Page images
PDF
EPUB

sorum procerum Rotmanni de Husin, Adelberti de Zolro et Alewici comitis de Sulzo devotionem perpendentes, eorum desideriis assentimus, et beati Benedicti monasterium quod in suo predio fundaverunt, in loco scilicet hereditatis proprię qui vocatur Alpirspach, auctore deo decreti presentis auctoritate munimus, statuentes ut locus ipse cum adiacenti silva et terminis suis, alia quoque predia et mancipia que ipsi commmuniter per manum liberi hominis Bernhardi de Flurin 1) beato Benedicto tradiderunt in villis que vocantur Dorinhein 2); Homessingin3), Heuindorf), Garta 5), Hasela 6), Ueringin 7), queque singulariter Adelbertus de Zolro suę conversionis tempore in villis infra nominatis tradidit, id est in Uŏzin 8), Geroldisdorf 9) et Sulzo 10), Bollo 11), Norwilo 12), atque Bosingin 13), quecunque etiam in futurum vel supradicti proceres vel alii quilibet fideles in idem cenobium de suo iure obtulerint, firma semper et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut eius possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Abbas sane cum fratribus advocatum sibi quem utiliorem providerint instituant. Qui si postmodum monasterio inutilis et fratribus gravis fuerit, remoto eo alium preficiant. Nec alius advocatię bannum a catholico rege suscipiat, nisi qui ab abbate et fratribus electus exstiterit. Obeunte te nunc eius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Ad indicium autem perceptę a Romana ecclesia libertatis aureum nummum qui bizancius dicitur quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, iudex, aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hanc nostrę constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfac[t]ione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia ęternę pacis inveniant. Amen. Amen. Scriptum per manum Petri notarii, regeonarii et scriniarii sacri palatii.

[ocr errors]

(Rundzeichen.) 14). 1). Ego Paschalis catholicę ecclesię episcopus subscripsi. (Monogramm für Bene valete.)

Datum Lateranis, per manum Iohannis, sancte Romane ccclesię diaconi cardinalis, II. idus Aprilis, indictione VIIII., incarnationis dominicę anno MCI., pontificatus autem domni Paschalis secundi pape II.

Nach einer gleichzeitigen facsimilisierten Abschrift auf Pergament. Auf dem Raume zwischen dem Rundzeichen und dem Monogramm steht eine in der nächstfolgenden Nr. mitgetheilte, von verschiedener, aber gleich alter Hand herrührende urkundliche Vormerkung, welche bei Besold Doc. rediv. (Ausg. v. 1636 S. 245.) nr. 2 der Alpirsb. Doc. unrichtig als ein Stück der Bulle mit abgedruckt ist. Fernerer Abdruck der Bulle bei Crusius, Annal. Suev. II. Lib. VIII. c. 1. S. 306. Mager, Adv. arm. V. S. 165. - Fr. Petrus, Suev. eccl. S. 54. Stillfried, Monum. Zoll. I. S. 12. nr. 3.

[ocr errors]

1-13) (Ueber 1-10 and 12 zu vergl. die Stiftungsurk. v. 1099. S. 317., Anm. 3-10 und 12-14) 11 und 13 sind Boll, O.A. Sulz, und Bösingen, O.A. Rotweil. 14) Mit dem Wahlspruch: Verbo domini celi firmati sunt.

CCLX.

Vormerkung über die an Kloster Alpirsbach übergebenen Güter zu Fischerbach

und Lauterbach.

(um 1101.)

Testes qui affuerunt ubi predium Uischerbac 1) datum est: Fridericus et Arnoldus fratres de Wolua, ipsius predii traditores, comes Bertoldus de Nuinburc. Wern de Hophov. Dietericus de Nuinburc. Růdolfus de Windisle. Cvno de Horv. Ridolf de Wildorf. Sigeboto de Hoviwilar. Egilolf de Brandech. Eigilwart de Cappis. Adelber de Westirhein. In loco Offinbvre 2).

Item feoda sita in Luterbach 3), tradita ecclesie sancti Benedicti in Alpirspach, videlicet per manus nobilium dominorum Hugonis de Werstein et R. de Witenbrunne, libere ab eisdem, nullis machinationibus interpositis dolosis, in eodem iure prout in supra scriptis prediis prelibatum est, recepimus fruenda, regenda, disponenda et possidenda, statuentes in traditione dicta advocatis persolvi precise et dari ius advocacie ob tuicionem et conservationem dictorum feodorum, nec ullo modo magis molestari vel gravari.

Das erste Stück dieser Vormerkung bis zu dem Worte Offinbvrc steht an der unter der vorigen Nummer bezeichneten Stelle der dort abgedruckten HS. und ist bei Besold a. a. Orte gedruckt. Das folgende ist von derselben Hand wie das vorhergehende oberhalb auf den Rücken der gleichen HS. geschrieben und gehört, dazu. Eine nähere Vergleichung dieser Vormerkung zeigt, dass dieselbe auf den Inhalt der Bulle der sie beigeschrieben ist, Beziehung nimmt. Ein Abdruck der ganzen Vormerkung bei Still fried, Monum.

Zoll. F. S. 13.

1) Fischerbach, bad. B.A. Haslach.

2) Offenburg, bad. B.A.St.

3) Lauterbach, Thal, 0.A. Oberndorf.

Die Ortsnamen, nach denen die vorkommenden Personen sich nennen, sind: bad. B. A.St. Wolfach; Neuenburg, bad. B.A. Müllheim, s. Stälin II. S. 297; Hopfau, O.A.

[ocr errors]

Sulz; Windschläg, bad. B.A. Offenburg; 0.A.St. Horb; Weildorf, sigm. 0.A. Haigerloch; Hofweler, bad. B.A. Offenburg; Brandeck, noch übrig in dem Namen der Brandeckmühle, bei Dornhan, O.A. Sulz; Kappishäusern? 0.A. Nürtingen; Westerheim, O.A. Geislingen? Wehrstein, sigm. O.A. Glatt; Witenbrunne unermittelt.

CCLXI.

Siegfried und seine Brüder Konrad, Eberhard und Ogoz übergeben ihr Erbe in genannten Gauen und Orten an das Kloster Allerheiligen in Schaffhausen.

Schaffhausen 1101. April 21.

Noverit omnium Christi fidelium presentium scilicet ac futurorum sollers industria, quod ego Sigefridus et fratres || mei Conradus, Eberhardus et Ogoz hereditatem nostram tradimus ad monasterium quod situm est in villa que dicitur Scafhu||sa, et est constructum in honore sancti salvatoris et sanctę Marię omniumque sanctorum, ubi venerabilis Adelbertus gregi dei || preesse cernitur. Et hoc est quod tradimus: quicquid hodierna die habere videmur in pago Hegowa in comitatu Lodewici in locis infra notatis, ze Rûti 1) ze Hohenstetin 2); quicquid etiam in pago Argowa sub comitatu Ŏdalrici in istis locis, ze Willineshowa 3), ze Stofen 4), ze Nunnenwilare 5), ad hoc quoque quod habemus in pago Briscaugia in comitatu Herimanni ze Hugenshem 6), nec non etiam quod in pago Heregowa habere dinoscimur sub comitatu Manegoldi in villa que dicitur Pulster 7). Hoc est tam terris quam domibus, mancipiis, pomeriis, pratis, pascuis, molendinis, silvis, aquis aquarumve decursibus, viis et inviis, cultis et incultis. Hec ergo omnia de nostro iure atque dominio in ius atque dominium prefati monasterii potestativa manu tradimus atque transfundimus, ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum omniumque fidelium vivorum atque mortuorum. Si quis vero, quod fieri non credimus, hanc traditionis cartam infringere temptaverit, multam quam carta continet conponat, hoc est auri uncias X, et totidem pondo argenti, et insuper hęc traditio omni tempore stabilis et inconvulsa permaneat. Actum in ecclesia sancti salvatoris, anno ab incarnatione domini MCI., indictione VIIII., mense Aprilis, XI. kalendas Maii, luna XVIII., die dominico pasche, coram testibus 8) quorum hic signa continentur. Signum Burcardi comitis de Rammeshem. s. Waltonis de Sitin. s. Immonis de Immindingen. s. Gerungi de Cimbren. s. Heinrici de Wihtelperc. s. Adelberti de Gamertingen. s. Guntfridi de Gömötingen [s.] Burchardi de Esschingen. s. Eberhardi de Mezzingen. s. Lötoldi de Lötoldeshusen. s.. Herimanni de Böselingen. s. Adelberti de Wintersbòron. s. Meginfridi de Orsingen. [s.] Roperti de Hadolfingen. s. Adelberti de Werenswilare. s. Regenhardi de Michelenstein.

[ocr errors]

Ego itaque Werenharius, indignus diaconus et monachus sancti salvatoris, rogatus scripsi et subscripsi. (Recognitions-Zeichen) 9) Amen.

Ohne Siegel. Hinten von gleich alter Hand Predium Sigefridi de Ruti et fratrum eius. Nach dem Orig. des bad. General-Landes-Archivs in Karlsruhe. Abdruck bei Dümge S. 119. nr. 71.

1) und 2) Renthe, Fil. von Honstetten, bad. B.A. Stockach, und Honstetten, bad. B.A. Engen; über den Hegau s. Stälin I. S. 296.

3-5) Kant. luzern. Amtsst. Willisau; Staufen, Bez. Lenzburg, im Aargau; Nunnwyl, Kant. luzern. Amts Hochdorf, unweit des Baldegger Sees.

6) Hügelheim, bad. B.A. Müllheim, im Breisgau.

7) So stand ursprünglich, eine spätere Hand änderte polster. Bolstern, O.A. Saulgau; über den Heregau oder Eritgau s. Stälin 1. S. 293.

8) Die Orte nach denen die Zeugen sich nennen sind: Ramsen, Kant. Schaffhausen; Sitin unbek.; Immendingen, bad. B.A. Möhringen; Zimmern, Burg, O.A. Rotweil; Wichtelberg, lag im Klettgau. S. Mone Anz. 1837. Sp. 6. Gamertingen, sigm. O.A.St.; Gutmadingen, bad. B.A. Möhringen; Eschingen, O.A. Rotenburg; Metzingen, O.A. Urach;- Luizhausen, O.A. Ulm; Büsslingen, bad. B.A. Blumenfeld; Winter~spüren, Orsingen, bad. B.A. Stockach; Hailfingen, O.A. Rotenburg; Wirnsweiler, Fil. von Bolstern, O.A. Saulgau; Michelstein, O.A. Spaichingen.

9) Dümge liest dieses Zeichen feliciter.

CCLXII.

Kaiser Heinrich IV. stiftet das Gut Ilsfeld mit bezeichneter Zugehörung unter angegebenen Bestimmungen an das Stift Speier.

Speier 1102. Februar 15.

(Chr.) In nomine sancte et individuę trinitatis. Heinricus tercius, divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Quoniam et in presenti nostri imperii honorem corroborari, et in futuro || nos feliciter coronari credimus, si deo ipsiusque sanctis debitam venerationem inpendimus, ecclesias dei ubique locupletare, sublimare, sublimare, defendere quam studiosissime satagimus; maxime autem sanctam Spirensem || ecclesiam, in honore beatę Marię virginis dei genitricis constructam, in qua corpora parentum nostrorum consepulta sunt. Notum igitur esse volumus, quoniam et pro nostra et nostri dilecti filii Heinrici || regis presente et futura salute, et pro remedio animarum nostrorum parentum, avi videlicet nostri Conradi imperatoris, et avę nostrę Giselę imperatricis, patrisque nostri Heinrici imperatoris, matrisque nostrę Agnetis imperatricis, nostręque dilectissimę coniugis Berethę imperatricis, et fratris nostri Conradi, filięque nostrę Adilheidis, et filii nostri Heinrici, ob fidele servitium et petitionem carissimi Iohannis Spirensis episcopi, predium quoddam, Ilisvelt 1) dictum, in pago Scuzingowi, in comitatu Adelberti comitis situm, cum omnibus appenditiis,

hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, silvis, venationibuś, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate quę aut scribi potest aut dici, preter partem eiusdem predii, in villa Iendan 2) nominata sitam, quod ecclesię Sunnisheim dedimus, ad altare sanctę Marię in proprium tradidimus: ea videlicet ratione, ut predictus Spirensis episcopus ipsiusque successores liberam habeant potestatem eandem curiam sibi retinendi, ad utilitatem ecclesię conmutandi, precariandi. Hoc tantum excipimus, ne vel ipse vel aliquis ipsius successor ulli umquam eandem curiam in beneficium prestare presumat. Quod si vel ipse vel aliquis ipsius successor, quod absit, alicui in beneficium dederit, vel aliquo modo a servitio episcopi abalienaverit, bis vel ter ab nostro herede, ut emendet, moneatur. Cuius admonitionem si contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ad altare sanctę Marię persolvat, sibique supradictam villam hereditario iure possidendam redimat. Constituimus etiam, ut de predicta curia episcopus cunctis de omnibus, ecclesię fratribus in anniversario avę nostrę Giselę imperatricis, vespere ad vigilias et mane ad missam pro defunctis ad maiorem ecclesiam ubi ipsa sepulta est convenientibus, in refectorio refectionem honeste ministret, et insuper in eadem die CC pauperes pascat. Et ut hęc nostrę traditionis et constitutionis imperialis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domini Heinrici tercii Romanorum imperatoris invictissimi.

(Monogramm.)

Walcherus cancellarius vice Rothardi archicancellarii recognovit.

Data XV. kalendas Marcii, anno ab incarnatione domini millesimo CII., indictione X., regnante Heinrico tertio Romanorum imperatore augusto anno XLVIII, imperante autem XVII. Acta Spirę in Christi nomine ad salutiferam memoriam Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti feliciter. Amen. (Siegel.) 3)

Nach dem Original des General-Landes-Archivs in Karlsruhe.

1) Ilsfeld, O.A. Besigheim, im Schozachgau, s. über diesen Stälin I. S. 322 und 324.

2) Abgegangener Ort, der Name noch übrig in dem s. g. Jendacher Zehenten bei Ilsfeld.

3) In braun Wachs am Ende der beiden letzten gleichauslaufenden Zeilen aufgedrückt. Umschrift: HEINRICVS Del GRatiA ROMANORum IMPERATOR AVGustus.

« PreviousContinue »