Page images
PDF
EPUB

exisse mausoleo Helenae comprobatur quod via Lavicana miliario tertio exstructum esse tradidit Anastasius (§ 44, ed. Blanch.), eo ipso loco, quo lapis miliarii tertii repertus est. (Cf. Nibby, Analisi della Carta de' Dintorni di Roma, vol. 111. p. 245.) Oportet igitur Praenestinam ad portam S. Laurentii pertinuisse. Quod enim Beckerus excogitavit (p. 203), Strabonis aetate viam Labicanam versus Aedem S. Crucis fuisse, id quam sit veri simile, viderint alii. Praeterea Niebuhrius adhibuit eundem locum Anastasii, ubi Constantinus basilicae SS. Petri et Marcellini dono dedisse dicitur omnem agrum inter portam Sessorianam, i.e. Majorem, et viam Praenestinam. Quod quum aperte contra rem suam faceret, Beckerus acriter invectus est in Bunsenium (De Rom. Vet. Mur. atq. Port. p. 122; Cf. Handb. p. 203), qui quae Niebuhrius Pialio confisus schedis suis mandasset, absque ullo examine typis excudenda curaverit. At vero quae a Niebuhrio acceperat Bunsenius, ea omnia in usum descriptionis Urbis Romae conscripta erant et sunt summo viro dignissima. Quae autem contra eum de codicibus Anastasii a Beckero disputantur, ea quanti habenda sint, jam videbimus. Nam, inquit ille, apud Anastasium in Vita Silvestri (tom. 1. p. 49, Blanch.) ita legitur: "Omnem agrum a porta Foforritana via itineraria usque ad viam Latinam ad montem Albium. Tres sunt levioris notae codices Parisienses (notante Fabrottio), Regius, Mazarinus, et Thuaneus unus, conspirantes ubique, ut unum potius sed trigeminum codicem dixerim, in quibus est: omnes agros a porta Sessoriana usque ad viam Praenestinam et usque ad viam Latinam et usque ad montem Gabum. Idem Fabrottius in cod. Freheri ita scriptum invenit: porta Sensuriana usque ad viam Praenestinam, a via Latina ad montem Gabium. Præter haec ex vetustissimis Italorum exemplaribus nihil ab Holstenio et Schelestratio varietatis notatum reperies; neque in codice Velseri de Praenestina quidquam. Caeterum ne portae quidem nomen certum est, quamquam in codice Velseri quoque est Sessoriana, in Thuan. II. Sororiana. Ad viam Latinam vero attinere donationem argumento est ipsum montis nomen, qui modo scribitur Albius, modo Gabus vel Gavus, vel Galbius, vel denique Gabius. Enimvero dubitari vix potest, quin intelligendus sit mons Albanus, qui nunc dicitur Cavus (Monte Cavo); atque huic vicina via Latina; remotissima Praenestina." Ita Beckerus. Primum igitur in eo impudenter, ne quid gravius dicam, erravit, quod in codice Velseri scriptum esse ait Sesso

