Page images
PDF
EPUB

1170.

V.

Herzog Heinrich II. von Österreich beurkundet und bestätigt die von Berthold, Pfarrer zu Fischamend, dem Schottenkloster zu Wien gemachte Schenkung seiner sämmtlichen Besitzungen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Heinricus Dei gracia dux Austrie uniuersis fidelibus presentibus et futuris salutem in domino. Quoniam divina prouidentia ceteris prefecit potentes, dum mitiusprouident subditos, opprimunt potenter (sic). Intelligimus autem, talibus necessarium esse, ut per alimoniam prouideant fini, ne forte tormenta potenter patiantur. Hac nimirum prouidentia de gente simplici et humili elegimus atque collegimus monachos hybernienses, ex quibus abbatiam fundauimus in territorio nostro wiennensi. Huic autem noue plantationi nostre de bonis nostris tam mobilibus quam immobilibus facultatem, prout potuimus, ad prebendas et officinas collocandas contulimus. Contulerunt etiam et alii exemplo nostro et auctoritate, et uineas, et agros, inter quos dominus Berchtoldus de Phissenmunt plebanvs predia uniuersa, que tunc possidebat, super altare beate Marie prefato monasterio nostro absque omni contradictione libere dedit ac delegauit, hoc interposito tenore, ut idem Berchtoldus et alius duntaxat solus successor ipsivs predicta predia, quamdiv illi duo uiuerent, possiderent et talentum vnum annuatim pro eisdem prediis monasterio redderent, quibus duobus defunctis predia supradicta libere et expedite et remota omni reclamatione transirent in possessionem et usus monasterii nostri. Nos autem hec omnia, recognoscente illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie, prefatam donationem ac delegationem cum prediis suscepimus in perpetuam protectionem ac patrocinium nostrum et successorum nostrorum in presentia hominum et ministerialium nostrorum. Huius autem rei testes sunt. Comes Heinricus de Schala. Comes Cunradus de Pilstain. Comes Leupoldus de Pleigen. Otto de Lenginbach. Viricus de Asparn. Otto de Aschaim. Heberhardus de Rudnich. Albero de Cunringen et filius eius Hademarus et fratres (sic) eius Raboto castellanus de Medelich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharstorf. Wernhardus de Rawanstain. Vlricus dapifer. Berhtoldus de Iwanstal. Heinricus de Mistelbach. Hirimfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi. Hanc autem supradicte donationis

ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri inpressione corroborauimus, ne uel is, qui dedit ac delegauit, uel alius, quod in presentia nostra factum est, mutare audeat uel retractare. Acta sunt autem hec anno ab Incarnatione domini Mo Co LXX Indictione IIIa.

Original auf Pergament mit Siegel. Hormayr, loc. cit. Urkunden pag. 34, Nr. 12.

Pez, Thesaur. VI, II, 3, Nr. 1.

VI.

(1177), 1. April, Venedig. — Papst Alexander III. nimmt auf Bitten des Herzogs Leopold V. (VI.) von Österreich das Schottenkloster zu Wien mit allen seinen Besitzungen in seinen und des apostolischen Stuhles besonderen Schutz und legt demselben auf, hiefür, als Erinnerungszeichen, jährlich ein Goldstück an diesen zu entrichten.

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis . . . abbati et fratribus Monasterii, quod est apud Wiennam, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosos uiros tanto arctiori debemus caritate diligere et apostolice tuitionis presidio studiosius confouere, quanto diuinis obsequiis deuotius sunt expositi et bonis operibus magis intenti. Inde est, quod precibus nobilis uiri Leupuldi ducis Austrie, in cuius predio Monasterium uestrum fundatum esse dinoscitur, benignius inclinati, et officii nostri debito et auctoritate permoti, prelibatum Monasterium cum omnibus, que in presentiarum legitime possidet aut in futurum iustis modis deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei aliquatenus contraire. Ad indicium autem huius. a sede apostolica percepte protectionis nobis nostrisque successoribus unum aureum annis singulis persoluetis. Si qua igitur persona hanc paginam sciens, contra eam uenire presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se nouerit incursurum. Dat. Venetiis in Riuo alto. Kalendis Aprilis.

Original auf Pergament mit Bleibulle.

VII.

