Page images
PDF
EPUB

CARMEN LXXXIII.

In Maritum Lesbiæ.

Lesbia mî, præsente viro, mala plurima dicit :
Hoc illi fatuo maxima lætitia est.

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
Sana esset: quod nunc gannit et obloquitur,
Non solum meminit; sed, quæ multo acrior est res,
Irata est: hoc est, uritur, et loquitur.

CARMEN LXXXIV.

De Arrio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias ;
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus,
Sic maternus avus dixerit, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requiêrant omnibus aures;
Audibant eadem hæc lenitér et leviter;
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius îsset,
Jam non Ionios esse, sed Hionios.

CARMEN LXXXV.

De Amore suo.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio: sed fieri sentio, et excrucior.

CARMEN LXXXVI.

De Quintiâ et Lesbiâ.

Quintia formosa est multis: mihi candida, longa, Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor. Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota est, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

CARMEN LXXXVII.

[Quatuor illi versiculi (Nulla potest mulier, &c.) qui, quasi integrum poëmation, hanc in antiquioribus libris stationem usu occupabant, Scaligeri admonitu translati sunt ad initium Carminis LXXV; quam nunc sedem longe commodius obtinent, feliciter admodum sequentibus consentientes.]

CARMEN LXXXVIII.

In Gellium.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
Prurit, et abjectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ?
Ecquid scis, quantum suscipiat sceleris?
Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys,
Non genitor Nympharum abluat Oceanus.

Nam nihil est quidquam sceleris, quo prodeat ultra;
Non si demisso se ipse voret capite.

1

CARMEN LXXXIX.

De Gellio.

Gellius est tenuis: quidni? quoi tam bona mater, Tamque valens vivat, tamque venusta soror, Tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis Cognatis: quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est, Quantumvis quare sit macer, invenies.

CARMEN XC.

In Gellium.

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
Conjugio, et discat Persicum haruspicium:
Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
Si vera est Persarum impia relligio,
Gnatus ut accepto veneretur carmine Divos,
Omentum in flammâ pingue liquefaciens.

CARMEN XCI.

In Gellium.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
Quod te cognôssem bene, constantemve putarem,
Aut posse a turpi mentem inhibere probro;
Sed quod nec matrem, nec germanam esse videbam
Hanc tibi, quojus me magnus edebat amor.
Et quamvis tecum multo conjungerer usu,
Non satis id causæ credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpâ est, in quâcumque est aliquid sceleris.

CARMEN XCII.

De Lesbiâ.

Lesbia mi dicit semper male, nec tacet unquam
De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat.
Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi
Assidue: verum dispeream, nisi amo.

CARMEN XCIII.

In Cæsarem.

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,
Nec scire, utrum sis albus, an ater homo.

CARMEN XCIV.

In Mentulam.

Mentula mochatur: machatur mentula: certe
Hoc est, quod dicunt: Ipsa olera olla legit.

CARMEN XCV.

De Smyrna Cinna Poëta.

"Smyrna" mei Cinnæ nonam post denique messem, Quam cœpta est, nonamque edita post hiemem; Millia cum interea quingenta Hortensius uno

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad undas;
Smyrnam incana diu sæcula pervolüent.
At Volusi annales [Paduam morientur ad ipsam,]
Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sunt cordi monumenta [laboris ;]
At populus tumido gaudeat Antimacho.

CARMEN XCVI.

Ad Calvum, de Quintiliâ.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepuleris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Quo desiderio veteres renovamus amores,
Atque olim amissas flemus amicitias;
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

CARMEN XCVII.

In Emilium.

Non, ita me Dii ament, quidquam referre putavi,
Utrumne os an culum olfacerem Æmilio.
Nil immundius hoc, nihiloque immundius illud:
Verum etiam culus mundior et melior;
Nam sine dentibus est. Hoc dentes sesquipedales,
Gingivas vero ploxemi habet veteris;
Præterea rictum, qualem diffissus in æstu
Meientis mulæ cunnus habere solet.
Hic futuit multas, et se facit esse venustum;
Et non piştrino traditur atque asino?
Quem siqua attingit, non illam posse putemus
Ægroti culum lingere carnificis ?

« PreviousContinue »