riana. Sic enim exemplum Moguntinum a. 1602, quod ex bibliotheca Marci Velseri prodiit: omnem agrum a porta Foforritana via itineraria usque ad viam Latinam, ad montem Albium. Vides prorsus eadem ibi legi quae e Blanchinii libro attulit Beckerus. Idque non est cur mireris. Scilicet iste codex Velseri non fuit codex, verum sic ut in praefatione typographus Moguntinus loquitur, "e locupleti (Velseri) bibliotheca exemplar hujus autoris unum è codice Vaticano descriptum, et cum binis MSS. cod. collatum." Ad marginem annotatur (p. 14) e binis hisce codd. scripturae diversitas: omnes agros a porta Sessoriana; tum, et usque ad montem Galbium. Atque illa est vulgata scriptura quam in eodem codice Holstenius invenisse putandus est, Blanchinius recepit, Beckerus contra Niebuhrium defendit. Rectissime vero editor Moguntinus judicavit, mendis scatere codices illos ac sperat non "defuturos alios, qui abundantes otio, et exemplarium emendatiorum copia, accuratiore studio omnes hujus auctoris corruptelas et lacunas sint suppleturi." Neque haec spes eum fefellit. Fabrottus enim quum Anastasii historiam ecclesiasticam et librum pontificalem Parisiis ederet, iterum Venetiis a. 1729 excusum typis, ad hunc nostrum librum adhibuit duos codices, Regium et Mazarinum, saeculi ut verisimile est xv., qui quum in paucis differant, videntur ab eodem exemplari manasse. "Contulit etiam cum codice Thuaneo, antiquissimo illo quidem, sed scribae librarii inscitia in multis haud satis emendato" (Praef. et p. 165, Venet.); praeterea usus est duobus codicibus Marquardi Freheri, utroque sane pervetusto (p. 127, ed. Venet.). Deinde post Blanchinium qui ad emendandum scriptorem misere corruptum nihil fere contulit, nisi quod e Cavensi codice recentiore scripturae diversitatem addidit, tres libros Ambrosianos contulit Saxius quorum varias lectiones Muratorius volumini tertio Scriptorum RR. Ital. inseruit. Inter quos eminet cod. A. saeculi VIII. (Cf. Murat. vol. 111. praef. p. 7.) Multo plures innotuerunt Pertzii ejusque amicorum industria, tres Viennenses (Archiv für Deutsche Geschichte, III. pp. 508. 668. 671), quorum antiquissimus cum cod. A. Muratorii ubique fere conspirat, Barberinus (1v. p. 480), Neapolitanus Barbonicus, saeculi vii. (ib. p. 501), et Brancanianus (v. 68 sqq.) Darmstadiensis saec. VIII. vel Ix., cum cod. A. comparandus (vI. p. 423) Regius Parisiensis saeculi Ix. (VIII. p. 291). Alios praeterea quam plurimos afferrem, ei editio Vignolii mihi ad manus

esset: satis me laudasse arbitror, ut stolidam Beckeri confidentiam ostenderem. Tam vero praeclare docuit Pertzius (V. p 68, sqq.) tres easque diversissimas horum codicum familias esse distinguendas: eam ad quam pertinent edit. princeps et cod. D. Murat. Cavensis; deinde cod. B. et C. Murat., atque postremum cod. A. Emendabitur Anastasius a Roestellio viro clarissimo. Nostrum jam erit, varietatem eorum codicum qui adhuc collati sunt proponere, in quo opere doleo Vignolii libro mihi carendum esse.

Codices primae familiae, Vaticanus, Florentinus S. Marci, D. Murat. qui omnium maxime corruperunt nomina propria, eam scripturam exhibet qua unice delectatus est Beckerus. Sic etiam, ut videtur cod. A. Freheri. Quae nihili sunt. Neque enim fuit umquam porta Foforritana, neque una via itineraria, quum omnes essent itinerariae, neque mons Albius. Quod nomen ipsi illi codices corruptum esse eo clamant, quod cod. D. suprascriptum habet Gavum, omnes autem ita pergunt. Ipse mons Gabius, etc. Hunc Beckerus Albanum sive Cavum fuisse existimat : at vero ante annum 1249, nusquam eo nomine appellatur. (Cf. Nibby, Analisi, tom. 1. pp. 75. 110.) Itaque apud Anastasium mons Gabius non est Albanus seu Cavus, sed ad urbem Gabios pertinet, aqua in eadem Vita Silvestri (§ 37) dicta est Massa Gaba in territorio Gabinensi.

Aliquanto rectius secunda familia. Cod. A. Murat. a porta Sossorianea via etinerarium usque ad via viam Latinam ad montem Gabum, ipsum montem Gabum, &c. Vaticani duo collati cum exemplo Velseri omnes agros a porta Sessoriana . . . . et usque ad montem Galbium. Thuaneus apud Fabrottum ad portam Sororianam viam. M. Gabum ipsum montem Gabum. Scilicet hic jam emergunt duo nomina proba et cognita: porta Sessoriana seu Major et mons Gabus ad Gabios. Via etiamnum obscura relinquitur, sed elucet aliquid e cod. A. etinerarium enim e penestrina facile fieri potuisse quicunque codices antiquioris aevi noverit, sponte concedet. Deesse aliquid ante via fine indicatur vocabuli proximi.

Optime igitur tertiae familiae codices.

Freher. B. porta Sen

suriana usque ad viam Praenestinam, a via Latina ad montem Gabium. Cui accedit scriptura codd. B. Murat., Reg., Maz. a Beckero superbe rejecta.

Jam aliquando nacti sumus viae nomen quo efficitur ut cum Niebuhrio portam Sessorianam, i.e. Majorem, a via Praenestinal

diversam esse, itaque non esse Praenestinam persuasum habeamus. Atque haec fere sunt quae in portis Beckerus emendasse sibi visus est.

