Page images
PDF
EPUB

AT

SPONSORS FOR GENESIS.

IT tu, qui nobis non tantum, docte Georgi, Pindicaricaque pios diuidis aure modos: militiamque canis sacram caelique triumphos, hymnisona Christi suppliciumque chely: eruta nunc etiam ueterum sed puluere uatum

das scripta, ut passim docta per ora uolent. quam bene de studiis rectis cunctisque mereris, quos iuuat Aoniis inuigilare choris.

o utinam nobis multos superesque per annos talibus et possis utilis esse libris :

ex quibus addiscant pia dicere carmina Regi

et Seruatori uirque puerque Deo.

DE POETIS CHRISTIANIS ADAMI SIBERI AD GEORGIVM
FABRICIVM CARMEN.

PROSPICIENS caeli Pietus de uertice nuper,

priscorum uatum nobile uidit opus. 'quis' rogat 'auctorum nobis monumenta piorum 'uno tot studuit claudere, quaeso, libro?' hic ego: FABRICIVS, CHRISTI instillare timorem 'sincerum pueris quem senibusque iuuat:

'et nomen, multis hominum prae milibus, idem 'omnibus exoptat notius esse tuum.'

illa statim contra: nostri ergo pulsus amore 'FABRICIVS librum tam dedit egregium? 'FABRICIO tribuat dignas ecclesia laudes,

cum puero grates dicat agatque senex. 'ast ego, praesentis quae praebeo munera uitac, 'praemia non umquam quae peritura fero: 'dux ero per miserae discrimina plurima uitae 'FABRICIO ad CHRISTI gaudia uera meo.'

DE ISDEM POETIS IACOBVS HERTELIVS CVRIEN. VARISCVS.

[blocks in formation]

WAS GOTT THUT, DAS IST WOHLGETHAN.

KOMMT dir ein Schmerz, so halte still

und frage, was er von dir will.

die ew'ge Liebe schickt dir keinen

bloss darum, dass du mögest weinen.

[blocks in formation]

NOR love thy life, nor hate; but what thou liv'st,
live well; how long or short permit to heaven.

CETERA MITTE DEO.

VITAM, si sapias, Homo,

nec magni facias, nec tamen oderis.

quod uiuis, bene uiuito;

sit longum, breue sit, uiderit id Deus.

MILTON.

B. H. K.

MEIN GLAUBE.

WELCHE Religion ich bekenne? keine von allen

die du mir nennst. und warum keine?" aus Religion.

RELIGIO.

SCHILLER.

QVAE

VAE tua Religio? 'nulla harum quas mihi narras.'
his quid te prohibet fidere? 'Religio.'

B. H. K.

UNTERSCHIED DER STÄNDE.

DEL ist auch in der sittlichen Welt. gemeine Naturen

ADEL

zahlen mit dem, was sie thun, edle mit dem, was sie sind.

SCHILLER.

EVEN

THE MORAL PEERAGE.

the moral world has its peerage: commoner natures pay but the things that they do: noble, the thing that they are.

NOBILITAS MORVM.

MORIBVS est sua nobilitas; uolgaria corda

B. H. K. (altered)

quod faciunt solum reddunt: inlustria, quod sunt.

B. H. K. (altered)

ADVERTISEMENT.

THREE hundred and twenty-nine years ago appeared in

[blocks in formation]

EPIGRAMMATA Varia vetufti cuiufdam
auctoris, inter quæ funt & aliquot pfalmi verfi-
bus redditi.

HILARII Pictauienfis epifc. Genefis.

CYPRIANI, Genefis & Sodoma.

DRACONTII, De opere fex dierum.

OMNIA verfibus, nunc primum è vetuftis
codicibus expressa.

PARISIIS, M. D. LX. Apud Guil. Morelium, in Græcis typographum Regium.

PRIVILEGIO REGIS.

Cypriani Genesis (1-165 of our poem) occupies pp. 126— 132 and Eiusdem Cypriani Sodoma pp. 132-138. The dedication specifies the manuscript sources from which the editor, who was also the printer, had drawn.

AMPLISS. VIRO,

SIMONI AMAILLE, AR

chiepiscopo Turonensi, G. Morelius, S.

Vspicio fauoréque tuo humaniss. Antistes, cùm superioribus hisce diebus euoluerem ditionis tuae aliquot Bibliothecas, in quibus peruetustorum librorum reliquiae non mediocres superessent, de ijs mihi licuerit volumina aliquot commodato habere, concessum est, vt siquando dignum quicquam appareret, quod in studiosorum gratiam edendum videretur, id typis mandarem. De multis igitur eorum cogitans publicandis, hisce pauculis nostrorum hominum animos praetentare, & ijs veluti gustum quendam propinare reliquorum, sum aggressus, vt quid de caeteris spei mihi habendum sit rescirem. Tibi enim huiusmodi rerum cupidissimo placitura probandáque non dubito, qui semper ad id genus euulgandum incitaris, fautor fueris, beneficijs adiuueris. E bibliotheca itaque S. Iuliani Turonensis, en tibi erutos Marij Victoris in Genesin libros tres, auctoris vt eruditissimi, ita & piissimi, nec minus antiquissimi. nam eum Tritthemius claruisse dicit anno Christi 430. Cuius autem, vel potius quorum (diuersorum enim uidentur) ea sint quae anonyma sequuntur, liber antiquus non indicat: nisi ea quoque ad Victorem referamus. quanquam non dubitem Pontij Paulini quaedam esse, & Drepanij vnum epigramma dicatur, virorum magno Ausonio notissimorum et laudatissimorum. Quae Hilarii, Cypriani, & Dracontij subsequuntur, ea nobis S. Victoris Parisiensis libraria suppeditauit. Hos autem auctores non est quod ad legendos te inuitem, hominem, vt dixi, literarum sacrarum ardentissimum sectatorem, praesertim earum quae in libris sacris, & sacrorum vetustis interpretibus reconditae delitescunt. Exemplar quo vsi sumus vnico, multis sui partibus perturbatum atque confusum erat, vt haud mirum videri queat, si qui loci labe non careant: quo carerent autem, omnem quam potui diligentiam adhibui: malui tamen locos integros et quales liber habebat, alijs diiudicandos, quàm mea emendatione vlla contaminatos exhibere. Vale praesul clariss. Lutet. Parisiorum. Idus Apriles. M.D.LX.

« PreviousContinue »