Page images
PDF
EPUB

Med 100.1

HARVARD COLLEGE LIBRARY

1861,

Fund.

Gray F. 52013.

23.90

49.16

2:01

L. S.

Sic tandem exhibemus tibi, Lector benevole ! Catalogum a multis eruditis Viris diu desideratum Catalogum, inquam, Bibliothecae meae, quae unice constat libris ad omnem ambitum Scientiae Medicae pertinentibus. Continet enim non tuntum libros ad Medicinam stricte spectantes, sed etiam qui ad Scientias propadeuticas, ideoque ad addiscendam Artem Medicam necessarias, referri debent. Excipienda tamen sunt Diaria nonnulla Critica et Acta quaedam Societatum literariarum, quae non tantum Medicinam sed et alias Scientias pertractant. Potest itaque Bibliotheca nostra jure dici Medica, continens plus quam 17000 numeros ope

[blocks in formation]

rum, ad Medicinam referendorum, uti ex Catalogo apparet.

Non opus est multum de hac Bibliotheca praefari, quippe in-et extra Patriam satis nota, et sua amplitudine admirationem plurimorum docto. rum et celeberrimorum Virorum nacta est. Inde jam abhinc longo tempore multi Medicinae Studiosi, et alii docti Viri, de materia aliqua medica scribere volentes, aditum ad nostram Bibliothecam saepius implorarunt, quoniam tantus Librorum Medicorum thesaurus non ubivis inveniretur. Anno etenim 1770, superioris seculi, Leidam profectus sum, ut Albo Civium Academiae Lugduno-Batavae inscriberer, et ab eo tempore Bibliophiliae addictus, nullam Libros Medicos acquirendi occasionem neglexi, et quicquid ejus materiae obtinere potui arripui, et studium prosequens ac nullis sumptibus parcens, tandem talem librorum supellectilem collegi, qualem Catalogus nunc Lectori exhibet. Non tantum enim praestantissimi veteres Scriptores, sed plurimi etiam libri, qui recentioribus temporibus in variis regionibus prodierunt,

immo praecipua illa opera, quae sine interruptione, ut dicitur, continuantur, ad huic usque diem completa, inveniuntur.

[ocr errors]

Ordo, quem in construenda Bibliotheca secuti sumus, est ille, quem CHR. GUIL. KESTNER in conscribenda sua Bibliotheca Medica, (quae Jenae 1746 impressa est) sibi proposuit. Divisit nempe illam in duos quasi Tomos, in quorum primo, ceu generali, omnes colliguntur Scriptores, qui generaliter de Arte Medica egerunt; in posteriore reperiuntur qui specialius hanc vel illam partem Medicinae tractarunt. Sic itaque in prima parte continentur Historiographi, Biographi, Bibliographi, Lexicographi et Methodographi; sequuntur Medici Veteres Graeci, Latini, Arabes et in omnes illos Commentatores; tum memorantur Collectiones Veterum Medicorum; post has Scriptores Institutionum Compendiorumque Medicinalium; tum Systematum Operumque Medicorum, Errorum et Controversiarum, Epistolarum, Quaestionum et Problematum ac Miscellaneorum; ultimum denique in hac prima parte locum habent Diaria Critica et Acta Societatum literariarum.

In

In posteriore, sive secunda Bibliothecae parte numerantur Scriptores, qui specialiorem Medicinae partem separatim tractarunt: scilicet Scriptores de Anatomia et Physiologia, de Pathologia, de Materia Medica et Pharmacia, de Therapia tam generali quam speciali, Scriptores Miscellaneorum in Therapia Speciali, de Medicina Clinica, de Chirurgia, de Arte Obstetricia, Observatores ac Consultores, Scriptores de Diaetetica, de Medicina Forensi et Politica. Tandem Scriptores de Physica, de Chemia et de Historia Naturali, qui in nostra -Bibliotheca tertiam partem separatim constituunt. . Hic ordo in constituenda Bibliotheca nostra est observatus. Patet vero mox, quando Index generalis Bibliothecae KESTNERI inspicitur, hunc nostrum ordinem ab illo KESTNERI aliquomodo differre, sed ingenuus et studiosissimus Dominus M. DOLLEMAN, qui solus totum hoc opus absolvit, suo ingenio et alacri judicio indulgens, hanc a KESTNERO aberrationem non sine emolumento et utilitate praetulit. Considerandam enim omnino est, totam hanc librorum meorum supellectilem per longum tempus inordina

tam

« PreviousContinue »