Page images
PDF
EPUB

vel in posterum constituendi, quibuscunque nominibus censeantur, pari passu tum nobis, nostris successoribus seu ipsi capitulo Spirensi, sede vacante, juraverint, praefato domino Baldwino jurare, et juramenta fidelitatis seu homagia praestabunt corporaliter et facient, quod eo casu, quo nos, nostros successores seu dictum capitulum ecclesiae Spirensis, sede vacante, in solutione praetactarum summarum, modo quo praefertur, ac caeterorum praemissorum et infrascriptorum observationem in toto vel in parte negligentes fore contigerit, et duo omnia et singula praemissa et infrascripta non observaverimus ad plenum, sed ea non observando seu ea non implendo violaverimus, iidem vasalli castrenses et officiati, nec non vigiles et custodes et portenarii ex tunc statim praelibatas munitiones, castra et fortalitia cum bonis et juribus universis eisdem attinentibus praefato domino Baldwino, seu illi vel illis, quos ad hoc duxerit destinandos, praesentent et tradant, et cum eisdem munitionibus, castris, fortalitiis ac bonis et juribus ipsis attinentibus, nec non aliis omnibus, in quibus nobis et ecclesiae nostrae Spirensi astricti et ligati noscuntur vel adstringi vel ligari debuerunt, eidem domino Baldwino plene ac per omnia obediant et intendant, nec in aliquo nos, successores nostros seu dictum capitulum Spirense, sede vacante, respiciant vel ad dictas munitiones, castra, fortalitia ac bona et jura eis attinentia admittant, donec defectus hujusmodi restauretur et de eo, quod non observaverimus vel non impleverimus, fuerit plenarie satisfactum; nec erunt dicti officiati, vasalli et castrenses, nec non vigiles, custodes et portenarii et alii, qui taliter jurare debebunt, eo casu, quo in observatione praemissorum et infrascriptorum nos, nostros successores seu ipsum capitulum Spirense, sede vacante, in aliquo obligati, quamdiu de hujusmodi neglecto non fuerit satisfactum, sed erunt et esse debebunt a juramentis fidelitatis per eo nobis praestitis absoluti, quos et nos omnes et singulos praedictos eo casu quittos in his scriptis dicimus et solutos, et similia etiam juramenta oppidani et incolae oppidorum et villarum omnium dictae ecclesiae Spirensis, qui alias jurare fidelitatem episcopo seu electo et confirmato dictae Spirensis ecclesiae consueverunt, praefato domino Baldwino stabunt, ut in casu negligentiae praemissorum et infrascriptorum omnium in toto vel in parte per nos, nostros successores seu praelibatum capitulum Spirense, sede vacante, commissae ipsi domino Bald

wino plene et per omnia, sicut de aliis supra praemittitur, obediant et intendant et tam diu, donec de neglecto hujusmodi fuerit plenarie satisfactum. Et ad praemissa et infrascripta omnia eo inviolabilius et firmius observanda honorabiles viri, Conradus de Kirkel, cantor, et Johannes de Treviris, canonicus dictae ecclesiae nostrae Spirensis, nec non nobilis vir Conradus, pincerna de Erpach, per memoratum dominum Baldwinum ad hoc electi et assumpti, castra, oppida, munitiones et fortalitia dictae nostrae Spirensis ecclesiae omnia et eorum possessionem una nobiscum respicient et tenebunt in suis manibus et potestate, ac officiatos, vigiles et custodes et portenarios dictarum munitionum, castrorum, oppidorum et fortalitiorum una nobiscum constituent et ordinabunt, a quibus quidem officiatis, vigilibus, custodibus et portenariis, nec non oppidanis et aliis, qui episcopo vel electo et confirmato ecclesiae Spirensis jurare consueverunt, nos et dicti cantor Johannes et Conradus pincerna recipiemus et recipunt nomine praefati domini Baldwini juramenta fidelitatis secundum modum et formam superius enarratos, et si ante completam dictarum pecuniarum solutionem ecclesiam nostram praedictam vacare contigerit, tunc praedicti cantor Joannes et Conradus pincerna praenominatas munitiones, castra, fortalitia et oppida ac earum possessionem tenebunt et conservabunt usque ad futurum successorem, et donec idem successor ratificet et approbet omnia et singula superius et inferius ordinata, condicta et conscripta, praestando super hiis juramenta, assecurationes et cautiones, prout superius et inferius similiter est con- . scriptum, et donec tradant suas certas et appertas literas super eo, et tunc etiam, postquam haec facta fuerunt, ipsas munitiones, castra, oppida et fortalitia una cum dicto successore nostro tenebunt et conservabunt, ut de nobis etiam superius est expressum. In eo etiam casu, quo nos, successores nostri seu capitulum dictae nostrae ecclesiae, sede vacante, in praemissis seu infrascriptis vel aliquo eorundem negligentes fuerimus, et quotiens hoc factum fuerit, praefati cantor Johannes et Conradus pincerna sine nobis, successoribus nostris praelibatas munitiones, castra, oppida et fortalitia ac earum possessionem ad praedicti domini Baldwini dispositionem tenebunt et conservabunt ac etiam dictas munitiones, castra, oppida et fortalitia dicto domino Baldwino, cum per ipsum in eo casu requisiti fuerint, tradent et prae

