Le codex fuldensis de Tertullien

Front Cover
Imp. H. Vaillant-Carmanne, 1917 - 523 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 155 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 282 - Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, ante Phrygem Aenean collis et herba fuit ; atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves.
Page 240 - ... tres autem, non statu sed gradu, nee substantia sed forma, nee potestate sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur...
Page 85 - Hic non videri potest: visu clarior est; nec conpreAendi: tactu purior est, nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, immensus et soli sibi tantus, quantus est, notus. Nobis vero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.
Page 170 - Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
Page 147 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Page 463 - Nam si non id sunt quod fuerunt, id est humanum et id ipsum corpus indutae, iam non ipsae erunt quae fuerant. Porro quae iam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur ? Aut aliud factae non erunt ipsae, aut manentes ipsae non erunt aliunde. Multis, etc.
Page 136 - Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse Christianos crudeliter tractasset solusque in praetorio suo vastatus peste convivis vermibus ebulisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christian!
Page 185 - Saturnum itaque, si quantum litterae decent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt, si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt.
Page 300 - ... etiam stultas; si vero facta, cur de solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata defendunt? incestus sum: cur non requirunt? infanticida: cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo: cur non audior qui habeo quo purger?

Bibliographic information