Page images
PDF
EPUB

videntia ejusdem domini Baldwini archiepiscopi et specialiter de industria suae personae, qualiter compertus est, aliis ecclesiis succurrisse, non immerito confidens, ad ipsum super relevatione praemissorum fiducialiter recurrebat, nec non temporalia praedictae nostrae ecclesiae Spirensis ac bona ipsius universa, ut puta, castra, munitiones, oppida, fortalitia et villas cum jurisdictionibus, honoribus, districtibus, hominibus castrensibus, vasallis, campis, silvis, aquarum decursibus et cum bonis et juribus quibuscunque ipsis attinentibus, ac administrationem eorundem bonorum et jurium in eum finem, ut ipsa ecclesia nostra Spirensis a praenotatis dispendiis et periculis ac debitorum oneribus totalique ejus exterminio, quod sibi in foribus imminebat, praeservari debitoque statu, honore et juribus conservari posset, sanis et providis deliberationibus praecedentibus, duxerat committendum. Qui et dominus Baldwinus archiepiscopus ad instantem memorati quondam domini Walrami et suorum, nec non nobilium, vasallorum, castrensium ac aliorum hominum et fidelium praedictae ecclesiae Spirensis praetactis dispendiis, periculis, insultibus, tribulationibus et oppressionibus similiter, varie et multipliciter subjectorum supplicationem pia ac sincera et personali affectione permotus de administratione temporalium, nec non bonorum et jurium memoratae ecclesiae nostrae Spirensis, de speciali benevolentia se intromittens eandemque ecclesiam nostram Spirensem in debitis statu et honore per Dei gratiam conservans, eandem ecclesiam nostram a praelibatis dispendiis, oppressionibus, tribulationibus et insultibus ac dampnis ex debitorum oneribus sibi imminentibus et accrescentibus salubriter praeservavit de suis quoque pecuniis in solutionem et exorationibus dictorum debitorum, quibus ipsa ecclesia nostra graviter subjecta et onerata exstitit, ut praemittitur, in tantum erogavit et convertit, ac utiliter et necessarie pro conservatione status ipsius ecclesiae nostrae impendit, ita quod computationibus et rationibus super hoc habitis tales pecunias per ipsum dominum Baldwinum in utilitates ac necessitates evidentes dictae nostrae Spirensis ecclesiae sic conversas et impensas ad summam triginta millium librarum hallensium et amplius se extendere est compertum. Verum nos postmodum haec evidenter cognoscentes ac perpendentes, quod memoratus dominus Baldwinus, mediante administratione temporalium bonorum et jurium praelibatae ecclesiae nostrae Spirensis sibi per praefatum

quondam dominum Walramum, ut praefertur, commissa suisque conciliis providis et auxiliis saepedictam ecclesiam nostram, ne ad totalem desolutionis et exterminii statum deveniret, praeservavit ac in statu et honore debitis conservavit, quodque suas pecunias usque ad praetactam summam et amplius in utilitatem saepedictae ecclesiae nostrae et ad sublevandas ejus necessitates evidentes, a quibus aliter relevari non potuit, impendit et convertit, quodque indignum foret, si idem dominus Baldwinus de beneficiis, quae ipsi ecclesiae nostrae de paterna benevolentia favorabiliter sic impendit, ingratitudinem vel dispendium aliquod reportaret, tractatibus praelibatis sollempnibus per nos et capitulum dictae nostrae ecclesiae Spirensis ac deliberationibus maturis per nos et idem capitulum ecclesiae nostrae invicem et capitulariter desuper praehabitis, ejusdem capituli ecclesiae nostrae ad hoc accedente consensu eaque per memoratum dominum Baldwinum circa administrationem bonorum et jurium praedictae nostrae ecclesiae sine vara et sine dolo et fraude gesta et habita dinoscuntur, nec non erogationes dictarum pecuniarum per ipsum in utilitates et necessitates dictae ecclesiae nostrae, ut praemittitur, factas, ex certa nostra scientia decrevimus approbandas ac tenore praesentium ratificamus, laudamus et etiam approbamus, nec non ex certa nostra similiter ac dicti capituli nostri scientia recognoscimus et confitemur pro nobis et nostris successoribus ac dicta ecclesia nostra, nos et eandem ecclesiam nostram Spirensem fore ex causis praemissis praefato domino Baldwino in praetacta pecuniarum summa videlicet triginta millibus librarum hallensium vere et efficaciter obligatos, quas etiam pecunias jam dicto domino Baldwino ex causis antedictis solvere promisimus, sollempni stipulatione interveniente ac pro nobis et praelibata ecclesia nostra Spirensi solvere promittimus in hiis scriptis, nos et ipsam ecclesiam nostram Spirensem ad solutionem dictarum pecuniarum praefato domino Baldwino faciendam praesentibus efficaciter obligando. Et cum antedicta ecclesia nostra Spirensis sine enormi ejus laesione et gravi ejus quodammodo dimembratione praefato domino Baldwino praetactas pecuniarum summas videlicet triginta millium librarum hallensium per ipsum in utilitates et necessitates evidentes ejusdem ecclesiae nostrae erogatas et impensas et in quibus nos et dictam ecclesiam nostram recognoscimus et confitemur sibi fore, ut praemittitur, obligatos,

