Page images
PDF
EPUB

DE BELLO GALLICO.

LIBER VIII.

SCRIPTORE A. 1HIRTIO.

ARGUMENT.

Hirtius relates the particulars of a new revolt of the Gauls. The territories of the Bituriges and Carnutes are invaded by Cæsar. The Bellovaci are overcome. Caninius, Cæsar's legate, defeats the forces of several nations. The fortress of Uxellodunus is besieged and taken. Casar, after having distributed his army into winter quarters, goes into Italy.

2

COACTUS assiduis tuis vocibus, Balbe, quum quotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiæ videretur deprecationem habere, difficillimam rem suscepi. Cæsaris nostri commentarios rerum gestarum Galliæ non comparandos superioribus atque insequentibus ejus scriptis, contexui: novissimèque imperfecta ab rebus gestis Alexandriæ confeci, usque ad exitum, non quidem civilis dissensionis, cujus finem nullum videmus, sed vitæ Cæsaris. Quos utinam qui legent, scire possent, quàm invitus susceperim scribendos, quò faciliùs caream stultitiæ atque arrogantiæ crimine, qui me mediis interposuerim Cæsaris scriptis. Constat enim inter omnes, nihil tam operosè ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantiâ commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scientiâ tantarum rerum scriptoribus deesset; adeòque

NOTES.

1 Hirtio.] The author of this book is not known with certainty. Some say, it was written by Hirtius, the friend of Casar; others, by Oppius.

2 Rerum gestarum Galliæ.] Of the actions performed by Cæsar in Gaul.

probantur omnium judicio, ut prærepta, non præbita facultas scriptoribus videatur. Cujus tamen rei major nostra quàm reliquorum est admiratio.. Cæteri enim quàm benè atque emendatè; nos etiam quàm facilè atque celeriter eos confecerit, scimus. Erat autem in Cæsare quum fa'cultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima suorum scientia consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem. Quæ bella quanquam ex parte nobis Cæsaris sermone 1 sint nota: tamen aliter audimus ea, quæ rerum novitate, aut admiratione, nos capiunt; aliter, quæ pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis caussas colligo, ne cum Cæsare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiæ subeo, quòd me judicio cujusquam existimem posse cum Cæsare comparari. VALE.

I. OMNI Galliâ devictâ, Cæsar quum à superiore æstate nullum bellandi tempus intermisisset, militesque hibernorum quiete reficere à tantis laboribus vellet; complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nunciabantur, conjurationesque facere. Cujus rei verisimilis caussa afferebatur, quòd Gallis omnibus cognitum esset, neque ullâ multitudine in unum locum coactâ, resisti posse Romanis; nec, sí diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxilii, aut spatii, aut copiarum habiturum exercitum populi R. ad omnia persequenda: non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali morâ reliquæ possent se vindicare in libertatem.

II. Quæ ne opinio Gallorum confirmaretur. Cæsar M. Antonium quæstorem 3 suis præfecit hibernis: ipse, equitatûs præsidio, pridie kal. Januarii ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longè à finibus duorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adjungit legionem x1, quæ proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis, reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit: qui quum latos fines, et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerant contineri, quin bellum pararent, conjurationesque facerent.

III. Repentino adventu Cæsaris, accidit, quod imparatis disjectisque * accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes priùs ab equitatu opprimerentur, quàm confugere in oppida possent. Namque etiam illud vulgare incursionis signum hostium, quod incendiis ædificiorum intelligi consuevit. Cæsaris id erat interdicto sublatum : ne aut coplà pabuli frumentique, si longiùs progredi vellet, deficeretur; aut hostes

[ocr errors]

NOTES.

