Page images
PDF
EPUB

OREMUS.

PRÆCEPTIS salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in cœlo, et in terra; panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem.

M. Sed libera nos a malo.

S. Amen.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris; et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus

G

nostris, ut ope misericordiæ tuæ adjuti, et a peccato simus semper turbatione securi. Per liberi, et ab omni pereumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti, Deus.

S. Per omnia sæcula sæculorum.

M. Amen.

S. Pax Domini sit semper vobiscum. M. Et cum spiritu

tuo.

Hostiam frangit et particulam in calicem immittit, dicens :

HÆC commixtio et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, fiat accipientibus nobis in vitam æternam. Amen.

Deinde inclinatus et ter pectus percutiens, dicit:

AGNUS Dei, qui tolpeccata mundi, miserere nobis.

lis

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

In Missis pro Defunctis non dicitur Miserere nobis, sed ejus loco, dona eis requiem; et in tertio additur, sempiternam.

DOMINE Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiæ tuæ; eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris; qui vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

In Missis Defunctorum non dicitur Oratio præcedens.

DOMINE Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, co-operante Spiritu Sancto, per mortem tu

am mundum vivificasti, libera me per hoc sacro-sanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis, et universis malis; et fac me tuis semperinhærere mandatis, et a te nunquam separari permittas; qui cum

eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Perceptio Corporis tui, Domine Jesu Christe, quod ego indignus sumere præsumo, non mihi provedemnationem; sed pro niat in judicium et contua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis

et corporis, et ad medelam percipiendam ; qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Genuflectit, surgit, et dicit:

PANEM coelestem accipiam, et nomen Domini invocabo.

[blocks in formation]

Ablutionem primam sumit, dicens: QUOD ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiter

num.

Abluit digitos et sumit ablutionem, dicens: CORPUS tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis quem potavi, adhæreat visceribus meis; et præsta, ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Sacerdos inclinat se ante medium altaris et dicit:

PLACEAT tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meæ ; et præsta, ut Sacrificium, quod oculis tuæ Majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique, et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde versus ad populum, dat benedictio

nem.

BENEDICAT vos om

nipotens Deus, Pa-
ter, et Filius, et Spi-
ritus Sanctus.
M. Amen.

[blocks in formation]

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. ipso vita erat, et vita

In

erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem

S. Dominus vobis- venientem in hunc

cum.

mundum,

In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex vo

luntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Er VERBUM CARO FACTUM EST, et habitavit in nobis ; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

M. Deo gratias.

Prayers to be said after Mass.

LET US PRAY.

WE give thee thanks, almighty and gracious Father, that thou hast permitted us this day to offer our homage to thy divine majesty, and especially that thou hast allowed us to be present at the most holy Sacrifice of the body and blood of thy beloved Son. If we have been wanting in attention and devotion, pardon us, we beseech thee, in pity to our weakness. For the sake of Him whose sufferings and death we have commemorated, grant the petitions which we have made in his

« PreviousContinue »