De imitatione Christi libri quatuor, ad fidem codicis de Advocatis recensi

Front Cover
In aedibus Rudolphi Ludovici Deckeri, 1862 - Christian life - 320 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 248 - Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Page 155 - Stude fili alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum: et omnibus subesse. Opta semper et ora: ut voluntas Dei integre in te is fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.
Page 297 - Qui habet Sponsam, Sponsus est : amicus autem Sponsi , qui stat , et audit eum , gaudio gaudet propter vocem Sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Page 181 - Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere , sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei.
Page 288 - O quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo, de coelo descendente, ilios reficere dignaris!
Page 105 - Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele propheta humiliter ac desideranter obsecro: 'Loquere, Domine, quia audit servus tuus.' Non loquatur mihi Moyses, aut aliquis ex prophetis; sed tu potius loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium prophetarum : Quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere; illi autem sine te nihil proficient. Possunt quidem verba sonare; sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt; sed, te tacente, cor non accendunt.
Page 65 - Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare : et videbis regnum Dei in te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in spiritu sancto : quod non datur s impiis.
Page 185 - F il\ , ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco et actione seu occupatione externa sis intus liber et tui ipsius potens, et sint omnia sub te et tu non sub eis...
Page 51 - Quotiens audisti a dicentibus, quia ille 18; gladio cecidit; ille submersus est: ille ab alto ruens cervicem fregit: ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit: alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit; et sie omnium finis mors est: et vita hominum tamquam umbra subito pertransit.
Page 8 - Quanto magis aliquis sibi unitus et interius simplificatus fuerit , tanto plura et altiora sine labore intelligit, quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat, quam tua immortificata affectio cordis?

Bibliographic information