Page images
PDF
EPUB

virtuteque præstantes adoleverint, Christi evangelium per totius hujus Britanniæ fines, haud citra fructum et eundem sane quam uberrimum, essent sparsuri. Nihil igitur in hac re feci præter officium, ad quod omni jure tenebar. At licuit hoc ipsum in alio quovis gymnasio fuisse procuratum; licuit certe, verum ita jurijurando, quod olim apud vos ipse prestiti, non fecissem satis. Nam hoc devinctus eram, uti vestro commodo, vestroque honori, quoad potuerim in cunctis prospicerem. Quocirca non est cur agnoscam usque adeo cumulatissimas a vobis mihi deberi gratias, quum ipse nihil nisi quod ex debito incumbebat in his rebus egerim. Habeat igitur illa, illa, inquam, incomparabilis fœmina, patronaque vestra, quæ vere de vobis merita est, suas laudes et gloriam integerrime sibi. Mihi certe satis est hæc summa vestra benevolentia, quâ propensitatem animi mei erga vos tam benigne respicitis. Animus iste revera, sicut nec defuit unquam, ita nec in posterum deerit, quibus valebit modis, vestris prodesse negotiis. Beneficium vero quod contulistis tantum est, ut regibus conveniat magis quam pauperculo pontifici. Cui enim in hoc mundo potest illustrior a morte contingere gloria, quam splendidissimum tot eruditissimorum hominum cœtum astare corpusculo suo, tantamque reverentiam eiidem exhibere? 'Horrui profecto, con

It was his fate however to be buried in an obscure grave. This has likewise happened to our three earliest Founders. Hugh de Balsham has no stone to mark his last resting-place

tremuique totus, dum cineribus meis tantum honoris impertiendum cogitarem. Quid enim aliud ipse quam pulvis et cinis ero? Cæterum absit ut devotas preces tanti et tam eruditissimi cœtus non amplectar, non exosculer, non summis denique votis exoptem. Neque enim cum illis sentio qui purgatorium negant. Egent enimvero complures animæ, postquam hinc exierint, purgatione multâ diuturnâque. Divus Bernardus misericorditer agi secum putavit, si purgatoriis æstibus adusque judicii diem relinqueretur expiandus. Si tantus vir, tantum elimationis spatium præscripserit sibi, quid ego miserculus non toto pectore affectem, vestris orationibus quotannis apud divinam clementiam commendari, quo facilius ab illis ignibus eximar? Desunt itaque mihi verba quibus pro maximo isto beneficio jam a vobis impenso, et a posteris vestris impendendo, gratias agam. Hoc tamen a vobis impetrare cupio, quatenus Exequiæ, quas mihi nunc singulis annis estis polliciti, nomini illius optimæ feminæ communisque patronæ ascribantur; nimirum, ut illa, sicut in Collegio Christi memoriam obtinuit precum vestrarum, ita et in Collegio Divi Ioannis pariter assequatur. Communionem autem precum si cum illâ mihi impertieritis, abunde, et supra quam ipse de vobis meruerim, estis elargiti.

in the choir of Ely Cathedral; and the noble Foundresses of Clare Hall and Pembroke Hall lie in undistinguished graves, the former at Ware, and the latter amongst the ruins of Denney Abbey.

Nam quicquid est gloriæ quam et sola meruit, soli ipsi deferendum censeo; precationis tamen vestræ subsidium quam nunc mihi tam ingenue spopondistis, ambabus (ut aiunt) manibus excipio lubens, gratiasque proinde vobis agens immortales. Valete. Ex. Roffa. 5o. Cal. Martii.

11.

Grant to J. Fisher Bishop of Rochester, of a perpetual dirge or obit to be observed for him in Christ's College, dated Feb. 22, an. 1525.

Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum indentatum et tripartitum pervenerit, Joannes Watson, Magister sive Custos Collegii Christi in Cantabrigiâ, et omnes ac singuli ejusdem Collegii tam scholares socii quam scholares discipuli, salutem plurimam. Cum venerandus in Christo Pater ac Dominus Dus Joannes Ffisher, divinâ benignitate Roffensis Episcopus, de suo vero motu et piâ animi liberalitate, imo potius divino instinctu ac charitate paternâ, Collegium hoc Christi suis consiliis et hortationibus curavit ut institueretur ab optimâ fundatrice nostrâ, nobilissimâ felicis memoriæ Dominâ Margaretâ, dudum comitissâ Richmondiæ et Derbiæ; illudque suis auxiliis et opibus juvit ut erigeretur, consummareturque; ac modis omnibus quibus poterat, provexit, ornavit, ac illustravit, tum in condendis legibus et institutis recte vivendi, tum in perquirendis ac stabiliendis prædiis; adeo ut, post fundatricem nostram, videamur, non nos so

lum, sed tota successura posteritas nostra, maxime illi debere hoc compendium victus et hæc commoda quibus gaudemus ac deinceps gavisuri sumus et successores nostri; igitur nos præfati Joannes, M' sive Custos prædicti Collegii Christi, et omnes ac singuli ejus Collegii tum scholares socii quum scholares discipuli, ne tantæ munificentiæ simus immemores, tantisque beneficiis ingrati, unanimi omnium ac singulorum assensu et consensu, communibusque votis, ultro ac libenter promittimus et concedimus, ultra perpetuam communionem et participationem omnium quotidianarum precum et suffragiorum nostrorum, donec steterit hoc Collegium, etiam anniversarium officium mortuorum de placebo et dirige cum missâ de requie, solenniter et decenter 'celebrandum singulis posthac futuris annis, per nos, præfatos magistrum et omnes ac singulos tam scholares socios quam scholares discipulos hujus nostri Collegii et successores nostros in perpetuum, pro animâ specialiter præfati reverendi patris et domini Di Joannis Fisher, Roffensis Episcopi, et

1 On the 3rd of February, during the Bishop's lifetime, and afterwards, on the anniversary of his death, or within five days next ensuing; and in consideration of the Bishop, when made acquainted with this grant, having given them 431. they oblige themselves to purchase therewith lands of the annual value of 40s. to be distributed in part to those members of the Society who should be present at the obit; and five shillings and four pence to be expended the same day,-'in prandio et accubitu faciendo. For the performance whereof, they bind themselves to the Bishop, and to the Masters of St. John's College and Michael-House.

pro animabus parentum ac benefactorum ejusdem, et omnium fidelium defunctorum, &c.

12.

Epistola ad Wintoniensem Episcopum.

Reverendo in Christo Patri ac Domino, D. Ricardo Wintoniensi Episcopo ornatissimo, virtutis et bonarum litterarum fautori maximo.

Quanquam major sit tibi apud omnes jamdudum parta gloria, Presul ornatissime, quam quæ ullâ temporis vetustate aboleri queat, (extant enim semperque extabunt æterna tui nominis monumenta, quæ te intermori sinent nunquam); tamen quum nihil dubitamus hunc animum quo tam præclare egeris, tibi a superis immortalibus eo datum, quo de omnibus quantum fieri potest bene merearis; operæ pretium sane facturi videbamur, si nostris litteris Amplitudinem tuam sollicitaremus ad præclari quidpiam apud nos agendum; non quod te jam nunc aut otiosum putamus, aut partâ gloriâ indormiscere; verum quum quid cui facias refert plurimum, et accipientium conditione commendantur beneficia, existimavimus certe nihil majus ad tuæ gloriæ cumulum accedere posse, quam si (quomodo Oxoniæ nuper feceras) Cantabrigiæ quoque quasi tropheum aliquod sive statuam erexeris magnitudinis tuæ. Præclara sunt fatemur quæ Oxoniæ feceris, et immortalitate digna, quibus vel magni Reges invidere possunt. At cum te ipso indies major evadis, et quam plurimis benefecisse prima laus

« PreviousContinue »