it by some Greek, might, in connection with the misunderstood jus exsulandi, easily occasion the whole legend of the Asylum, which now appears entirely void of every historical value. The use, therefore, which has been made of it by writers on Roman history, is unwarrantable, and must necessarily lead to confusion. W. IHNE. XV. BECKERI TOPOGRAPHIA URBIS ROMAE. De Romae Veteris Muris atque Portis, scripsit Guilielmus Adolphus Becker, Prof. Lips. Lipsiae, 1842, 8vo. Handbuch der Römischen Alterthümer, nach den Quellen bearbeitet von Wilhelm Adolph Becker, Prof. an der Univ. Leipzig. Erster Theil. Leipzig, 1843, 8vo. Die Römische Topographie in Rom, eine Warnung von Wilhelm Adolph Becker. Leipzig, 1844, 8vo. TOPOGRAPHIAM Urbis Romae quum laudabili studio Itali coluissent, multis illi quidem et insignibus adminiculis usi, locorum cognitione, inscriptionibus et aedificiis passim repertis ; inter Germanos autem Bunsenius praesertim ad eorum diligentiam artem criticam, septentrionalium populorum propriam, atque laetissimos historiae et philologiae fructus contulisset: exstitit repente homo non indoctus et inter Anglos quoque notus, Beckerus Lipsiensis, qui caruisse adhuc topographiam severa doctrina, fide, judicio, quaeque antea leviter et indocte essent peccata, a se emendata confidenter clamaret. De cujus labore quid in universum sentiendum videretur, libello Germanice scripto1 ita significavi, ut plurima refellerem, alia praetermitterem, pauca ulteriori examini servarem. Lubet quaedam, quae aut omiserim aut minus expediverim, retractare: atque utar iis tantum locis, quibus supra Bunsenium sapere sibi visus est Beckerus. Atque primum de portis Servii Tullii in universum quidem cum Bunsenio consensit, nonnullas tamen easque certissimas e portarum numero tollere conatus est. Quod quam temere factum sit, uno exemplo ostendam. Portam Triumphalem Itali recentiores Donati sententiam amplexi inter Capitolium ac Tiberim collocarunt atque in brevissimo spatio non minus tres portas, Carmentalem, Triumphalem, Flumentanam fuisse sibi 1 Römische Topographie in Leipzig. Ein Anhang zur Beschreibung der Stadt Rom von L. Urlichs. Stuttgard und Tübingen, 1845, 8vo. persuaserunt. Moleste id habuit Bunsenium. Qui quum eam distributionem cum prudentissimi regis munimentis minime conciliari posse perspexisset et Niebuhrium secutus de hoc murorum tractu dubitasset: Triumphalem portam in ipso Circi maximi limine sitam esse statuit, et quae praeterea inter antiquas a Plinio (N. H. 111. 5. 9) numerantur, duodecim portas ab utroque ejus latere carceribus Circi ingressum praebuisse aedificii splendori et in triumphis dignitati congruum. Utrumque negavit Beckerus (Handb. pp. 145, 180), eo audaciae progressus, ut duodecim carceres ante Domitianum non exstitisse, XII. portas, quae in XI. regione prope Circum etiam in regionum indice qui Notitiae Dignitatum praemitti solet, collocantur, arcus aquae Appiae ad portam Capenam fuisse affirmaret, portam autem triumphalem numquam fuisse portam, sed arcum quendam in Campo Martio arbitraretur, per quem Circum Flaminium ingressi essent imperatores. Atqui, ut reliquos taceam, a Cicerone (in Pis. cap. 23), disertis verbis inter Urbis aditus nominatur. Quum ego eum Caelimontana porta introisse dixissem, sponsione me, ni Esquilina introisset, homo promptus lacessivit: quasi vero id aut ego scire debuerim, aut vestrum quispiam audierit, aut ad rem pertineat, qua tu porta introieris, modo ne triumphali: quae porta Macedonicis semper proconsulibus ante te patuit. Ita videtur: verum Beckerus callide hunc locum