Page images
PDF
EPUB

Quas potuit belli facies! ut vincula Rheno,
Oceanoque daret! celsos ut Gallia currus
Nobilis, et flavis sequeretur mista Britannis!
Perdidit O qualem vincendo plura triumphum !
Non illum lætis vadentem cœtibus urbes,
Sed tacitæ vidêre metu. non constitit usquam
Obvia turba duci: gaudet tamen esse timori
Tam magno populis, et se non mallet amari.

Lib. IV. v. 96.

Prô lucri pallida tabes!

Non deest prolato jejunus venditor auro.
Jam tumuli, collesque latent: jam flumina cuncta
Condidit una palus, vastaque voragine mersit.

[ocr errors]

Non habeant amnes declivem ad littora cursum, Sed pelagi referantur aquis: concussaque tellus Laxet iter fluviis. hos campos Rhenus inundet, Hos Rhodanus: vastos obliquent flumina fontes. Rhiphæas huc solve nives, huc stagna, lacusque.

Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, cæsoque inducta juvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem. Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus Navigat Oceano: sic cum tenet omnia Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro. His ratibus trajecta manus festinat utrinque, Succisum curvare nemus: fluviique ferocis Incrementa timens, non primis robora ripis Imposuit: medios pontem distendit in agros.

CAIUS SILIUS ITALICUS.

(Temp. Neronis.)

Punicorum, Lib. III. Vers. 597.

HUIC pater ignotum donavit vincere Thulen,
Inque Caledonios primus trahet agmina lucos.

Lib. XVII. Vers. 415.

Fervidus ingenii Massinissa, et fervidus ævi,
In primus Macetum turmas immania membra
Infert, et jaculo circumvolat alite campum.
Cærulus haud aliter, quum dimicat, incola Thules
Agmina falcifero circumvenit arta covino.

CAIUS SECUNDUS PLINIUS.

(A.D. 79.)

Naturalis Historia, Lib. II. c. 67.

A GADIBUS, columnisque Herculis, Hispaniæ et Galliarum circuitu, totus hodie navigatur occidens. Septemtrionalis vero Oceanus, majore ex parte navigatus est auspiciis Divi Augusti, Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promontorium: et inde immenso mari prospecto, aut fama cognito, ad Scythicam plagam, et humore nimio rigentia. Propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi humoris vis superet. Juxta vero ab ortu ex Indico mari, sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare, pernavigata est Macedonum armis, Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida atque Antiochida ab ipsis appellari voluere. Circa Caspium quoque multa Oceani litora explorata, parvoque brevius, quam

totus, hinc aut illinc Septemtrio eremigatus. Ut tamen conjecturæ locum sic quoque non relinquat, ingens argumentum paludis Mæoticæ, sive ea illius Oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. Alio latere Gadium, ab eodem occidente, magna pars meridiani sinus ambitu Mauritaniæ navigatur hodie. Majorem quidem ejus partem, et Orientis, victoriæ Alexandri Magni lustraveris, usque in Arabicum Sinus. In quo res gerente C. Cæsare Augusti filio, signa navium ex Hispaniensium naufragiis feruntur agnita.

Lib. 11. c. 67.

Hanno, Carthaginis potentia florente, circumvectus a Gadibus ad finem Arabiæ, navigationem eam prodidit scripto: sicut ad extera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. Præterea Nepos Cornelius auctor est, Eudoxum quendam sua ætate, cum Lathurum regem fugeret, Arabico sinu egressum, Gades usque pervectum : multoque ante eum Cælius Antipater, vidisse se, qui navigasset ex Hispania in Æthiopiam commercii gratia. Idem Nepos de septemtrionali circuitu tradit, Quinto Metello Celeri, L. Afranii in Consulatu collega, sed tum Galliæ proconsuli, Indos a rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes, tempestatibus essent in Germaniam abrepti. Sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis: nec inde huc, nec hinc illo pervio tractu. Quæ contemplatio apta detegendæ mortalium vanitati, poscere videtur, ut totum hoc, quidquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subjectum oculis, quantum sit ostendam.

Lib. II. c. 77, 78.

Sic fit, ut vario lucis incremento, in Meroë longissimus dies XII. horas æquinoctiales, et octo partes unius

horæ colligat: Alexandriæ vero XIV. horas: in Italia quindecim in Britannia xvII.; ubi æstate lucidæ noctes, haud dubie repromittunt id, quod cogit ratio credi; solstitii diebus accedente Sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu, subjecta terræ continuos dies habere senis mensibus; noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in insula Thule, Pytheas Massiliensis scripsit, sex dierum navigatione in septemtrionem a Britannia distante: quidam vero et in Mona, quæ distat a Camalduno Britanniæ oppido circiter ducentis millibus, affirmant.

Lib. 11. c. 99.

Octogenis cubitis supra Britanniam intumescere æstus Pytheas Massiliensis auctor est.

Lib. IV. c. 23.

Portus Morinorum Britannia.

Lib. IV. c. 29, 30.

In Rheno ipso, prope centum M. pass. in longitudinem, nobilissima Batavorum insula, et Cannenufatum: et aliæ Frisiorum, Chaucorum, Frisiabonum, Sturiorum, Marsaciorum, quæ sternuntur inter Helium ac Flevum. Ita appellantur ostia, in quæ effusus Rhenus, ab septemtrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit: medio inter hæc ore, modicum nomini suo custodiens alveum.

Ex adverso hujus situs Britannia insula, clara Græcis nostrisque monumentis, inter septemtrionem et occidentem jacet: Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, multo maximis Europæ partibus magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniæ vocarentur omnes: de quibus mox paulo dicemus. Hæc abest a Gessoriaco Morinorum gentis litore, proximo trajectu quinquaginta M., circuitu vero patere tricies octies centena viginti quinque

M. Pytheas et Isidorus tradunt: triginta prope jam annis notitiam ejus Romanis armis non ultra vicinitatem silvæ Caledoniæ propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC. M. pass. esse latitudinem ccc. M. credit. Eandem Hiberniæ latitudinem; sed longitudinem cc. M. passuum minorem. Super eam hæc sita abest brevissimo transitu a Silurum gente xxx. M. pass. Reliquarum nulla cxxv. M. circuitu amplior proditur. Sunt autem XL. Orcades, modicis inter se discreta spatiis. Septem Acmodæ, et xxx. Hæbudes: et inter Hiberniam ac Britanniam, Mona, Monapia, Ricina, Vectis, Limnus, Andros. Infra vero Siambis, et Axantos. Et ab adverso in Germanicum mare sparsæ Glessariæ, quas Electridas Græci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. Ultima omnium, quæ memorantur, Thule: in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, Cancri signum Sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timæus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat. Ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. Sunt qui et alias prodant, Scandiam, Dumnam, Bergos: maximamque omnium Nerigon, ex qua in Thulen navigetur. A Thule unius diei navigatione mare concretum, a nonnullis Cronium appellatur... Gallia Comata in tria populorum genera dividitur. A Scaldi Toxandri incolunt. Deinde Menapii, Morini, juncti pago, qui Gessoriacus vocatur; Britanni, Bellovaci, Introrsus Castologi, Atrebates, &c. &c.

[ocr errors]

Lib. IV. c. 33.

Maria circa oram: ad Rhenum septemtrionalis Oceanus, inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter eum et Pyrenæum Gallicus. . . Polybius latitudinem Europæ ab Italia ad Oceanum scripsit XI. millia quinquaginta

« PreviousContinue »