Page images
PDF
EPUB

seu ejus nuncio in omnibus; et complere viagium quod dictus dominus Rex facere voluerit. Et predicta omnia et singula ac infrascripta vobis dictis ambaxatoribus, dicto nomine, promitto attendere, complere et observare pro precio sive mercede librarum mille septingentarum turonensium, quas pro mercede michi dare debetis, et de quibus jam habuisse et recepisse confiteor libras mille turonenses, renuncians exceptioni non numerate pecunie et non recepte, doli mali, condiccione sine causa et omni juri; et residuum dicti precii, videlicet libras septingentas turonenses, nobis dare debetis seu dari facere tenemini infra dies octo postquam dictum sallandrum applicuerit in Aquis Mortuis. Insuper, ex pacto in continenti apposito, promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus quod ex quo dictum sallandrum, de mandato domini Regis vel ejus nuncii, separatum fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, et voluntas fuerit domini Regis vel ejus nuncii quod dictum lignum applicare debeat ad aliquam insulam vel portum, vel ad alium locum, pro habendo consilio seu pro expectando gentem domini Regis, quod illuc cum dicto ligno ire tenear et ibi expectare, et, si necesse fuerit, ibidem similiter discarrigare res et equos que erunt in ipso ligno, et ipsas res et equos et iterum reducere seu reduci facere in dicto ligno, et dictas res honerare et exhonerari facere iterum tenear et intelligatur usque ad rippam sive litus maris. Si forte contingerit dictum dominum Regem vel ejus nuncium dictum sallandrum ibidem iterum detinere quod oporteret quod hyemaret, quod, occasione illius hyemacionis, dabitis et solvetis michi seu michi dari et solvi facietis, in ipso loco, libras sexcentas octuaginta turonenses ultra dictas libras mille septingentas. Insuper eciam promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictum lignum iterum honerabo seu honerari faciam omnibus rebus que vobis placuerit, ad volontatem vestram, et deinde cum ipso ligno et marinariis ibo ad illum locum ad quem placuerit domino Regi vel ejus mandato, et ibi exhonerabo, si necesse fuerit, dictum lignum seu exhonerari faciam, ut dictum est, et postquam equis de ipso ligno exhonerati erunt in terra in ipso loco, promitto ibi stare et expectare cum ipso ligno per mensem unum, faciendo servicium domini Regis ibidem, sicut de ipsius voluntate processerit, usque dictum terminum; et si infra illum mensem voluntas fuerit domini Regis vel ejus consilii transfe

rendi se et gentem suam ad alium locum, in eadem regione, quod te neamur iterum equos et gentes et res omnes que ibidem de ipso ligno exhonerate erunt, rehonerare seu rehonerari facere et reducere in dictum lignum, et deinde ire cum ipso ligno et honere ad alium locum, in eadem regione, quo placuerit domino Regi, et ibi exhonerare ipsum lignum omnibus pertinentibus domino Regi et genti sue, ut dictum est; et deinde liceat michi postmodum abire cum dicto ligno quo voluero, salvo quod personaliter ire non tenear in dicto ligno si noluero, sed possim alium constituere loco mei sufficientem. Predicta omnia et singula promitto vobis dictis ambaxatoribus, stipulantibus nomine et vice domini Regis, attendere, complere et observare, seu attendi, compleri et observari facere, et in nullo contravenire, alioquin penam dupli tocius dicti nauli vobis stipulantibus promitto, pro qua pena et predictis omnibus tenendis et observandis vobis, dicto nomine, omnia bona mea habita et habenda pignori obligo, renuncians privilegio fori, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis et omni jure, quod ubique me et mea convenire et detinere possitis. Insuper precio predicto vel mercede versus dictos ambaxatores, de predictis omnibus attendendis et observandis, sollempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Nicholinus de Volta, Gaudinus de Mari, Raymundinus de Mari et Guillelmus Lercarius, et renunciaverunt juri de principali, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis de duobus reis et privilegio fori, et omni alii juri per quod possent in aliquo se tueri contra dominum Regem. Versa vice nos predicti Henricus, Johannes et Guillelmus, nuncii et ambaxatores dicti domini Regis, prout de ipsa ambaxaria constat per litteras ipsius domini Regis sigillo pendenti ipsius munitas, quarum tenor talis est: Ludovicus, Dei gracia Francorum rex... Dilectis suis potestati, consilio et communi Janue, salutem et dilectionem... Mittimus ad vos dilectos nostros Henricum de Campo Repulso clericum, Johannem dictum Poilevilain militem, et Guillelmum de Mora servientes (sic), nostros latores presencium, ad tractandum vobiscum et, si necesse fuerit, cum singularibus personis de vestro communi, de navibus et vasis aliis conducendis nec non de galeis de novo faciendis felici pro nostro passagio transmarino. Damus eciam eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi supra hiis vobiscum et cum aliis de vestro com

