Page images
PDF
EPUB

laborantibus submittit. Utrisque ad animum occurrit, unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat : Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassi- 5 vellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea, quae in terra occultave- 10 rant Romani, contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt. 86. His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos, cohortatur, ne 15 labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta exscensu temptant; huc ea, quae paraverant, conferunt; multitudine telorum ex turribus pro- 20 pugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt. 87. Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. Restituto proelio ac 25 repulsis hostibus, eo, quo Labienum miserat, contendit; cohortes IV ex proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL co- 30 hortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit. 88. Eius ad

[ocr errors]

15

ventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis, quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. Utrimque 5 clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps 10 Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIII ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civi20 tates discedunt. 89. Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. 25 Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis toto exer30 citui capita singula praedae nomine distribuit.

90. His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsi

dum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter xx milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet : huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus dua- 5 bus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in Am bivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et 10 Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum xx supplicatio redditur.

NOTES.

BOOK VII.

CHAP. 1, PAGE 1.

I quieta Gallia] For Caesar's previous campaigns in Gaul see the Introduction.

2

3

6

9

II

12

14

16

ad conventus agendos] 'to hold assizes'. Special meetings conventus of the inhabitants for the administration of justice were held at stated times in the chief towns of the Roman provinces. All cases were tried before the governor of the province assisted by a jury consilium. Cf. S.D.A. 'conventus.' Rome was at this time in a state of anarchy, and Caesar had of course far weightier reasons for going into Italy, i.e. into his province of Gallia Cisalpina, than merely to hold the ordinary provincial conventus.

Clodii] P. Clodius was murdered by T. Annius Milo on 20 Jan. B.C. 52. de senatusque consulto] 'being informed of the senatorial decree that all the youth of Italy should take the military oath', coniurare=simul iurare. This decree was issued in consequence of the continued riots in the capital. iuniores were men over 17 and under 46; seniores over 46 and under 60. The distinction dates from the time of Servius Tullius.

rumoribus] dat. after affingunt. In B. C. I. 53 K. reads multa rumor affingebat.

qui dolerent] qui dolebant would merely have stated the fact that they chafed under their subjection to Roman rule; dolerent shows that the clause contains a conceived cause, 'since they chafed'. Kenn. § 204.

principes] Notice the position of the nom. case in the middle of the abl. abs. and cf. 6 his rebus in Italiam Caesar nuntiatis if the text is right.

de Acconis morte] Acco had been the chief mover of the rebellion of the Senones, Carnutes, Nervii and other tribes in the previous year, for which he had been executed by Caesar, VI. 4, 44.

omnibus] of every sort; cf. 4 omnibus tormentis, 26 omnibus precibus. Galliam in libertatem vindicent] 'assert the freedom of Gaul'. vind. in lib. 'to claim for freedom' is a legal phrase.

P. C.

4

« PreviousContinue »