C. Plini Caecili Secundi epistularum libri novem, epistularum ad Traianum liber, Panegyricus. Recogn. H. Keil

Front Cover
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 231 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 232 - Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex poenitentia impetret.
Page 173 - Serviano, exactissimo viro, praestitit! quern legatum tribunus ita et intellexit et cepit ut ex Germania in Pannoniam transeuntem non ut commilito sed ut comes adsectatorque sequeretur. Qua industria, qua modestia quaestor consulibus suis (et plures habuit) non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
Page 231 - ... praeterea male dicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur, qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi. Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt ; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. (Hi) quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt.
Page 77 - Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse; quae nos refugimus, non quia severiores (unde enim?), sed quia timidiores sumus.
Page 98 - victorque virum volitare per ora... Quamquam o... Sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri videtur; orationi enim et carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa; historia quoquo modo scripta delectat. Sunt enim homines natura curiosi et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque ducantur.
Page 149 - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Page 289 - ... reddere quidquid fieri non oportuerit; postremo velocissimi sideris more omnia invisere , omnia audire , et undecumque invocatum statim, velut numen,. adesse et adsistere! Talia esse crediderim quae...
Page 44 - Scribit enim, et quidem utraque lingua, 25 lyrica doctissime : mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis. Ubi hora balinei nuntiata est (est autem hieme nona, aestate octava), in sole, si caret vento, ambulat nudus.
Page 185 - At ille mandaverat caveratque ut divinum illud et inmortale factum versibus inscriberetur : hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium adseruit non sibi sed patriae.

Bibliographic information