Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

dum expositum extitit Majestati quomodo serenissimus princeps quondam dnus. Mathias rex, praedecessor noster felicis reminiscentiae considerata ipsorum fratrum egestate praefato claustro consequenterque ipsis fratribus certam pensionem quadraginta scilicet denarios monetae venetae facientem, in prima parte ipsius civitatis nostrae segniensis de telonio isticidem exigi solito, pro sustentatione eorumdem fratrum, singulis hebdomadis omni videlicet anno, in perpetuum eleemosynam dare deputasset; quae quidem pensio licet ipsis fratribus ad haec usque tempora integraliter administrata fuerit, et de praesenti quoque administraretur; ne tamen aliquo temporum in processu, fratres ipsi hujusmodi pensione per quoscunque privari seu fraudari possint, ob hoc nos quoque tum supplicatione pro parte ipsorum fratrum nostrae insuper oblata majestati, benigne concessa, tum vero et potissime ob singularem devotionem nostram quam erga beatum ac seraphicum patrem Franciscum consequenter venerandam religionem ipsius praedictam gerimus et habemus, hujusmodi pensionem deinceps de eodem telonio nostro, in prima ut paemittitur parte praedictae civitatis nostrae eidem claustro consequenter fratribus in eodem degen-. tibus in perpetuam eleemosynam ammodo singulis annis omni hebdomada, successivis semper. temporibus de novo dandam duximus et deputandam imo damus donamusque et deputamus praesentium per vigorem. Quocirca urbis fidelibus nostris capitaneis dictae civitatis nostrae segniensis modernis scilicet futuris, nec non officialibus et teloniatoribus eorundem in praedicto telonio pro tempore constitutis praesentibus nostras visuris harum serie firmissime comittimus et mandamus ut ammodo deinceps singulis annis omni videlicet hebdomada successivis ut praemittitur temporibus praescriptam pensionem quadraginta denarios facientem praedictio claustro consequenterque fratribus praedictis in eodem degentibus de dicto telonio sine omni exquisita occasione et difficultate aliquali semper cum effectu dare, ed administrari facere modis omnibus debeatis et teneamini; aliud gratiae nostrae sub obtentu nulla ratione facere audeatis. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Budae in festo Ascensionis Domini anno ejusdem 1505. regnorum nostrorum Hungariae anno 15.

Ludovik kralj ugarski potvrdjuje darovnicu svojeg bábe Uladislava od g. 1505. glede 40 denarah iz senjske mitnice otcem Franjevcem davat se imajućih. g. 1517.

Nos Ludovicus Dei gr. rex Hungariae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quoniam intelligamus ex literis serenissimi principis quondam Domini Uladislai regis, genitoris nostri carissimi divae memoriae coram nobis in specie productis, illam deputationem sive pensionem quadraginta scilicet denarios monetae venetae facientem, quam alias serenissimus quondam dnus. Mathias rex, immediatus praedecessor praefati quondam Dni. et genitoris nostri, claustro fratrum ordinis divi Francisci de observantia in civitate nostra segniensi fundato degentium in prima parte ipsius civitatis nostrae segniensis de telonio ibidem exigi solito, pro pia eleemosyna in sustentationem eorundem fratrum singulis hebdomadis omni videlicet anno perpetue suis literis mediantibus fecisse perhibetur, a temporibus eorundem divorum regum nostrorum scilicet praedecessorum, eisdem claustro et fratribus semper usque huc integraliter fuisse restitutam, volentes nos quoque vestigiis ipsorum divorum regum, maxime in tam pia et salutari re inhaerere: Ut igitur haec salutaris eleemosynae largitio etiam nostris temporibus et deinde in perpetuum praefato claustro segniensi et ejusdem fratribus sine aliqua recusa semper in isto loco deputato, et de dictis proventibus administretur, eandem ipsam pensionem eisdem fratribus observantibus s. Francisci et consequenter dicto eorundem claustro segniensi cum ad humillimam ipsorum fratrum supplicationem, tum vero et potissime ob specialem devotionem nostram quam erga ipsum beatum Franciscum et ejus ordinem seraphicum pie atque religiose gerimus, in praedicta prima parte dictae civitatis nostrae segniensis de eodem telonio nostro, nos quoque instar praefatorum serenissimorum regum Mathiae videlicet et Uladislai Patris nostri carissimi de novo singulis annis omni hebdomada successivis perpetuis temporibus dandam, persolvendam et deputandam duximus, imo damus, donamus et deputamus praesentium per vigorem: Quo circa vobis fidelibus nostris reverendo in Christo Patri Dno. Petro Beriszlò Episcopo Ecclesiae Vesprimiensis regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bano nec non capitaneo dictae Civitatis nostrae segniensis, futuris etiam banis eorundem regnorum nostrorum et capitaneis ipsius

