Page images
PDF
EPUB

HISTORIA

ECCLESIAE

CHRISTIANAE,

A NATIVITATE SALVATORIS,

USQUE

AD OBITUM PII VII. PONTIFICIS MAXIMI.

AUCTORE

ANTONIO KLEIN,

S. S. THEOLOGIAE DOCTORE, HISTORIAE ECCLESIASTICAE IN GRAECENSI SCIENTIARUM

UNIVERSITATE PROFESSORE P. 0.

Tomus I.

GRAECII.

SUMTIBUS CHRISTOPHORI PENZ.

MDCCCXXVIII.

OTHE

PRAEFATIO.

Duo sunt, quae edita hac historia ecclesiastica intendi; primum, ne auditores mei expositionem libri scholastici, pro publicis ex historia ecclesiastica praelectionibus in terris nostris praescripti, calamo excipere opus haberent, quod, quantis incommodis et erroribus obnoxium sit, nemo rei peritus ignorat; alterum, ut et illis, qui ampliorem historiae ecclesiasticae cognitionem desiderant, nec tamen pro facultatibus aut negotiis suis, operibus voluminosis uti possunt, provideretur. Inde est, quod haud pauca proposuerim, quae quidem non sine utilitate enarrari posse, attamen a discipulis, examen publicum subeuntibus minime requirenda esse existimo. An hoc labore meo discendi studiosis utilitatis aliquid adnaturum sit, quod unice opto, eventus doceat. Caeterum totum hoc opus absolvi mense Julio anni MDCCCXXVI.

« PreviousContinue »