sentabunt, et super hiis dicti cantor Johannes et Conradus de officiatis, castrensibus et oppidanis, vigilibus, portenariis et custodibus, ac aliis, qui jurare consueverunt, per juramenta sibi specialiter providebunt, et nihilominus praefati officiati, castrenses, vasalli, oppidani, vigiles, custodes et portenarii, eo casu, quo in praemissis vel infrascriptis negligentes fuerimus, obedient et intendent cum dictis munitionibus, castris, oppidis et fortalitiis praefato domino Baldwino, ac ipsa sibi tradent et presentabunt, prout superius est praemissum. Nos quoque insuper memoratis cantori Johanni et Conrado specialiter et sufficienter cavebimus, quod ipsos in detentione et conservatione praedictarum munitionum, castrorum, oppidorum et fortalitiorum non impediemus per nos vel alios, quovis modo, nec ipsis aliquod obstaculum seu impedimentum interponemus, nec interponi procurabimus, quominus easdem munitiones, castra, oppida et fortalitia nobiscum tenere et conservare valeant et etiam sine nobis in casu negligentiae, ut praefertur. Et si aliquem de praedictis tribus ad praemissa et ipsum dominum Baldwinum, ut praemittitur, electis decedere vel abesse vel per ipsum dominum Baldwinum mutari, quod sibi licitum esse debebit, contigerit, tunc idem dominus Baldwinus unum alium in ipsius locum, qui tamen dictae ecclesiae nostrae Spirensi adstrictus fuerit, poterit subrogare. Nos quoque, successores nostri et capitulum dictae Spirensis ecclesiae, sede vacante, nullum de officiatis ipsius Spirensis ecclesiae ac de vigilibus, custodibus et portenariis praenominatis mutabimus, nisi una cum dictis cantore Johanne et Conrado ac ipsorum scitu pariter et consensu, et si unum de ipsis abesse vel cum aliis duobus discordare contigerit, tunc alii duo ad praedictam exequendam potestatem debebunt plenariam obtinere. Nos etiam, nostri successores et dictum capitulum Spirense, sede vacante, aliquos officiatos, vasallos, castrenses, oppidanos, portenarios, vigiles et custodes ac alios, qui episcopo seu electo et confirmato dictae ecclesiae Spirensis jurare consueverunt, non recipiemus, nec ad praestandum nobis juramentum fidelitatis admittemus, nisi pari passu similiter praedicto domino Baldwino et praefatis cantori Johanni et Conrado juramentum fidelitatis praestiterint in modum superius annotatum. Est insuper condictum, ordinatum et adjectum, quod eo casu, quo nos, nostros successores vel dictum capitulum Spirense, sede vacante, in solutione praedictae summae negligentes

