Page images
PDF
EPUB

ANALYSIS.

1, 2, the Gauls plan a fresh rising; the Carnutes offer to strike the first blow. 3, massacre of Romans at Cenabum. 4, Vercingetorix the Arvernian raises an army. 5, supposed double dealing of the Aedui when advised to succour the Bituriges threatened by V. The Bituriges join V. 6, C.'s perplexity. 7, increase of the Gallic forces. C. goes to Narbo and strengthens the province. 8, crosses the Cévennes. V. moves southwards to the Arverni. 9, C. collects his scattered legions. V. besieges Gorgobina. 10, C. hurries thither. 11, on his way he besieges Vellaunodunum which surrenders, takes Cenabum by storm and marches southwards. 12, V. leaves Gorgobina and arrives at Noviodunum just as the town was about to capitulate to C. 13, defeat of the Gallic cavalry ; the town surrenders. C. marches to Avaricum. 14, speech of V, to his troops. solve of Gaul to defend Avaricum. 16, V. encamps near. 17, commencement of the siege. Roman fortitude. 18, V. comes

19, threatened battle. 20, V. clears himself from a charge of treachery. 21, Gallic enthusiasm. 22—28, description of the siege ; capture of the town. 29-31,

Vi's energy

of speech and action. 32, C. invited to settle the election to the chief magistracy of the Aedui. 33, he summons the disputants to Decetia and gives his award. 34, marches towards Gergovia. 35, outwits V. 36, reconnoitres Gergovia and encamps. 37–39, conspiracy of Convictolitavis and Litavicus told to C. by Eporedorix. 40, C. marches to meet the conspirators, who repent.

15, re

nearer.

41, returns to Gergovia, where Fabius is hard pressed. 42, excesses of the Aedui. 43, C.'s treatment of them. 44-53, description of the fighting before Gergovia. Departure of C. 54, reported defection of the Aedui. 55, massacre at Noviodunum. 56, C. hastens thither. 57—62, campaign of Labienus near Lutetia. 63, conference of Gauls at Bibracte. 64, they raise fresh forces. 65, preparations on both sides. 66, speech of V. 67, defeat of Gauls by C. 68, the Gauls retire to Alesia. 69–89, detailed account of the siege of Alesia ; surrender of V. 90, the Roman legions go into winter quarters.

C. IULII CAESARIS

COMMENTARIORUM

DE BELLO GALLICO

LIBER SEPTIMUS.

1. QUIETA Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede, de senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter per- 5 feruntur. Addunt ipsi et affingunt rumoribus Galli, quod

. res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent, liberius atque audacius de bello consilia 10 inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant; miserantur communem Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt, qui belli initium faciant et 15 sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. Imprimis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine 29

P. C.

I

praesidio ad legiones pervenire possit; postremo in acie praestare interfici, quam non veterem belli gloriam libertatemque, quam a maioribus acceperint, recuperare. 2. His

rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum 5 communis salutis causa recusare principesque ex omnibus

bellum facturos pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint, ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis,

quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto 10 initio belli ab reliquis deserantur. Tum collaudatis Carnu

tibus dato iureiurando ab omnibus, qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur. 3. Ubi ea dies venit, Carnutes Gutruato et Conconnetodumno ducibus, de

speratis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt cives15 que Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his

Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama

perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit 20 res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii

deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est

milium passuum circiter clx. 25 4. Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arver

nus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clien

tibus facile incendit. Cognito eius consilio ad arma concur30 ritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque

principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant, expellitur ex oppido Gergovia ; non destitit tamen atque in agris habet delectum egentium ac perditorum. Hac

coacta manu, quoscumque adit ex civitate, ad suam sententiam perducit; hortatur, ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoqueversus legationes : obtestatur, 5 ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes, qui Oceanum attingunt, adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum !o militum ad se celeriter adduci iussit. Armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat, constituit; inprimis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus 15 tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios. 5. His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit ; 20 ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exereitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus 25 mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consilii fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una 30 ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse

« PreviousContinue »