Page images
PDF
EPUB

0212.4

Harvard Celoge Library

La Colection

Gilt ord Hey Treat

Typographus Fr. Pustet sibi reservat et vindicat
Jus proprietatis.

Hæc editio venalis prostat apud præcipuos bibliopolas omnium regionum.

Decretum.

Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis tuendis praeposita postremis hisce annis non pauca ad praxim valde utilia decrevit, quae etsi magna quidem ex parte in lucem edita, nondum tamen omnia authentica ratione evulgata sunt. Ne diutius igitur haec laterent, operae pretium visum est recentiora decreta addere antiquioribus, unaque simul collecta typis committere, ut praesto foret omnibus collectio eorum decretorum, quae Sacra Congregatio publici juris fieri utile censuit.

Quo autem hujusmodi collectio omnibus numeris absoluta evaderet, Sanctissimus D. N. Leo PP. XIII. expresse mandavit, ut in ea cuncta decreta ex ipso tabulario sacrae Congregationis immediate educta, accurateque revisa insererentur. Quod quidem mandatum Sanctitatis suae ut rite perficeretur, praesens decretorum sylloge per Secretariam ejusdem sacrae Congregationis diligenter confecta est. Quam idcirco Idem Sanctissimus D. N., in audientia habita die 19 Augusti 1882 ab infrascripto Secretario, auctoritate sua apostolica approba

vit, et uti authenticam ab omnibus retinendam esse praecepit, deque his decretum exarari, atque huic editioni Ratisbonensi cusae typis Friderici Pustet praefigi jussit.

Datum Romae die 19 Augusti 1882.

Al. Card. Oreglia a S. Stephano Praefectus.

Franciscus Della Volpe Secret.

(L. S.)

In

CLEMENTIS PAPÆ IX.

Constitutio

qua erigitur Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque

Reliquiis praeposita.

CLEMENS PAPA IX.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

in ipsis Pontificatus Nostri primordiis, cum multas Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationes ad certarum rerum et negotiorum in amplissimam Romanae Curiae alveum ex omnibus mundi partibus assidue confluentium tractationem atque determinationem, a fel. record. Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, ad Ecclesiae catholicae ac ditionis temporalis ejusdem S. R. E. utilitatem prudenti salubrique consilio institutas reperissemus, quae incumbentem Nobis ingentem curarum molem pro sua quaeque parte sublevarent; nullam tamen adhuc erectam videremus, quae sacri indulgentiarum thesauri curae et dispensationi, sacrarumque Reliquiarum recognitioni, disquisitioni et rectae dispositioni peculiariter incumberet: Nos eundem inaestimabilem thesaurum fideli dispensatione erogare, et omnia, quae sacras Reliquias hujusmodi contingunt, recte atque ordine disponere cupientes, nonnullos ex memoratis Cardinalibus ac aliquos Curiae praedictae Praelatos, aliosque viros religione, pietate, doctrina, et rerum usu eximie praeditos selegimus, quorum consilio, opera et industria tam gravem muneris Nostri partem ad omnipotentis Dei gloriam, Ecclesiae honorem ac spiritualem Christifidelium aedificationem facilius implere valeremus. Hi vero subinde, prout rerum et negotiorum momenta postulabant,

insimul convenientes, commissam sibi a Nobis provinciam recte et fructuose, atque ex animi Nostri sententia hactenus administrarunt. Quapropter sperantes in Domino, non minus utiliter in futurum quoque desudaturam esse eorum industriam, ac salubris consilii, quod auctore Deo suscepimus, fructum, Eodem adjuvante atque incrementum dante, perennare desiderantes: Motu proprio, ac ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine Congregationem ejusdem S. R. E. Cardinalium ac Praelatorum et aliorum virorum praedictorum a Nobis, ut praefertur, electorum et deputatorum, ac in futurum tam a Nobis, quam a Successoribus Nostris Romanis Pontificibus eligendorum et deputandorum, cum facultate omnem difficultatem ac dubietatem in Sanctorum Reliquiis aut Indulgentiis emergentem, quae ad fidei dogma non pertineat (Nobis tamen et Romano Pontifice pro tempore existente circa graviora difficilioraque consultis) expediendi; ac, si qui abusus in eis irrepserint, illos judicii forma plane postposita, corrigendi et emendandi; causas vero judicialem formam requirentes ad proprios Judices remittendi; falsas, apocryphas, indiscretasque indulgentias typis imprimi vetandi, impressas recognoscendi et examinandi, ac ubi Nobis, seu Romano Pontifici pro tempore existenti retulerit, nostra seu illius auctoritate rejiciendi; Reliquias de novo inventas, quas rec. mem. Innocentius Papa III. Praedecessor Noster in generali Concilio Lateranensi publica veneratione coli, nisi prius auctoritate Romani Pontificis approbatas prohibuit, recognoscendi quoque et examinandi: ac in concedendis indulgentiis, Sanctorumque Reliquiis donandis moderationem adhiberi, omniaque pie, sancte et incorrupte fieri curandi tenore praesentium perpetuo erigimus et instituimus. Decernentes easdem praesentes Litteras semper firmas, validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et ob

« PreviousContinue »