1 Sint nota.] Many read, sunt nota. 2 A superiore æstate.] In some editions, the a is omitted.

3 Suis præfecit hibernis.] Some read, Suis præficit hibernis.

4 Accidere fuit necesse.] The word ac cidere is omitted in many editions.

5 Cæsaris id erat interdicto sublatum] In many editions the id is omitted as su perfluous.

incendiis terrerentur. Multis hominum millibus captis, perterriti Bitu riges, qui primum adventum effugere potuerunt Romanorum, in finitimas civitates, aut privatis hospitiis confisi, aut societate consiliorum, confugerant. Frustra: nam Cæsar magnis itineribus omnibus locis occurrit; nec dat ulli civitati spatium de alienâ potiùs, quàm de domesticâ salute, cogitandi. Quâ celeritate, et fideles amicos retinebat, et dubitantes terrore ad conditiones pacis adducebat. Tali conditione propositâ, Bituriges, quum sibi viderent clementiâ Cæsaris reditum patere in ejus amicitiam, finitimasque civitates, sine ullâ pœnâ, dedisse obsides, atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.

IV. Cæsar militibus pro tanto labore ac patientiâ, qui brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis, studiosissimè permanserant in labore, 1 ducenos sestertios; centurionibus, II millia nummûm prædæ nomine condonanda pollicetur: legionibusque in hiberna remissis, ipse se recepit die XL Bibracte. Ibi quum jus diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt, auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi querebantur. Quâ re cognitâ, quum non amplius x et VIII dies in hibernis esset commoratus, legiones XIV et vi ex hibernis ab Arare educit: quas ibi collocatas explicandæ rei frumentariæ caussâ, superiore commentario demonstratum est. Ita cum 11 legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.

V. Quum fama exercitûs ad hostes esset perlata, calamitate cæterorum ducti Carnutes, desertis vicis oppidisque, quæ tolerandæ hiemis caussâ, constitutis repentè exiguis ad necessitatem ædificiis, incolebant, (nuper enim devicti complura oppida dimiserant) dispersi profugiunt. Cæsar erumpentes eo maximè tempore acerrimas tempestates quum subire milites nollet, in oppido Carnutum Genabo castra ponit; atque in tecta partim Gallorum, partim quæ, conjectis celeriter stramentis, ten toriorum integendorum gratiâ erant inædificata, milites contegit. Equites tamen, et auxiliarios pedites in omnes partes mittit, quascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra. Nam plerumque magnâ prædâ potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore pe riculi, quum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent, nec silvarum præsidio tempestatibus durissimis tegi possent; dispersi, magnâ parte amissâ suorum, dissipantur in finitimas civitates.

VI. Cæsar, tempore anni difficillimo, quum satis haberet convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur ; 2 quantumque in ratione esset, exploratum haberet, sub tempus æstivorum nullum summum bellum posse conflari; C. Trebonium cum 11 legionibus, quas se

NOTES.

1 Ducenos sestertios.] Between seven and eight dollars. The sestertius was in value nearly equal to four cents.

2 Quantumque in ratione esset, exploratum haberet, &c.] As far as his judgment

pointed out, Cesar was certain that no considerable war would take place during the present advanced period of the summer season.

Y

cum habebat, in hibernis Genabi collocavit: ipse quum crebris legatiopibus Rhemorum certior fieret, Bellovacos, (qui belli gloriâ Gallos omnes Belgasque præstabant) finitimasque civitates, duce Correo Bellovaco, et Comio Atrebate, exercitum comparare, atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Rhemis erant attributi, facerent impressionem : pertinere autem non tantùm ad dignitatem, sed etiam ad salutem suam judicaret, nullam calamitatem socios optimè de republicâ meritos accipere; legionem ex hibernis evocat rursus XI; litteras autem ad C. Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones 11, quas habebat, adduceret, alteramque ex duabus à T. Labieno accersit. Ita quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore, invicem legionibus expeditionum onus injungebat.

