Page images
PDF
EPUB

utrumque, cum in aliis ne tolerandum quidem existimemus, in nobis abominandum prorsus non censebimus? Hinc est, ut posteris testata esse voluerimus, maximorum beneficiorum insignem magnitudinem quæ magnus ille et incomparabilis in bonis literis heros, Reverendus Pater Ioannes, non sine numine Roffensis Episcopus, in celeberrima duo Cantabrigiensis Academiæ Collegia feliciter contulit; Christi, inquam, servatoris nostri, optimi, maximi; et ejus castissimi mystæ Ioannis. Cujus unius præsulis munificentiæ et industriæ acceptum referamus oportet, quod hæc duo clarissima studiosorum musea hodie conspiciuntur, non minus sumptuosis ædificiis decorata, quam opibus prædiisque magnis ditata, ad Dei omnipotentis cultum et honorem, ad rei litterariæ et virtutis incrementum, et demum ad totius Academiæ singulare decus et ornamentum. Cæterum, hìc rem paulo altius recenseamus oportet, oratione magis verâ quam venustâ, ut ostendamus quam magno labore et negotio hoc tam pulchrum et memorabile facinus tandem effectum sit. Atque hoc lubentius, quo posteris testatissima relinquamus, non magis debere nos hæc collegia ipsi optimæ fundatrici, quam ornatissimo huic præsuli. Et ut ab initio exordiamur, versabatur per id tempus eximius iste Præsul Roffensis in nobilissimæ principis Dominæ Margaretæ, Richmondiæ et Darbiæ Comitissæ, familitio. Qui, quum apud omnes illius celebratissimæ aulæ proceres omnia potuit (tanta erat

virtutis quæ in eo lucebat et morum autoritas), tum principi longe charissimus habebatur; cui et a confessionibus erat, et a secretioribus consiliis intimus; cujus semper sano sanctoque consilio in rebus omnibus obsecuta est pientissima princeps, ceu Greci olim prudentissimo Nestori. Atque ut ad rem propius accedamus, impetraverat jam prius princeps hæc inclitissima, a rege, illius ætatis omnium illustrissimo, Henrico 7, et filio suo quam charissimo, facultatem, ut liceret in Londoniensi Monasterio occidentali (vulgus Westmonasterium vocat), magnifica quædam, et tantâ principe digna, pro arbitratu suo facere; nam illum sibi sepulturæ locum elegerat. Hanc rem insignissimus præsul Roffensis secum dispiciens, et luce clarius videns tantum bonorum acervum in meliores usus converti posse, nactâ opportunitate, principis animum ab incepto instituto revocare adgreditur; suadet ut tanta pietatis opera (omisso loco satis superque opulento) in Cantabrigiensem Academiam convertat; ita futurum, ut Christi doctrina et bonæ litteræ indies augescant, et virtus in pretio magis habeatur. Quid multa? persuadet facile viragini sanctissimæ, quam ceu mollissimam ceram ad meliora semper inflectere potuit. Illa, Christi optimi maximi gloriam suæ præferens, tam piis consiliis mox annuit; verum huic rei nonnihil obstare asserens votum quod a Rege prius obtinuerat; et si ille Regis animum et huc inflectat, id quod vix fieri posse putabat quum Rex ipse item illic esset

humandus, se libentissime hortatui obtemperaturam. Et hic sane plusquam herculanus erat nodus. Verum enimvero non recusavit hanc provinciam, quantumvis arduam, benignissimus præsul Roffensis. Quæ sua erat semper in litterarum studia et studiosos mira charitas, nactus est a principe pientissimâ ad Regem litteras, quarum summa erat ut, mutato instituto, præclarum quidpiam Cantabrigiæ agat. Rex ut erat ingenio admodum felici, et prudentiâ vere regiâ, acceptis benignissime matris litteris, et rem omnem a præsule Roffensi vivâ voce edoctus (nam is negotium hoc apud regem obibat), delectatus supra modum rarâ præsulis prudentiâ, et facundiâ plusquam Ulysseâ, maternis precibus acquievit. Dedit Episcopo ad illam litteras suâ ipsius manu exaratas, ad septimum Idûs Augusti et imperii sui anno primo; laudat pientissimæ matris in bonas literas pietatem; gratulatur animo pro tam provido et benigno; breviter quidvis obeundi summam illi copiam fecit; nimirum ex hoc tam præclaro facinore cernens et magnum Christianæ ecclesiæ fructum oriturum, et suo regno immortale decus. Jam princeps Margareta, initium rei successisse gaudens, nullâ morâ Christi Collegium adgreditur, extruit, neque prius ab incepto destitit, quam et opibus et prædiis illud absolvisset; in qua quidem re, quamvis fortiter et industriâ summâ elaboravit Roffensis Præsul, priusquam ad periodum deduceretur, tamen hinc occasio divinitus (non dubito) data est, in qua ejus virtus clarius

