J.C caesaris opera cum lectissimis variorum notis, Volume 1

Front Cover
Excudit C.L.F. Panckoucke, 1830

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page vii - Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se difFerunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen , a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Page 143 - Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
Page 139 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Page 142 - Ejus rei multas afferunt causas : ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent ; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant ; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
Page 139 - Deum maxime Mercurium colunt; huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur; post hunc Apollinem et Martem et lovem 2 et Minervam.

Bibliographic information