Page images
PDF
EPUB

Flebilis, interpres laurus, vaga pinus, oliva
Concilians, cornus venatrix, fraxinus audax,
Stat comitis patiens ulmus, nunquamque senescens
Cantatrix buxus, paulo proclivius arvum
Ebria vitis habet, et dedignata latere
Canicolam poscit Phœbum, vicinus aristas
Prægnantes fœcundat ager, nec plura Falernus
Vina bibit, non tot pascit Campania messes.
Proxima rura rigant, alio peregrinat ab orbe
Visurus Trojam Simois, longoque meatu

510

515

[ocr errors]

513 Canoclam. Ms. marg. Lege, Cali oculum; vel, Cœlicolam. Dresem. Vide not.-516 Rigans Ms. marg.

[ocr errors]

NOTE

513 Canicolam] In ora libri canoclam, scripserat cælicolam, vel, quod melius, Cali oculum poscit Phœbum. Apud Ovid. Sol de seipso: 'Omnia qui video, per quem videt omnia tellus, Mundi oculus.' Iv. Met. et virgine figis in una Quos mundo debes oculos.' Plinius, Sol cor mundi.' Lucret. v. lucis caput, radiatum insigne diei.' Hesiodus Solem, Aids vocat poaλuóv. Clem. Alex. v. Strom. 410. ὁ ἥλιος, ὥσπερ ἡ λυχνία, μέσος τῶν ἄλλων πλανητῶν τεταγμένος, τοῖς θ ̓ ὕπερ αὐτὸν, τοῖς θ ̓ ὑπ ̓ αὐτὸν κατά τινα θεῖαν μουσικὴν ἐνδίδωσι τοῦ φωτός. quæ ad verbum fere eadem apud Philonem III. de vita Mosis, 518. vide etiam Nazianz. Orat. 304. 559. Pisidas Solem коwòv čμua vocat. Ambros. 'Sol oculus est mundi, jucunditas diei, cœli pulchritudo, naturæ gratia, creaturæ præstantia.' Orpheo est TavSeрkhs. Vide plura apud Meurs. in Critic. II. 35. et μελιτουργοῦσαν illam Méλorav, Weitzium Comment. in Prudent. 737. Oculi vero vocem Pindar eleg. sæpe usurpat: Zikeλίας ἔσαν ὀφθαλμός, Olym. Od. I. ποθέω στρατιᾶς ὀφθαλμὸν ἐμᾶς, Od. vi.

ὄμμα φαεννότατον ξείνοισι. Pyth. v. Ita diкns ¿peaλuds, Diphilus apud Clem. Alex. vi. 442. Ita Achilles Tatius rosam ὀφθαλμὸν ἀνθέων, quod Sapphus esse Stephanus existimat. Philostratus etiam 894. in epist. Tà póda, yîs μμara nominat. Horat. 'Solem Asiæ, Brutum appellat 1. Sat. 7. Demosthenis illud venustum est de Atheniensibus Philoxeni, præfecti Alexandri conspectu perterritis: Tí Tothσουσιν τὸν ἥλιον ἰδόντες, οἱ μὴ δυνάμενοι πρὸς λύχνον ἀντιβλέπειν. Plut. περὶ dvowrías. Athenæus x. 425. scribit œnoptas vocatos ¿plaλμoùs, tanquam inspectores convivii. Ita Nazianzenus Orat. XXXII.517. Constantinopolim vocat οἰκουμένης ὀφθαλμόν.

514 Nec plura Falernus Vina bibit] 'Fumosos veterum proferre Falernos,' ut Tibul. loquitur. Horatio frequens, sed in laudibus vini tantum. Incolas eo nomine hic insignit, nisi forte ouveкdox agro Falerno, ut Plinius sæpe loquitur lib. xiv. 3. et 6. incolas comprehendit.

516 Alio peregrinat ab orbe] Vide supra v. 74.

Emeruisse velit, ut per tot regna, tot urbes,
Exeat æquoreas tandem Trojanus in undas :
Dumque indefesso miratur Pergama visu
Lapsurum suspendit iter, fluviumque moratur
Tardior, et totum complecti destinat urbem:
Suspensis infensus aquis violentior instat

520

Nereus, atque amnem cogens procul ire minorem,
Proximus accedit urbi: contendere credas
Quis propior: sic alterius concurritur undis,
Sic crebras iterant voces, sic jurgia miscent.
Undique siderei majestas conflua mundi
Iliacum dignata solum, juga, moenia, pontum
Vestit, et astrifero dat respiramina collo.
Idæos Cybele colles colit, ipsa superbis
Regnatura jugis, reliquos tibi, Delia, saltus
Donat, et Idæis pensat venatibus orbem.
Pampineum te, Bacche, nemus, te spicea cingit
Sylva, Ceres, Neptunus aquas, navalia Phoebus,
Arces Pallas habet, et habetur Pallade fatum.