omnibus elucesceret. Nempe Christi Collegio consummato, Oxonienses Doctores aliquot, qui in principis familitio id temporis agebant, et inter hos præcipue quidam vir magnæ autoritatis, neque minoris famæ, principem in sua vota pellicere student; hortanturque ut tale quidpiam Oxonii ageret, quale jam fecerat Cantabrigiæ. Ostendunt Monasterium Divæ Frideswidæ, impensius orant, ut illud in Studiosorum Collegium mutare dignaretur; id illi facillimum esse, quæ nihil non et opibus et potentiâ potuit; quo beneficio affirmant, nomen illius in utrâque academiâ perpetuo celebratum iri. Neque vero hoc negocium vel segniter vel oscitanter egerunt Oxonienses illi; sed magnis et continuis precibus nunquam non inculcabant, ut parum abfuerit, quod non eorum votis assentiretur princeps inclitissima, si non mature intervenisset Præsul Roffensis. Is importunas eorum conspicatus preces, simulque Hospitalis Divi Joannis Evangelistæ in Cantabrigiâ ruinam dolens, quod jam ad summam miseriam et inopiam, incolarum luxu et intemperantiâ, devenerat; Christo benignissimo gratius futurum credens, hoc in loco pietatis opera exhibere, quam illic, ubi aut parum, aut nihil erat opus, (noverat enim quos fautores jam tum habebat Oxonium) munificentissimam principem ocius compellat. Exponit miseræ domus miseram ruinam; ostendit (ut re vera erat) prædia divendita, terras luxu gulâque absumptas, ornamenta exposita, suppellectilem prorsus corrosam, et ne sacris quidem

parcitum, Divina officia intermissa, hospitalitatem celebrari nullam, Præpositum domus creditoris metu latitare, Confratres paucos, plus minus quatuor, modo per urbem, modo per rura divagari, in maximam suæ religionis infamiam atque scandalum; hospitale ipsum prope desertum, sed ita alieno ære oppressum, ut ne omnia quidem prædia, si integra mansissent, debita illius magnitudinis vendita persolvissent; breviter adeo dilapsa et deploranda omnia, ut nulla esset salutis vel tenuissima spes, nisi numen aliquod præsentius aspiraret. Hæc ut audivit Benignissima princeps ab eo cui semper fidebat maxime, deploratæ domus sorti miserata, etsi habuit in diversa instigantes plurimos, ab Episcopo tamen Roffensi id persuasa, quod ipsa per se probe intelligebat, nullum beneficium vel melius vel utilius collocatum iri posse, quam tam pestiferas et steriles herbas e fertili solo ocius extirpare, et quasi jacto novo semine, uberrimam messem Christo parare, unde nova subinde et fertilissima repullularet seges, in maximum Christianæ fidei incrementum evasura; convertit se totam ad præclarum, sed difficilius et magis arduum pietatis opus; huic omnibus nervis incumbit, ut ex paupere (si liceat dicere) tugurio, insigne (quale nunc est) collegium erigatur. Obtinuit, ad hoc negotium capessendum, a pontifice maximo autoritatem, pariter et a filio suo Henrico septimo; neque vero dissimilem ab Eliensi tunc temporis Episcopo, et antiquæ domus fundatore, impetrarat facultatem,

« PreviousContinue »