In ipsius autem Urbis descriptione pariter infelix fere omnia quae corrigere sibi videbatur, insigniter corrupit. Exemplo erunt quae de Lautumiis (pp. 262, sqq.) disputavit. Carcerem Lautumiarum apud Livium (xxxII. 26) a carcere Mamertino qui vocatur diversum et pone Faustinae templum situm fuisse statuit idque demonstrari duobus locis (Liv. XXXVII. 3, et M. Senec. Controv. iv. 27, p. 300, Bip.). Scilicet Livius a. 562, Aetolos captivos in Lautumias conjectos esse narravit: nisi igitur aliunde qualis carcer esset, compertum haberemus, fateremur quidem, eo loco in neutram partem effici quidquam. Jam vero bis ipse Livius eorum captivorum mentionem fecit (XXXVII. 46, et xxxvIII. 60). Damocritus aufugit e carcere, haud dubie e publico ac notissimo carcere. L. Scipio a. 565, quum in eo esset, ut in carcerem conjiceretur, clamavit Ti. Gracchus, se non passurum inter hostes populi Romani in carcere et in vinculis esse (xxxix. 58); inter latrones in robore, unde nudus ante carcerem projiceretur, sc. in scalas Gemonias. Altero igitur loco nulla inter carcerem Mamertinum et Lautumias est differentia. Neque inest alteri loco, ubi M. Seneca, ut Julii Sabini animum etiam in miseriis ad jocandum pronum describeret, Cum, inquit, introductus esset ex carcere in senatum-rogavit ut in Lautumias transferretur. Fateor me quoque, etsi Beckeri sententiam falsam esse, et Lautumiis carcerem Mamertinum significari perspexissem, vocabulo carceris esse commotum, ut de aliis carceribus publicis cogitarem. (P. 15, sq.) Pudet me aliquid Beckero tribuisse. Scilicet non fuit carcer publicus, in quo Sabinus inedia premebatur, sed privatus sive militaris, unde ut in publicum transferretur, flebili oratione rogavit. Notum est, nobiliores captivos et indemnatos privatim a magistratibus et senatoribus custoditos et interdum asperrime habitos esse. (Lips. ad Tac. Ann. vi. 3, et Exc. B. ad l. III. Geib, Geschichte des römischen Criminalprocesses, p. 118.) Pari igitur ciborum egestate, qua Asinius Gallus (Dio Cass. LVIII. 3; Tac. Ann. vi. 23), Drusus (Tac. ib.), et postea Narcissus (Tac. Ann. XIII. 3) in carceribus privatis oppressi sunt, Julius Sabinus se premi sentiens id ut sibi contingeret expetivit quae aliis severior poena videbatur, ut in publicum carcerem transferretur ibique inter homines maleficos sceleratosque aleretur.

Eadem ratio est ejus loci Liviani (xxx11. 26), ubi obsides Carthaginiensium privata custodia, publica captivi servantur. Quod igitur Romae vigiliae per vicos servatae, jussique circumire eas minores magistratus, id ad obsides pertinet, ad captiVos quae sequuntur: et triumviri carceris Lautumiarum i.e. publici carceris, intentiorem custodiam habere jussi. De quo discrimine si quis dubitaret, doceretur iis quae addidit Livius: et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur, neque in publicum prodeundi facultas daretur; et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia, quam in carceris publici custodia essent.

Ut etiam de Transtiberina regione aliquid dicam, verbo tangam quae de circo Neronis ad mausoleum Hadriani disputavit Beckerus. (P. 671, sqq.) Scilicet ille dubitat de circo, quem commemorarunt veteres, invenerunt recentiores, Procopius (B. Goth. 11. 1) ita descripsit, ut quasi oculis eum adspiciamus. Quum enim Gothorum castra in regione habitationibus plena prope basilicam S. Petri collocata essent, circus ille, unde Romanorum equites in hostes impetum fecerunt eosque fusos fugatosque versus castra persecuti sunt, profecto non sub ipsis castris, sed procul ab iis, pone monumentum Hadriani, situs fuisse putandus est. Haec quum ita sint, de Beckero sic sentio, eum neque praestitisse quae voluit, neque recte de viris doctis judicasse, quorum labore effectum est, ut librum non inutilem scribere potuerit.

L. URLICHS.

« PreviousContinue »