[ocr errors]

insimul refundere et solvere non potuit, neque possit, ad eundem dominum Baldwinum super hiis et super capienda ejus benevolentia in praemissis una cum capitulo praedictae ecclesiae nostrae Spirensis duximus unanimiter recurrendum, mediantibus nostris et ipsius capituli ecclesiae nostrae Spirensis petitionibus et supplicationibus desuper sibi factis. Inter memoratum dominum Baldwinum ex una parte ac nos et capitulum dictae ecclesiae nostrae Spirensis ex altera, super praetacta pecuniarum summa videlicet triginta millium librarum hallensium ipsi domino Baldwino per nos et ecclesiam nostram Spirensem refundenda et solvenda, nec non castris, munitionibus, oppidis et fortalitiis, villis ac bonis aliis et juribus ecclesiae nostrae praelibatis, quae idem dominus Baldwinus ex commissione praefati quondam domini Walrami obtinere dinoscitur, nobis et ipsi ecclesiae nostrae ex adverso restituendis et dimittendis, praelibatis tractatibus sollempnibus similiter et deliberationibus per nos et dictum capitulum ipsius ecclesiae nostrae invicem et capitulariter super hiis praehabitis ac ex certa ejusdem capituli scientia, ipsoque volente et consentiente, taliter est et existit ordinatum, tractatum concordatumque finaliter et conventum: quod nos, successores nostri ac capitulum praefatae ecclesiae nostrae Spirensis, sede vacante, de praetactis triginta millibus librarum hallensium, in quibus praefato domino Baldwino nos et dicta ecclesia nostra Spirensis sumus, ut praefertur, vere et efficaciter obligati, solvere et tradere debebimus, nec non solvere et tradere promisimus et promittimus per praesentes eidem domino Baldwino, quamdiu vixerit et in quocunque statu fuerit, singulis annis tria millia librarum hallensium, exceptionibus, diminutionibus et impedimento quibuslibet non obstantibus, donec debitum Kujusmodi triginta millium librarum hallensium fuerit extenuatum plenarie et solutum, et eadem tria millia librarum hallensium antedicto domino Baldwino vel hiis nuntiis, quos ad hoc deputaverit, quolibet anno in die sanctorum Innocentium post festum nativitatis Christi vel usque ad festum purificationis beatae Mariae virginis proxime subsequens sine captatione vel in hallensibus vel in grossis turonensibus seu florenis aureis boni et legalis ponderis auri et paganici, duodecim grossos turonenses pro una libra hallensium et unum florenum similiter pro una libra hallensium, prout nunc valent, computando, si valor et aestimatio hallensium in eo statu, in quo nunc