1181, 1. September, Wien. - Herzog Leopold V. (VI.) befreit das Schottenkloster in Wien von der Leistung gewisser landesfürstlicher Abgaben.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Patris et filii et spiritus sancti Leupoldus Dei gratia dux Austrie. Cum protectionis nostre debito uniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro uiribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solummodo nos in suis necessitatibus respiciunt, et qve ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere dignum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne institvtionis successores in ecclesia wiennensi Scottorvm existentes, paterne etiam pietatis sequi deuotionem decet, vt, que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit, hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus patiamur. Cum enim uarias ac diuersas iustitias in terra nostra ivre requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni ivre nostro tam a placito prouinciali, quod uulgo lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marscalco nostro soluitur, uidelicet marchmutte, penitus excepimus et liberos esse in perpetuum statuimus. Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, ut, quod patris nostri traditio ad eternam obtinendam salutem deo obtulit, nos rursus ad usus nostros redire cogeremus. Ne quis autem de cetero iudex, siue preco, siue etiam marscalcus, aut quilibet officialis noster, in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris, audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere districte prohibemus et presentis scripti nostri pagina, quod sigilli nostri inpressione muniuimus, interdicimus testes etiam subscribentes, tam liberos quam ministeriales. Chůnradus comes de Rakez. Comes Cunradus de Pil

stein. Comes Leupoldus de Pleien. Otto de Lenginpach. Viricus de Asparn. Chraphto de Amzinesbach. Vlricvs de Rudnich. Hadmarus de Cunringen. Wichardus dapifer et frater eius Chadoldus. Albertus de Phaphstetde. Otto de Purcharstorf. Bertoldus de Iwanstal. Ortolfus camerarius et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXXo. Io. Regnante

Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag. 36, Nr. 14.

--

Das Original dieser päpstlichen Bulle ist nicht mehr vorhanden, ihr Inhalt
aber, so wie vorsteht, inserirt in der Urkunde des päpstlichen Legaten Konrad,
Propst von St. Guido zu Speier s. d. (1250—1253). Vergleiche die Urkunde
ddo. Wien 1253, ausgestellt vom Abte von Melk und Propste von Klosterneuburg.

Diepold, Bischof von Passau, überlässt dem Abte Hein-
rich und dem Convente des Klosters Formbach alle seine Gerechtsame an der
Kirche zum heil. Veit in Klein-Engersdorf.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Deobaldus dei gratia
Patauiensis ecclesie episcopus uniuersis Christi fidelibus salutem
in perpetuum Amen. Cum pie desiderium uoluntatis et laudande dif-
finitionis intentio pontificalibus studiis semper sint adiuuanda, cura
sollicitudinis est adhibenda, ut ea, que ad honorem dei et utilitatem
religiosarum domorum sunt disposita, nec dissimulatio negligere nec
aliqua ualeat presumptio perturbare, set sicut hoc, quod ratio exigebat,
utiliter optinuit diffiniri, ita, quod semel bene diffinitum est, nulla

debet retractione uiolari. Eapropter memorie christi fidelium presentis scripti pagina commendamus, qualiter ad instantiam et petitionem venerabilis fratris nostri Heinrici abbatis Fornbachensis et sue congregationis, quidquid juris in ecclesia sancti Viti Engilbrettistorf habuimus, prefato cenobio et fratribus ibidem deo famulantibus in subsidium intuitu diuine remunerationis contulimus, ita uidelicet, ut iam dictus abbas, vel successores eius, de manu nostra et successorum nostrorum curam animarum cum altari et aliis ad jus spiritale pertinentibus recipiat et clericum in prefata ecclesia, qui populo diuina ministret, idoneum pro beneplacito suo, et sicut redditurus est rationem deo de animabus eisdem, ordinet ac instituat, presertim cum in possessione eiusdem ecclesie sepe dictus abbas et predecessores sui quiete et sine prescriptionis interruptione usque ad tempora nostra fuerint nec a possessione unquam ordine judiciario uel fine debito ceciderint. Ceterum ne per insolentiam hominum, sicut sepe fieri assolet, id, quod tam rationabiliter in usu et potestate eorum tam longeua possessione ab ipsis est detentum et a nobis postmodum maturiori consilio habito confirmatum, infringi ualeat, presentis scripti paginam impressione sigilli nostri communimus et testimonio eorum, quorum nomina infra continentur, corroboramus. Hainricus prepositus babenbergensis. Purchardus de Chambe. Megenhalmus plebanus Patauiensis. Richerus canonicus et prothonotarius curie. Sigilohus, Rapoto capellani. Pertoldus dux Dalmatie. Pertoldus comes de Perge. Thiepoldus liber de Erlahe. Chadelhochus de Valchinsteine. Leutoldus de Sauirstete. Ebo de Possinmonsteure. Marquardus de Matheseo. Werenhardus de Trasmihusen. Rodolfus marscalchus. Duringus de Styria. Pernoldus burgensis de Patauia. Heremannus cellerarius. Actum feliciter in Patauia. Anno ab incarnatione domini Mo. Co. Lxxxviiii. Indictione nona. Idibus Maij.

Original auf Pergament mit Siegelrest.

X.

1191, 5. December, Lateran. - Papst Cölestin III. nimmt das Schottenkloster zu Wien unter dem Abte Finan in besonderen Schutz und bestätigt und verleiht demselben Rechte und Freiheiten.

Celestinus episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Finano abbati sancte Marie Wienne ejusque fratribus tam presentibus quam

« PreviousContinue »