Page images
PDF
EPUB

Nunc autem si rursus

eorum litteræ penes me. abdicent, invenient aliquem fortasse cui gratum erit munus, quod ipsi, more puerorum, nunc tribuunt nunc auferunt ut libet. Ego certe perparum ex eâ re cœpi voluptatis. Alius accipiet fortasse cui Lutherana placeant. At istud abs me nolim unquam expectent, ut scilicet ego faveam quos Ecclesia orthodoxorum hostes esse decrevit. Neque tamen ipse velut hæreseos ream Academiam accusavi, imo defendi magis quum accusaretur. Neque me crimen hæreseos eis impegisse Reverendissimus ad eos scripsit; quod et sat scio testaturus est ipse, quam primum occassio dabitur. Non dubito quin patribus et senioribus Academiæ plurimum hæresis ista displiceat; quanquam sunt e vobis suspecti complures, et nonnulli notati digitis. Veh degeneribus filiis! qui matrem hactenus inviolatam etiam publicis, ut audio, concionibus passim in vehiculis denigrant, et tetrâ respergunt infamiâ; melius fuisset illis si nati non fuissent.

De obligationibus quod omiserim, quid Legales senserint minime mihi curæ est. Scio Reverendum Patrem ac Dominum mihi charissimum, Dominum Wintoniensem, id genus obligationum, summis peritorum conciliis non ecclesiasticarum solum verumetiam patriarum legum, excogitasse. Cujus factum si revocare queant aut eludere, non gravabor cum tanto Patre concidere.

Bene vale

ex Roffa

Jo. Roff.

9.

Epistola ad Roffensem Episcopum ab Academiâ Cantabrigiensi.

Quantum tibi debet æternumque debebit hæc nostra, quanquam non magis nostra quam tua, amplissime Presul, respublica, quippe cujus tu et caput et gloria prima es, quamque multis tibi nominibus obstrinxisti, consilio, auxilio, beneficentiâ, favore, quamvis nec epistolari brevitate complecti, nec verbis explicari, satis, et pro rei dignitate queat, tamen silentio præterire, præterquam quod injustissimum fuerit et facinus nullis victimis expiabile, etiam summo justoque dolore nos afficeret, plus conspici humanitatis in literis atque studiis nostris, quam in factis moribusque. Quorum illud nimirum ingratos esse, hominum nullorum esse putamus (si modo homines esse velint), nedum Christianæ philosophiæ ac persuasionis candidatorum, quibus cum sanctissimo servatoris nostri et præsidis Christi ore præcipiatur, ut et nos devoventibus bene imprecemur, ac malefacientibus benefaciamus, et pro iis oremus qui nos lædunt insectanturque; quanto magis nos benevolos exhibere gratosque iis esse oportebit, qui multis nos magnisque beneficiis demerentur? Istud monstri simile profecto fuerit, homines humaniori litteraturâ imbutos et Musarum Gratiarumque studiis excultos ab ineunte ætate, moribus tamen esse ita barbaris et efferatis, ut nullum nec humanitatis vestigium retinere, nec grati benevolive animi signum præferre, vel possint

