Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IMPENSIS LIBRARIÆ GYLDENDALIANÆ (F. HEGEL & FIL.).

TYPIS EXCUD. J. JØRGENSEN & SOC.

MDCCCLXXXVI,

1586

878 02 W

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

LIBER I.

GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belga, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingva Celta, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingva, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ, propterea quod a cultu atque humanitate provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sæpe commeant atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt; qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septentriones. Belgæ ab extremis Galliæ finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septentriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenæos montes et eam partem Oceani, quæ est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

II. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala et M. Pisone coss. regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis fecit. et civitati persvasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, quum virtute omnibus. præstarent, totius Galliæ imperio potiri. Id hoc facilius is persvasit, quod undique loci natura Helvetii continentur, una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, al

« PreviousContinue »