computato nauta, et tot vegetes que sunt capacitatis meturtarum sexcentarum aque, et stabula. rias pro equis ponendis et restes sub pedibus equorum; et dictum salandrium dictam navem 2, de dicta manerie et mensuris, cum omnibus et singulis suprascriptis necessariis ipso ligno, conductam et consignabo seu consignari faciam vobis predictis ambaxatoribus, nomine et vice dicti domini Regis vel mandato ipsius, in portu de Aquis Mortuis, usque dies octo intrante madio proxime venturo, anno currente 3 millesimo ducentesimo septuagesimo, sanam, stagnam et completam coopertis, castello et omnibus aliis rebus predictis, et specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno pro dicto passagio, ad bonum intellectum, sicut expedit habere lignum transfretans in passagio ultra mare cum equis et peregrinis et tali modo, ut superius dictum est, dictum lignum vobis dictis ambaxatoribus promitto habere paratum et conductum ad dictum

' Localité de la rivière de Gênes, appelée Capo di Monte, à l'est de la ville. Ce cap ferme, d'un côté, le petit golfe de Rapallo, et abrite Porto-Fino. Cigala se réservait la faculté de choisir, pour la construction de son selandre, un chantier qui lui convînt, de San - Pier d'Arena à Capo di Monte.

• Le marché suivant dit sive navem, ce

qui tendrait à faire de selandre un synonyme de nef. Le selandre était, au fait, une variété de la nef, mais ce n'était pas une nef proprement dite; il en différait, comme la corvette de la frégate moderne, par les dimensions plus que par la

forme.

3 Même observation que pour les pièces XVII et XVIII.

« PreviousContinue »