NOTE

519 Exeat æquoreas tandem Trojanus in undas] Similem fluviorum ambitionem vide in Mosella Ausoni 353. 295. Sequentia non abludunt ab illis Claudiani, de 6. Cons. Honorii, 'Advena Nereus,' &c.

530 Astrifero dut respiramina collo] Atlantis, qui tibicen et destina cœli fingitur: vide Apollon. 11. Biblothec. 105. Arnob. II. 'Quando siderum motus, aut ratio cœpta est genethliaca sciri? Non post Theutin Ægyptium, aut post Atlantem, ut quidem ferunt, gestatorem, bajulum, tibicinem illum ac destinam cœli.' Simile egregium binc desumsit Claud. De land. Stilic. 1. 143. Hyg. fab. 150. Atlanti, qui dux Titanum fuit, Jupiter cœli fornicem super humeros imposuit: qui adhuc dicitur cœlum sustinere.' Hunc Clem. Alex. 1. Stromat. Phryga, alterum, qui πρῶτος ναῦν ἐναυπηγήσατο, LiDelph, et Var. Clas.

525

530

535

bycum facit, p. 225. Ejusdem fere sententiæ est illud Petron. Arbitri: 'Sentit terra Deos, mutataque sidera pondus Quæsivere suum: namque omnis regia cœli In partes deducta fuit.' Papinius etiam, 'proclamatque adici cervicibus Atlas.' Vide Meurs. Critic. ad Arnob. II. 13. Philo vero vere dixit : οὐδὲν τῶν ἐν ὕλαις κραταιὸν οὕτως, ὡς τὸν κόσμον ἀχθοφορεῖν ἰσχῦσαι. De plant. 168.

536 Et habetur Pallade fatum] Palladium, de quo fuse Meurs. ad Lycophron. pag. 110. Apollod. 111. Ovid. VI. Fast. Herodianus cœlo decidisse id ait, I. Inde Phrygio agro Pessinuntis nomen. Dionys. Halic. vi. Servius III. et v. Æn. Pausanias, in Corinthiacis, Argivos illius ¿yáλμatos possessionem sibi arrogasse refert. 65. Alii Nautem Æneæ socium illud in Italiam asportasse volunt. Salvum Dict. Cret. &c. 2 C

402 JOSEPHI ISCANI DE BELLO TROJANO LIB. I.

Est sacer urbe locus media, modicumque laborat In cumulum pygmæus apex, quem surgere plene, Quem plane residere neges: hic celsa superbi Fulgurat ara Jovis, non sceptro et fulmine nudi, Non qualem Tyrius, non qualem prædicat Indus.

NOTÆ

illud et illæsum etiam post Fimbriæ äλwow inventum, asserunt Appianus et Jul. Obsequens. Vide Vivem ad III. 7. Augustini de Civit. Dei. Firmicus Abarim Scytham id fecisse et consecrasse vult: quod maximus Scaliger miratur in comment. ad Euseb. 46. Meus vero liber habet avarum Scytham. Clem. Alex. et Arnob. ex ossibus Pelopis illud fabrefactum scribunt ille vero in Protrep. 23. duplex ex Appellæ sententia fuisse vult.

537 Est sacer urbe locus media] Dares: 'Regiam quoque ædificavit, ibique Jovis aram statuamque consecravit.'

Modicumque laborat In cumulum pygmaus apex] Pygmæum nominat, id est, parvum, quia tumulum modicum dixerat. Pygmæi Hesychio quasi Tnxvaio, cubitales: nisi pygmæum apicem' intelligas similem manus in pugnum contractæ. Hesych. πʊyμn, γρόνθος πηγτή. ἤγουν τὸ συνκεκλεῖσθαι dakтUλous. Juven. virginem Pygmæam,' Sat. vI. Auson. de tumulo tali, sed altiori: qua sublimis apex longo super ardua tractu Vitibus assurgit,' Idyl. 9. Sic v. 264. Noster: 'juga crurum.' Haud absimile Gun

[ocr errors]

540

theri illud. IV. Thuscique crepundia montis.'

539 Celsa superbi Fulgurat ara Jovis] Hercæi puto ad quam vi. Priamus occiditur. Ilio exciso, in divisione prædæ signum Hercæi Jovis Sthenelo Capanei filio κλnрwтl obtigit. Pau san. in Arcad.

541 Non qualem Tyrius] Belum et Jovem Hammonium innuit Hyg. cap. 133. et II. Astron. Poët. p. 69. capite, Aries vide Meurs. in Criticis ad Arnobium VI. 2. Ciceronis verba sunt de Nat. Deor. III. 'Quintus Jupiter in India, qui Belus dicitur.' Ζῆνα Λίβυν Nonnus vocat. Vide Lilium Gyraldum in Jove. In primis vero maximum Scaliger. in Canonibus Isagog. ad Euseb. 111. p. 313. Lucan. IX. Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum Inculti Garamantes habent: stat corniger illic Jupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans, Aut similis nostro, sed tortis cornibus, Ammon. Non illic Libycæ posuerunt ditia gentes Templa; nec Eois splendent donaria gemmis. Quamvis Æthiopum populis, Arabumque beatis Gentibus, atque Indis unus sit Jupiter Ammon,'

&c.