civitatis nostrae item officialibus et teloniatoribus eorundem in praedicto telonio pro tempore constitutis, praesentes nostras visuris, harum serie firmissime committimus et mandamus, quatenus ammodo deinceps singulis annis omni videlicet hebdomada perpetuis ut praemittitur successivis semper temporibus praescriptam pensionem quadraginta denarios facientem praefato claustro segniensi et consequenter dictis fratribus in eodem degentibus de dicto telonio sine omni recusa difficultateque et exquisita occasione aliquali super cum effectu dare, reddere darique et reddi ac administrari facere modis omnibus debeatis et teneamini. Datum Budae in festo sancti Antonii Abbatis et Confessoris, Anno Dni. 1517. Regnorum nostrorum Hungariae anno primo.

Cesar Karlo V. preporuča otce Franjevce duhovnim i světovnim vlastim trojjedne kraljevine i države krajnske u zaštitu i na branjenje njihovih pravah i povlasticah. 1536.

Carolus divina favente clementia Romanorum imperator Augustus ac. rex Germaniae etc. Universis et singulis Praelatis, proceribus, nobilibus, militibus, magistratibus, capitaneis, officialibus, caeterisque statibus et universitatibus regnorum, principatuum et dominiorum, Dalmatiae, Sclavoniae et Carnioliae et praecipue capitaneo Fluminis, Segniensi, Bihagiensi et aliis devotis fidelibus et sincere nobis dilectis, qui praesentibus requisiti fuerint, gratiam nostram caesaream et omne bonum.

Venerabiles, illustres, magnifici, nobiles, spectabiles, devoti et sincere dilecti. Fuit nobis ex parte fratrum Ordinis divi Francisci de Observantia in praedictis Regnis et dominiis humiliter expositum, qualiter fratres ejusdem provinciae in privilegiis, libertatibus et aliis ad eorum utilitatem et divinum servitium spectantibus, perturbantur; Nobis propterea humiliter supplicando ut eidem ordini favorem nostrum super praemissis impertiri velimus. Cumque nobis tanquam ecclesiastici status et personarum Deo dedicatarum supremo protectori conveniat oppressis eorum rebus favore et patrocinio nostro adesse: ideo vos omnes et singulos praenominatos hortamur omni studio petentes et requirentes ut pradictos fratres in supradictis eorum privilegiis juribus, libertatibus, Ecclesiis, monasteriis, domibus, hortis et aliis

omnibus ad eorum utilitatem et obsequium divinum spectantibus nullo pacto impediatis, perturbetis seu impediri et molestari patiamini; quin potius in illis manuteneatis et conservetis eosdemque fratres et ordinem in omnibus favorabiliter habeatis commendatos in eo beneplacitum nostrum et voluntatem facturi. Datum Romae die 10 Aprilis Anno Domini 1536. imperii nostri 16 et regnorum nostrorum 20.

Biskup Agatić predaje Pavlinom samostan sv. Nikole u Senju. 1634.