fore contigerit, praefati officiati, castrenses et vasalli, oppidani et incolae ac custodes, vigiles et portenarii, nec non memorati cantor Johannes et Conradus, et alii in eorum loco subrogandi ad simplicem affectionem et requisitionem praefati domini Baldwini hujusmodi nostram negligentiam inculpantis, eidem domino Baldwino intendere ac dictas munitiones, castra et oppida cum earum pertinentiis sibi praesentare et tradere debebunt, nisi per literas quittantiae praedicti domini Baldwini ostendere possemus, sibi esse et fuisse quoad solutionem dictae summae efficaciter satisfactum, vel quod per ipsum dominum Baldwinum seu ex parte sua steterit, quominus literam ejus quittationis habuerimus, possimus legitime demonstrare. Verum si super aliis articulis, an negligentes fuerimus, nec ne, personis scrupulus oriatur, ad arbitros super haec electos vel eligendos est recurrendum, ut infra etiam subjungitur. Caeterum si contigerit, praetactas munitiones, castra, oppida et fortalitia cum bonis et juribus aliis praelibatae ecclesiae Spirensis ob non solutionem dictarum summarum seu ob negligentiam supra et infra scriptorum ad manus praefati domini Baldwini, ut praetangitur, devolvi, tunc idem dominus Baldwinus de praedicta summa triginta millium librarum hallensium, per quot annos dicta castra, munitiones, oppida et fortalitia cum aliis bonis et juribus dictae Spirensis ecclesiae tenuerit, quolibet anno, quo integro eas tenuerit, tria millia librarum hallensium defalcare debebit, si autem per integrum unum annum eas non tenuerit, tunc pro rata reddituum seu fructuum ipsius ecclesiae per ipsum infra illud tempus perceptorum de dictis tribus millibus librarum hallensium tenetur defalcare, et ultra haec tria millia librarum hallensium easdem munitiones, castra, oppida et fortalitia, nec non alia bona et jura ipsius Spirensis ecclesiae tenere debebit, cum hoc onere et honore, nisi forsitan dictus dominus Baldwinus per nos vel nostros nostri causa et occasione seu per dictum capitulum Spirense vel sui ipsius causa et occasione, quominus dictas munitiones, oppida, fortalitia et castra cum bonis et juribus praenotatis pacifice tenere posset, impediretur, quo casu ipse dominus Baldwinus de praetacta summa nil tenebitur defalcare, et hoc si impedimentum per integrum annum duraverit, si vero minus, tunc pro rata temporis et impedimenti ac dampnorum, quae ex ipso impedimento sustinuerit, non debebit similiter defalcare. Insuper nos et nostri successores ante expletam

dictae totalis summae solutionem nulla alia debita, per quae dicta nostra ecclesia Spirensis gravari possit, ultra summam mille librarum hallensium contrahere debebimus, nec etiam aliqua bona dictae ecclesiae nostrae ulterius inpignorabimus vel obligabimus, nisi id fiat pro evidenti utilitate ejusdem ecclesiae nostrae Spirensis et de praedicti domini Baldwini, nec non dicti capituli Spirensis scitu pariter et assensu. Et si aliqua debita hujusmodi nos contrahere ac dictas munitiones, castra et fortalitia cum aliis bonis et juribus dictae Spirensis ecclesiae ob negligentiam seu non observationem praemissorum et infrascriptorum ad praedictum dominum Trevirensem, ut praefertur, devolvi contigerit et eundem dominum Trevirensem dicta debita sic per nos contracta solvere contigerit, tunc hujusmodi debita accrescere debebunt praefatae summae principali videlicet triginta millium librarum hallensium, et eandem summam debebunt pro modo debitorum hujusmodi augmentare. Nos etiam et nostri successores respondebimus et satisfaciemus de feodis castrensibus nostris et dictae ecclesiae nostrae castrensibus hactenus non solutis, nec non de aliis debitis tam per nostros praedecessores, quam dictum dominum Baldwinum tempore, quo temporalia dictae Spirensis ecclesiae in suo regimine et gubernatione tenuit, vel per suos officiatos ipsius nomine ejusdem ecclesiae Spirensis, nec non ipsius gubernationis causa et occasione contractis specialiterque ipsum dominum Trevirensem supportabimus et relevabimus de impetitione, quam sustinet occasione quorundem bonorum mobilium per quondam dominum Trevirensem Hermannum, electum et confirmatum ecclesiae Herbipolensis, in castro Utenheim relictorum. Verum de quibusdam debitis per praefatum dominum Baldwinum occasione ecclesiae Moguntinensis et pro ejus necessitatibus apud quosdam judaeos Argentinenses contractis est ordinatum specialiter et condictum, quod saepedictus dominus Baldwinus nos et praedictam ecclesiam nostram Spirensem debebit, in quantum poterit, ab hujusmodi debitis relevare, ubi autem haec facere non poterit, tunc quaedam oppida nostra et dictae ecclesiae nostrae Spirensis, qui se pro dictis debitis apud praefatos judaeos obligarunt, vel fidejussores dictae ecclesiae nostrae Spirensis attinentes et adstricti, et intuitu ejusdem ecclesiae nostrae Spirensis apud praefatos judaeos super dictis debitis fidejussorie similiter obligati, de ipso debito principali solvere, numerare et tradere realiter

« PreviousContinue »