sunt, permanserint vel etiam ascenderint, si vero decreverint vel descenderint, tunc juxta aestimationem communem solvere et praesentare integraliter et complete debebimus in civitate Spirensi vel civitate Wormatiensi, ubi dictus dominus Baldwinus maluit, et ad hospitium sive domum, quam idem dictus Baldwinus in aliquo de dictis locis duxerit nominandum, nostris laboribus, periculis et expensis; et quemcunque locum de praedictis praenominatus dominus Baldwinus semel nominaverit, ibi singulis annis solutio et praesentatio dictae pecuniae fieri debebit, nisi ipse dominus Baldwinus locum hujusmodi solutionis duxerit immutandum, quod proinde salvum sibi esse debebit, poterit hujusmodi suam voluntatem super mutatione dicti loci ad quatuor septimanas ante terminum solutionis dictae pecuniae videlicet diem sanctorum Innocentium praedictum vel etiam prius, secundum quod sibi placuerit, explicare. Est etiam ordinatum et condictum, quod si solutio dictorum trium millium librarum hallensium in dicto festo Innocentium, ut praetangitur, facta fuerit, tunc nos, successores nostri et capitulum dictae ecclesiae nostrae, sede vacante, non faciemus, nec subibimus expensas, quas nuntii praefati domini Baldwini facient per requisitionem et deductionem pecuniae praelibatae; si autem solutio ejusdem pecuniae in ipso termino videlicet die sanctorum Innocentium facta non fuerit, sed protracta, tunc nos subibimus omnes expensas, quas nuntii praefati domini Baldwini usque ad numerum quatuor personarum et quatuor equorum fecerunt vel fecerint eundo, stando et redeundo per requisitionem, exspectationem, receptionem et etiam deductionem ejusdem pecuniae, sive semel sive plures ipsos nuntios praedicti domini Trevirensis hujusmodi occasione contigerit destinari. Debebit etiam praedictus dominus Baldwinus quolibet anno, cum summa dictorum trium millium librarum hallensium sibi vel nuntiis suis ad hoc deputatis in aliquo dictorum locorum soluta et tradita fuerit, in eodem loco dare literam suam quittationis super eo, et si culpa vel causa aliqua eveniret, quod litera quittationis de illa solutione ibidem et illo termino dari non potuerit, tunc nos pecuniam dictam non deducendo, eam ad alium locum, donec praedicta litera quittationis data fuerit, et non ulterius seu amplius, in dicto loco solutionis poterimus retinere, et custodire debebit praefatus dominus Baldwinus hujusmodi literam quittationis ex tunc, et ab inde infra quatuor septimanas continuas dare, dolo et fraude qui

buslibet submotis penitus in praemissis. Et ut memorato domino Baldwino et illis, quibus dictam pecuniam deputaverit, super solutione dictarum summarum ac aliis super et infra scriptis ac inter praedictum dominum Baldwinum pro una parte ac nos et ipsam ecclesiam nostram pro altera ordinatis et condictis plene caveatur, et ut super hiis ipse dominus Baldwinus idonee et firmiter assecuretur, est taliter etiam ordinatum et condictum: quod si nos, successores nostri vel capitulum praedictae ecclesiae nostrae, sede vacante, in solutione dictarum summarum et terminis praenotatis aut eo modo, quo praefertur, quoniam vel quotiens in toto vel in parte fuerimus negligentes quomodolibet vel remissi, vel etiam super vel infra scripta omnia et singula ad plenum non observabimus, sed ea in aliquo transgressi fuerimus, vel deductionem dictae pecuniae seu nuntios ipsam pecuniam requirere, recipere vel def errre debentes quovis modo impediverimus per nos vel alios, ex tunc omnia castra, munitiones, fortalitia, oppida et villae praedictae ecclesiae nostrae Spirensis, quae memoratus dominus Baldwinus hactenus tenuit et nobis restituit, cum omnibus bonis sibi attinentibus, nec non juribus, honoribus, districtibus, jurisdictionibus, proventibus et redditibus, tam in civitate Spirensi quam extra consistentibus et cedentibus, jurisdictione spirituali duntaxat excepta, ad ipsum dominum Baldwinum plene transibunt et libere revertentur per eum tenendae, possidendae et habendae, donec de pecunia sic neglecta et non soluta et de aliis, quae de super et infra scriptis non observaverimus, sibi vel causam ab eo habentibus plene fuerit satisfactum. Et poterit idem dominus Trevirensis vel causam ab eo habens sine alia cujuscunque requisitione vel etiam alicujus judicis auctoritate seu licentia praetactas munitiones, castra, oppida, fortalitia et villas, nec non bona et jura praedicta ac ipsarum possessionem, vel quasi, nancisci, capere et se intromittere de eisdem. Et ad majorem praemissorum et infrascriptorum certitudinem omnes castrenses dictae eccle. siae nostrae, qui residentiam faciunt vel facere consueverunt in castris vel oppidis ejusdem ecclesiae nostrae ac etiam ipsius ecclesiae nostrae vasalli et alii castrenses, quos ad hoc inducere poterimus, bona fide et sine fraude, nec non omnes officiati praedictae ecclesiae nostrae Spirensis ac vigiles et custodes ac portenarii munitionum, castrorum et fortalitiorum omnium ejusdem ecclesiae Spirensis jam constituti

« PreviousContinue »