Nos Joannes Baptista Agatich Dei et Apostolicae Sedis gratia Segniensis et Modrusiensis Episcopus. Sacrae Caesarae Regiaeque Majestatis Consiliarius universis et singulis praesentes lecturis visuris salutem in Domino sempiternam. Memoriae commendamus harum tenore patentium, indefesse satagentes, inviotabiliterque cupientes secundum pastoralis officii nostri exigentiam, ut quovis Dioecesis nostrae loco non desint in vinea Domini operarii, qui populum Dei ad Orthoxae fidei constantiam, pietatem, morum probitatem salutarissimo stimulantes exemplo. Deum cum civibus supernis colant, ac venerentur. Advertimus autem non sine cordis dolore ob quorundam Religiosorum manifestam incuriam, et abscessionem hic in nostro Presidentiae loco utpote in Ecclesia Conventus S. Nicolai, olim in magna veneratione habita pristinum illum devotionis fervorem et Divini Cultus honorem non solum defervescere, atque sopiri, verum etiam ipsum claustrum extremam minari ruinam. Id circo maturo una cum venerabili Capitulo nostro Segniensi, nec non rectoribus judicibus praehabito consilio, certis moti de causis omnés unanimi consensu, possessore, aut haerede nomine reclamante operarios qui divinum cultum juxta laudabilem constitutionem suarum libertatum Privilegiorum usum, ac consuetudinem in dicto Monasterio, augeant, promoveantque, alio evocare et accersere vigilanter deliberavimus: utpote nobis in probitate semper, et doctrina commendatos antiquissimae Familiae Fratres Ordinis D. Pauli primi Eremitae, quibus in praesentiarum non ad ipsorum preces, aut alterius cujusvis pro eis nobis super hoc oblata petitionis instantia, sed de mera nostra liberalitate omnes, et singuli nomine nostro Successorumque nostrorum praefatum monasterium damus conferimus, tradimus et donamus, uti dedimus, contulimus, tradidimus et donavimus Fratribus Ordinis Sancti Pauli primi

Eremitae, ac tibi imprimis Reverendo Patri Joanni Pakittio Ordinis ejusdem procuratori Generali personaliter coram nostra praesentia, vice et nomine totius ordinis comparenti, tuisque Successoribus ex nunc jure perennali, et irrevocabili, cum omnibus et singulis juribus proprietatibus, comodis utilitatibus, pertinentiis cohaerentiis et munificentiis, quae aut quos dictum Monasterium aut Ecclesia habet vel aliquo jure vel forma habere, aut habuisse dignoscitur, tam in spiritualibus quam temporalibus. In cujus rei fidem, et robur has sigillo nostro authentice comunitas cum propriae manus nostrae subscriptione dandas duximus. Datum Segniae in nostra Episcopali Aula 10. Martii anno Domini 1634. Paulus Moderčin Cancellarius.

Pazka. U samostanu sv. Nikola biahu poprije dominkovci (otci reda sv. dominka) a još prije Avgustinovci. Pavline potvrdi cesar Ferdinando III. (dne 5 decemb. 1646) pa Leopoldo (dne 10. sept. 1660); oni učahu šest latinskih školah a jedan mimo to katekezu u stolnoj crkvi i držahu němačke propovědi za službujuću němačku gospodu. Za čudo je da je malo našich imenah medju ovimi Pavlini naći, većinom Němci i gdě koji Slovenac iz dežele. Glede ovieh školah piše O. Josip Bedeković str. 254: Bina gymnasia publica concredita sunt ordini s. Pauli pr. Er. unum quidem (Crisiis) ad A. C. 1675 confirmatum; aliud in ipsa urbe Segna quod pro juventute patria humanioribus studiis rhetoricam usque inclusive excolenda Carolus VI. Imp. et rex Hungariae suis impensis erexit et pro intertentione magistrorum 400 fl. ex Datio segniensi annis singulis pendendos ordinavit ad ann. 1725. Po ukinuću Pavlinah prime grad na se i stavi světské duhovnike za profesore no nedostajući plateža ukine se g. 1820 ali god. 1839 uskrisi ga naukoljubni biskup Mirko opet.

Otvoreni list Miklouša Frangepana od g. 1644. glede novogradskog kloštra i njegove zaprěne mrtvarine i pokopne.

Mi Miklouš Frangepan, grof Tersački, Kerčki, Senski i Modruški itd. dajemo na znanje po ovom otvorenom listu vsim kim se pristoji kako budući nam se pritužil otac Prior Sv. Pavla pervoga eremite kloštra i crikve sv. Marie pod Novim da naši popi novogradski, od mertvaci, ki se budi u crikve nihovoj, ali na cimiteru pokopaju vas offertorium ki dohodi za se uzimlju, suproti staromu zakonu i privi

« PreviousContinue »