Page images
PDF
EPUB

Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad Septemtriones. Belgæ ab extremis Galliæ finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in Septemtriones, et orientem Solem. Aquitania a Garumnâ flumine ad Pyrenæos montes, et eam partem Oceani quæ est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum Solis et Septemtriones.

II. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, M. Messalâ et M. Pisone Coss., regni cupiditate inductus, conjurationem nobilitatis fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, cum. virtute omnibus præstarent, totius Galliæ imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci naturâ Helvetii continentur; unâ ex parte, flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; alterâ ex parte, monte Jurâ altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertiâ, lacu Lemanno, et flumine Rhodano, qui Provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent: quâ de causâ homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum, et pro gloriâ belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem millia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

III. His rebus adducti, et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quæ ad proficiscendum pertinerent, comparare, jumentorum et carrorum quam maximum numerum coëmere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filio,

Sequano, cujus pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a S. P. Q. R. amicus appellatus erat, ut regnum in civitate suâ occuparet, quod pater ante habuerat: itemque Dumnorigi Æduo, fratri Divitiaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat, ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur, persuadet; eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse, illis probat, conata perficere, propterea quod ipse suæ civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium, quin totius Galliæ plurimum Helvetii possent: se suis copiis, suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti, inter se fidem et jusjurandum dant; et, regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliæ sese potiri posse spe

rant.

IV. Ea res ut est Helvetiis per indicium enuntiata, moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coëgerunt. Damnatum pœnam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constitutâ causæ dic tionis, Orgetorix ad judicium omnem suam familiam, ad hominum millia decem, undique coëgit; et omnes clientes obæratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit: per eos, ne causam diceret, se eripuit. Cum civitas, ob eam rem incitata, armis jus suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est: neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

V. Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata ædificia incendunt: frumentum omne, præter quod secum por. taturi erant, comburunt; ut, domum reditionis spe sublatâ, paratiores ad omnia pericula subeunda essent: trium mensium molita cibaria sibi quemque domo

efferre jubent. Persuadent Rauracis, et Tulingis, et Latobrigis finitimis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, unâ cum iis proficiscantur: Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant, et in agrum Noricum transierant, Noreiamque oppugnârant, receptos ad se, socios sibi adsciscunt.

VI. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent; unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix quâ singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere ́possent; alterum per Provinciam nostram, multo facilius atque expeditius; propterea quod Helvetiorum inter fines, et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus, Geneva: ex eo oppido pous ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, quâ die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat, a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio Coss.

VII. Cæsari cum id nuntiatum esset, eos per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab Urbe proficisci, et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit, et ad Genevam pervenit. Provinciæ toti quam maximum militum numerum imperat (erat omnino in Galliâ ulteriore legio una): pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis; cujus legationis Nameius et Verudoctius principem locum obtinebant; qui dicerent, Sibi esse in animo, sine ullo maleficio iter per Provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Cæsar, quod memoriâ tenebat,

L. Cassium consulem occisum, exercitumque ejus ab Helvetiis pulsum, et sub jugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, datâ facultate per Provinciam itineris faciendi, temperaturos ab injuriâ et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit, Diem se ad deliberandum sumturum; si quid vellent, a. d. Idus Apr. reverterentur.

VIII. Interea eâ legione quam secum habebat, militibusque qui ex Provinciâ convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Juram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, millia passuum decem novem, murum, in altitudinem pedum sedecim, fossamque perducit. Eo opere perfecto, præsidia disponit, castella communit; quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per Provinciam dare; et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii, eâ spe dejecti, navibus junctis, ratibusque compluribus factis; alii, vadis Rhodani, quâ minima altitudo fluminis erat, nonnunquam interdiu, sæpius noctu, si perrumpere possent, conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

IX. Relinquebatur una per Sequanos via, quâ, Sequanis invitis, propter angustias ire non poterant. His cum suâ sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Æduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratiâ et largitione apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat amicus; quod ex eâ civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat; et, cupiditate regni adductus, novis rebus studebat, et quamplurimas civitates suo sibi beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit; et a Sequanis impetrat, ut per

fines suos ire Helvetios patiantur; obsidesque `uti inter sese dent, perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine maleficio et injuriâ transeant.

X. Cæsari renuntiatur, Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Æduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt; quæ civitas est in Provinciâ. Id si fieret, intelligebat magno cum periculo Provinciæ futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legátum præfecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit; duasque ibi legiones conscribit; et tres, quæ circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit ; et, quâ proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Centrones et Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his præliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris Provinciæ extremum, in fines Vocontiorum ulterioris Provinciæ die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines: ab Allobrogibus in Segusianos exercitum ducit. Hi sunt extra Provinciam trans Rhodanum primi.

XI. Helvetii jam per angustias et fines Sequanorum suas copias transduxerant, et in Æduorum fines pervenerant, eorumque agros populabantur. Ædui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Cæsarem mittunt, rogatum auxilium: Ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut, pæne in conspectu exercitûs nostri, agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Ædui Ambarri, necessarii et consanguinei Æduorum, Cæsarem certiorem faciunt, sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant,

« PreviousContinue »