vel velint; præsertim Dominationi tuæ obceratos tot tuis in nos tamque magnificis nullo non tempore et loco collatis beneficiis. Quorum quædam nobiscum dum cogitamus, vel illa quæ oculis quotidie nostris observantur, præclara Academiæ nostræ duo lumina, Collegia Christi et Joannis (quæ magno nobis ornamento esse foreque nemo tam impudens est qui negaverit,) statim cogimur te summis patronis nostris connumerare; et locum dare proximum inclitissimæ juxta, atque sanctissimæ heroinæ, Margaretæ Richmondiæ Comiti, quæ tuis (quis enim vera prohibebit dicere?) devicta precibus, persuasa sermone, obsecuta consilio, et hortatu animata, cum tanto, sed alibi destinato, nos adfecerit beneficio, quanto pares esse poterimus nunquam; quid aliud, quam ceu digito demonstravit vel primum te, vel a primo proximum esse, beneficii hujus authorem, cui hæc duo Musæa debeamus nihil hercule minus, quam Stagiræ olim Cives suam urbem Aristoteli, quam ut condidit Alexander, ut rex ædificavit, at persuasit Philosophus alioqui non condituro. Jam vero ecquis illud vulgare dixerit beneficium, quod tuæ Dominationi referimus acceptum, istorum nomine quorum alter Academiæ a concionibus, alter est a prælectionibus sacris; uterque sane quam utilis nobis ac populo Christiano; quorum munia, ut plurimum nobis honorifica et necessaria fatemur, ita tuæ Dominationis operâ factum scimus, ut tanto bono potiremur. Quibus tuis, Colendissime Pater, beneficiis, quæ tu, ne non essent ex omni parte

splendida, vestibus preciosis aureisque exornasti, quippe illis quibus inter sacris operandum solemus uti, quoniam nihil habemus quod reponamus non indigne præter animi gratitudinem et quam maximas gratias; tamen tam regaliter apparatis et tam splendide vestitis beneficiis tuis ne nudas totum gratias remittamus, visum est illis tuo exemplo circumdare amictum aliquem, vestem funebrem illam quidem et mundo pullam, sed tibi Presuli sanctissimo et candidam et mire gratam futuram, et qualem nemo vir Christianus, qui cum Paulo sese novit quotidie morti tradi propter Christum Jesum, non...præferatque omni purpuræ atque auro; hoc est, ut citra metaphoram loquamur, Exequias annuas, annuaque parentalia, quæ tuis manibus perpetuo et quotannis celebranda in Divi Joannis Collegio (ubi multa variaque benignitatis tua monumenta visuntur,) illis omnibus et ritibus et cæremoniis, quibus præcipuorum nobis benefactorum exequiæ peraguntur, et sanximus et presenti senatusconsulto statuimus, decernimusque. Quod munus nostrum, dignissime Presul,... videlicet quem habemus thesaurum, si tuæ Dominationi gratum esse intellexerimus, et eâ quâ offertur alacritate acceptum, vehementer sane gaudebimus, et gratulabimur nobis potuisse nos id tuæ Dominationi præstare quod tuorum erga nos et rempublicam universam officiorum magnitudinem, quamvis non vincere aut superare, tamen attingere posset. Felicissime valeas Opt. doctissime Pater, magnum

hujus nostræ litterariæ reipublicæ et caput et decus. Ex nostro Senatu, pridie Cal. Feb.

10.

Epistola ab Episcopo Roffensi ad Academiam Cantabrigiensem.

D. Vicecancellario, Universoque Senatui regentium et non-regentium Cantabrigiæ, S. P.

Etsi negotiis variis fuerim impeditus quominus, ut par erat, digne quum pro vestris amantissimis litteris tum pro immenso quo me jam donastis beneficio gratias agerem, non potui tamen citra summam inhumanitatis notam omnino silere, nihilque tantis et tam amplissimis erga me vestris respondere meritis. Optima certe illa et vestri hujus Academiæ studiosissima virago, Domina Margareta Richmondiæ comes, vere digna cujus nomen semper vestris inhæreat pectoribus, mihi laudem omnem harum rerum præripuit, quas nunc mihi tribuit vestrum erga me singulare studium. Ego tantum in his negotiis minister eram, id solum agens et suppeditans ad quod omni tam humano quam divino jure fueram astrictissimus. Quid enim ipse, quem illustris illa Matrona sibi a confessionibus ascivit, consulerem aliud, quam quod ad illius animæ salutem mihi potissimum conducere videbatur? Nec erat quicquam in quo, me judice, cumulatiori suo merito collocasse tantum censum potuit, quam ut multitudo juvenum suis sumptibus educaretur, qui postea, quum in viros eruditione

« PreviousContinue »