expedisse sibi visus est. "Paullo aliter res haberet, si vel Cicero dixisset introisse (quod fieri non potuit), vel Piso negasset se ea porta urbem intrasse, sed Esquilina. Nunc autem quum Cicero errore dixisset introisse eum Caelimontana, Piso autem scurriliter sponsione eum provocasset, ni Esquilina : quasi vero, inquit, ad rem id pertineat: modo ne triumphali; quo tota infringitur et immutatur verbi introeundi vis . . . . Hic igitur transeundi per portam notio ex introeundi verbo supplenda est. Verum haec vulgaria; zeugma vocant Grammatici." (De Rom. Vet. Mur. atq. Port. p. 93, cf. Handb. p. 154.) Belle dictum: audio. Scilicet unum verbum duabus aptatur sententiis. Quid vero, si tibi locum attulero, ubi non est nisi una sententia, num hic quoque transeundi notio ex introeundi verbo supplenda est? Talis vero locus legitur apud eundem Ciceronem in Epistolis ad Atticum, lib. vII. 7, ubi triumphi spem abjiciens ita loquitur Cicero: Itaque, si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primam videro. Piget plura proferre: ad Aureliani muros transeam. Hic quoque quem ubique cavillatur Bunsenium secutus est Porta Aurelia pontem Aelium et aditum ad monumentum Difficillima est quaestio de iis portis, quae post Castra Prae- novam viam Tiburtinam, ad castra clausa ante Anonymi Einsidlensis aetatem nomina Tiburtinae ad S. Laurentii, Praenestinae ad Majorem portam translata esse, quae in Mirabilibus Urbis Labicana vocatur. Eum secutus est Bunsenius. Beckerus autem ad priorem sententiam rediit, e qua porta S. Laurentii semper fuisse Tiburtina, Major semper Praenestina putabatur, atque argumenta a Niebuhrio allata evertere conatus est. Niebuhrius portam clausam ex adverso antiquae Viminali aggeris Tulliani portae positam ad eandem viam necessario pertinere opinatus est, quae e Viminali exierit. Quaenam ergo ea fuit? Tiburtina secundum Niebuhrium, nulla e Beckeri sententia. Itane vero? Tam imprudenter igitur Servius locum servatu difficilem communivisse putandus est, ut medio in aggere portam inutilem aperiret? Strabo quidem aliter sensisse videtur (ν. 3, p. 237). Εἶτα συμπίπτει (τῇ Λατίνη) καὶ ἡ Λαβικανὴ, ἀρχομένη μὲν ἀπὸ τῆς Ἐσκυλίνης πύλης, ἀφ ̓ ἧς καὶ ἡ Πραινεστίνη ἐν ἀριστερᾷ δ ̓ ἀφεῖσα καὶ ταύτην καὶ τὸ πεδίον τὸ Ἐσκύλινον πρόεισιν, K.T.λ. Duas igitur vias e porta Esquilina exiisse tradidit diligentissimus auctor; tertiam, ei fuisset Tiburtina, non omisisset: ergo haec ad aliam aggeris portam pertinet quae quoniam Collina nimis remota erat, non potest non fuisse Viminalis. Quid Beckerus? Strabonis silentium nihili faciendum et Ovidii loco (Fast. VI. 677) rem confectam esse contendit. Sane tibicinum temulentam turbam Romam Tibure delatam esse narravit poeta: Jamque per Esquilias Romanam intrarerat Urbem, Et videntur omnino porta Esquilina Urbem intrasse, etsi possent quidem Viminali ingressi Urbem per Esquilias forum petivisse. At vero num inde consequitur, via Tiburtina eos ad Esquilinam portam venisse? Minime gentium. Belisarius quum e Campania Romam peteret, usus quidem est via Latina, neque tamen porta Latina Urbem intravit, sed Asinaria, ad quam a via Latina deflexisse putandus est. (Cf. Procop. 1. 14, p. 75.) Eodem modo tibicines deverticulo quodam a via Tiburtina ad portam Esquilinam ductos esse, neque Ovidium tam inepte verbosum fuisse arbitror, ut viam usitatam et notissimam accurate describeret. Manet igitur Strabonis loco ea vis quam tribuerat ei Niebuhrius. Eodem porro docemur viam Labicanam a sinistra habuisse et viam Praenestinam et campum Esquilieam vero Constantini certe temporibus porta Majore num: |