muni, secundum quod eis videbitur expedire; requirendi eciam a vobis sufficiens subsidium in galeis et in aliis oportunis, nec non petendi securitatem a vobis et a singularibus personis de vestro communi cum quibus convenerint, et eam recipiendi pro nobis, ac obligandi nos ad convenciones quas supra premissis vobiscum et cum aliis de vestro communi fecerint observandis, ratum et gratum habituri quicquid per ipsos tres vel duos ex ipsis actum fuerit supra premissis, seu eciam procuratum, secundum quod in ipsorum litteris patentibus supra hoc confectis invenerimus contineri. — In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, die Jovis post octavam Pasche, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono. Promittimus et convenimus tibi dicto Symoni, nomine et vice domini Regis, tibi dare et solvere et facere et curare ita et sic, quod dictus Rex dabit et solvet tibi residuum dicti precii, videlicet dictas libras septingentas turonenses, in Aquis Mortuis, infra dies octo postquam illuc applicuerit cum dicto ligno, et dictas libras sexcentas octuaginta turonenses, si condiccio evenerit quod dictum lignum hyemaret in dicto loco, mandato dicti domini Regis vel ejus mandati seu facto et opere ipsius, ut superius dictum est, ultra dictum precium. Que omnia singula supra dicta, nomine et vice dicti domini Regis et pro ipso domino Rege, promittimus tibi dicto Symoni attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, et in nullo contravenire. Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri. Presentibus testibus vocatis et rogatis Obertino Petri Aurie, Petro Aurie, Bonefacio de Platea Longua et Johanne Metifoco. Anno dominice nativitatis MCCLXVIIII, indiccioni XI, die tricesima mayi, inter vesperas et completorium.

Ego Marinus de Monte Rosato notarius, rogatus scripsi.

XXIII. Littere domini Radulphi cardinalis, in quibus continetur quod Symon Malonus, civis Janue, in presencia ipsius constitutus, confessus fuit se habuisse et recepisse septem milia librarum turonensium, quibus dominus Rex tenebatur eidem, pro quadam nave quam ipse Symon tenetur facere dicto domino Regi. '

'Cette pièce aurait dû trouver sa place après celle qui, dans notre régistre, a le numéro XI. Voy. pag. 547.

Radulphus, miseracione divina, episcopus Albanensis, apostolice sedis legatus..... Universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod Symon Malonus, civis Januensis, in nostra presencia constitutus, confessus est et recognovit sibi esse plenarie satisfactum de septem milibus librarum turonensium in quibus excellentissimus princeps dominus Ludovicus, rex Francorum illustris, tenebatur eidem pro quadam nave quam ipse Symon ei facere tenebatur, prout in litteris nostris inde confectis et sigillo nostro munitis plenius continetur

I

septem milia librarum ex parte dicti Regis se esse numerata, tradita et soluta, renuncians exceptioni non tradite et non solute pecunie, et omni alii exceptioni et juri beneficio per quod super hiis, contra eumdem Regem, se juvare posset vel quomodolibet se tueri. In cujus rei testimonium presentes litteras fieri, et per infrascriptum tabellionem in autenticam scripturam redigi fecimus et sigilli in munimine roborari. Actum et datum in abbacia Sancti Germani de Pratis juxta Parisius (sic), die Jovis secunda exeunte mense januario. Anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indictione undecima, presentibus magistro Johanne Tricastino et magistro Johanne Messagensi, ecclesiarum archidiaconis, et magistro Guillelmo de Rothomago, juris civilis professore, ac magistro Lanfranco de Ture, canoni pragmensis, capellanis nostris, testibus ad hoc notatis et rogatis.

Et ego Nicolaus de Lunatis de Camis, notarius publicus, confessionibus et aliis omnibus supradictis interfui, et de mandato venerabilis patris et domini domini (sic) Radulphi, Dei providencia, episcopi Albanensis, apostolice sedis legati, et ad requisicionem dicti Symonis, scripsi et in autenticam scripturam redegi et proprio signo signavi.

XXIV. g. — Littere in quibus continetur quod Guilienzonus Comes promisit magistro Henrico et Guillelmo, predictis nunciis, quod faceret construi domino Regi navem unam secundum mensuram contentam in eisdem litteris infrascriptis.

In nomine Domini, amen. Ego Guilienzonus Comes, civis Nauli, promitto et convenio per stipulacionem vobis dominis magistro Henrico

'Un mot absolument indéchiffrable.

[ocr errors]

de Campo Repulso, clerico serenissimi domini regis Francorum, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus domini Regis predicti, ut constat per litteras ipsius domini Regis sigillatas sigillo dicti domini Regis, quod sigillum est pendens et cereum, quarum litterarum tenor talis est: Ludovicus, Dei gracia Francorum rex, dilectis suis viris discretis potestati, communi et consilio Janue, salutem et dilectionem... Mittimus ad vos dilectos nostros et fideles nostros magistrum Henricum de Campo Repulso clericum, et Guillelmum de Mora servientem, nostros latores presencium, ad tractandum vobiscum et, si necesse fuerit, cum singularibus personis de communi vestro, de navibus faciendis fieri, et tam de ipsis navibus quas de novo facient fieri quam de aliis conducendis pro nostro passagio transmarino. Damus eciam eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi vobiscum supra hiis et cum aliis de vestro communi, dandi franchisias et concedendi partem in aquisitionibus, si Deus eas fieri annuerit, secundum quod eis videbitur expedire, requirendi eciam a vobis sufficiens subsidium in galeeis (sic) et in aliis opportunis, nec non petendi securitatem a vobis supra premissis, et ea recipiendi pro nobis, ac obligandi nos ad convenciones quas supra predictis vobiscum et cum aliis de vestro communi fecerint observandas. Ratum et gratum habituri quicquid per ipsos nuncios nostros actum fuerit supra promissis seu eciam procuratum, secundum quod in litteris ipsorum patentibus supra hoc confectis invenerimus contineri. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Sanctum Dyonisium in Francia, in crastino beati Dyonisii, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo. Recapientibus (sic) nomine dicti domini Regis quod faciam construi atque fieri dicto domino Regi et ejus nomine, meis expensis, navem unam de mensuris infrascriptis, apud Naulum, pro ea ducenda in passagio transmarino quod facturus est dictus dominus Rex, concedente domino, et eam cum rebus infrascriptis et ejus sarcia et apparatu completam et expedictam (sic)2, ab octo

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »