Q. Septimii Florentis Tertulliani: Apologeticum, recensuit, praefatus est

Front Cover
inaedibus I. B. Paraviae et sociorum, 1926 - 118 pages
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 11 - Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit ; homo iam deo propitius esse debebit.
Page 57 - Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere; hinc probatur quomodo biberit.
Page 55 - Haec quasi deposita pietatis sunt. Quippe non epulis inde nee potaculis nee ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, [iamque] domesticis senibus iam otiosis, item naufragis, et si qui in metallis et si qui in insulis vel in custodiis, durntaxat ex causa Dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
Page 47 - Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt quis illis dederit imperium, sciunt, qua homines, quis et animam, sentiunt eum esse deum solum in cuius solius potestate sunt, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos.
Page 5 - ... quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, tempus, conscios, socios.
Page 48 - Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus. Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, • Of. prayer for Emperors in Clement of Rome, 60. * Is this a distant memory of Horace? Odes, iii. 6. 5 " dis te minorem quod geris imperas.
Page 34 - Manet intégra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris : ita et quod de deo profectum est, deus est et dei filius et unus ambo. Ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alternum numerum, gradu non statu fecit, et a matrice non recessit sed excessit.
Page 63 - Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli1 innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, • verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes. 1 Perhaps better punctuate : providemus, merito soli. " Cf. Cicero, De Finibus, ii. 7. 22 " iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio...
Page 34 - Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, adfatur, docet, operatur et Christus est.
Page 57 - Cena nostra de nomine rationem sui ostendit : id vocatur quod dilectio penes Graecos. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est, pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes Deum maior est contemplatio mediocrium.

Bibliographic information