[ocr errors]

1

VII. His copiis coactis, ad Bellovacos proficiscitur: castrisque in eorum finibus positis, equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos, ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio functi, renunciant paucos in ædificiis esse inventos; atque hos, non qui agrorum incolendorum caussâ remansissent (namque esse undique diligenter demigratum) sed qui speculandi gratiâ essent remissi. A quibus quum quæreret Cæsar, quo loco multitudo esset Bellovacorum, quodque esset consilium eorum ; inveniebat," Bellovacos omnes, qui arma ferre possent, in unum locum convenisse, itemque Ambianos, 1 Aulercos, Caletes, Vellocasses, Atrebates, locum castris excelsum, impeditâ circumdatum palude, delegisse : omnia impedimenta in ulteriores silvas contulisse ; complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maximè Correo obtemperare, quòd ei summo odio esse nomen populi Romani intellexissent. Paucis antè diebus ex his castris Comium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda, quorum et vicinitas propinqua, et multitudo esset infinita. Constituisse autem Bellovacos, omnium principum consensu, summâ plebis cupiditate, si, ut diceretur, Cæsar cum III legionibus veniret, offerre se ad dimicandum; ne, miseriore ac duriore postea conditione cum toto exercitu decertare cogerentur: sin majores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent. Pabulatione autem, (quæ propter anni tempus quum exigua, tum disjecta esset) et frumentatione, et reliquo commeatu, ex insidiis prohibere Romanos."

VIII. Quæ Cæsar quum, consentientibus plurimis, cognovisset: atque ea, quæ proponerentur consilia, plena prudentiæ, longèque à temeritate barbarorum remota esse judicaret; omnibus rebus inserviendum statuit, quò celeriùs hostes, contemptâ suorum paucitate, prodirent in aciem. Singularis enim virtutis 2 veteranas legiones VII, VIII, et ix

NOTES.

1 Aulercos.] Probably the Aulerci Eburovices, who dwelt near the Bellovaci.

2 Veteranas legiones.] Some read, Fe terrimas legiones.

habebat, summæ spei, delectæque juventutis XI: quæ octavo jam stipendio functa, tamen collatione reliquarum, nondum eandem vetustatis et virtutis ceperat opinionem. Itaque, concilio advocato, rebus iis, qui ad se essent delatæ, omnibus expositis, animos multitudinis confirmat. Si fortè hostes III legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit: ut legio VII, VIII, et Ix ante omnia irent impedimenta ; deinde omnium impedimentorum agmen (quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit) cogeret x1, ne majoris multitudinis species accidere hostibus posset, quàm ipsi depoposcissent. Hâc ratione penè quadrato agmine instructo, in conspectum hostium, celeriùs opinione eorum, exercitum adducit.

1

IX. Quum legiones repentè instructas velut in acie certo gradu accedere Galli viderent, quorum erant ad Cæsarem plena fiduciæ consilia perlata; sive certaminis periculo, sive subito adventu, seu exspectatione nostri consilii, copias instruunt pro crastris ; nec loco superiore decedunt. Cæsar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium, valle intermissâ, magis in altitudinem depressâ, quàm latè patente, castra castris hostium confert. Hæc imperat vallo pedum XII muniri, 1 coronisque pro ratione ejus altitudinis inædificari; fossam duplicem, pedum quinûm denûm, lateribus directis, deprimi; turres crebras excitari, in altitudinem III tabulatorum, pontibus transjectis constratisque conjungi; 2 quorum frontes viminea loriculâ munirentur, ut hostis à duplici propugnatorum ordine depelleretur: quorum alter ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hôc audaciùs longiùsque tela permitteret: alter, qui proprior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores, altioresque turres imposuit.

X. Hujus munitionis duplex erat consilium: namque et operum magnitudinem, et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum; et, quum pabulatum, frumentatumque longiùs esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsâ videbat posse defendi. Interim crebrò paucis utrimque procurrentibus inter bina castra, palude interjectâ, contendebatur; quam tamen paludem nonnunquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant, acriùsque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eandem transgressi nostros longiùs submovebant. Accidebat autem quotidianis pabulationibus, (id quod accidere erat necesse, quum raris disjectisque ex ædificiis pabulum conquireretur) ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur: quæ res etsi mediocre detrimentum jumentorum ac servorum nostris afferebat, tamen stultas co

NOTES.

1 Coronisque pro ratione ejus altitudinis inædificari.] Cæsar ordered parapets to be constructed on the rampart, in proportion to its height.

2 Quorum frontes viminea loriculâ munirentur.] The front of each of these towers was defended by a breast work made of twigs.

« PreviousContinue »