JOSEPHI ISCANI

DE BELLO TROJANO

LIBER II.

ARGUMENTUM.

Mittitur a Priamo legatio sancta secundo
Ad proceres Danaum, repetant qui pace sororem
Hesionem, magna vi nuper ab Hercule raptam.
Judicium Paridis sequitur, quo judice disces,
An Venus, an Juno, vicitve decore Minerva.

JAM floret Priamus populoso pignore felix,
Felix conjugio, felix natalibus arvis,
Si Superi, si fata sinant, si stare beatis
Permissum: videt Alecto, quas fregerat, arces
Fortuna meliore frui: videt, ardet et hydris
Irascens circumque genas et tempora crebris.

Mene, inquit, reginam Erebi, mundique potentem,
Atque utinam coeli, regnum mortale lacesset
Eternum? pudet heu! lascivit terra superstes

5

2 Armis Ms. marg.-8 Lacessit ed. Mori: lacesset cet.

NOTE

3 Si stare beatis Permissum] TíKTEL yàp kópos üßρi, ut, imitatione Solonis, Theognis dixit; et Thucydides, et Philistus apud Clem. Alex. vi. Strom.

249.

8 Regnum mortale lacesset Æternum]

Talem Virgilius Junonem 1. et vII. Claudianus Alecto inducit 1. in Ru. finum : συμφοραὶ γὰρ ἐθνῶν εὐωχία φαύλων δαιμόνων, ut ait Synesius de Provid. 97. Δεινότητα vero habent illa, quæ instar éπipwvhμatos sequen

Post Danaos, quibus usa fuit nostrisne triumphis
Contendit, vincique negat? ruat ocyus ergo
A cunis concessa mihi. Sic questa, quietem
Invidet exiguam Priamo, raptumque sororis,
Servilemque colum, et lacrymas objectat inultas.
O hominum Superumque pater, si numina curas,
Cur hominem plectis? miseræne quod incola terræ,
Despicitur? certe lacrymis noctique dedisti
Proscriptas a luce animas. Pater optime tandem
Flectere, redde polo reduces, vel funera saltem
Exilii tutare tui: cur impia sævit

Alecto in miseros? cur Pergama dia fatigat,
Tot Superis confisa suis? tolle, inclyta, tolle,

Virgo, moras, nec passa premi, quas incolis, arces,
Gorgone prætenta Stygias perstringe Medusas.

10 Ed. Basil. Spondan. et Mori Post Danaos quibus usa fui, n. &c.

NOTE

ti versu attexuntur, ut notavit magnus Scaliger in Poët. v. Sic Virgilius sæpe: 'potuisti linquere solam, Crudelis?' 'Aurea subnectens exertæ cingula mammæ Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.' Ita Hom. σχέτλιε,

19 Vel funera saltem Exilii tutare tui] Hominum nempe exulum. Ita'conjugium' pro conjuge, Propert. Juvenal. II. cœnam' pro cœnantibus. Papinius,ne quo convivia migrent,' pro convivis. 'Exodium' pro exodiario, Juv. Sat. III. Papin. II. Theb. turbataque mussant Concilia,' vi. 6 erecto timeant spectacula voto,' pro spectatoribus. 'Matrimonia' pro uxoribus, Liv. lib. x. Suet. II. etiam IV. Justini Trogus 111. ut severius matrimonia sua viri coërcerent.' Sic 'carcer,' qui in carcere; ergastulus,' Lucilio, qui in ergastulo. Vide Scalig. ad Festum, p. 36. Consilia' pro consiliariis, Suet. in Aug. Adde

[ocr errors]

10

15

20

Casaub. ad Sueton. Scalig. in Trium• viros Amorum, Bernartium in 11. lib. Thebaid.

22 Tot Superis confisa suis] Faventibus, et ovvaywvisoμévois, ut 'populo suo facere.' Aristophan. in Equitibus : ὡς σφόδρα συ τὸν δῆμον σεαυτοῦ vevóμikas. Hor. Epod. 9. ventis iturus non suis.' Ovid. Met. Iv. Vota suos habuere Deos.' Virg. XII. Æn. 'nec Dii texere Cupencum, Ænea veniente, sui.' Ovid. 'Audiat averso non meus aure Deus.' Et, 'Protinus ipsa meos auguror esse Deos.' Virg. non numine nostro.' Papin. paulo aliter Theb. XII. 366. ' quem temeraria quæris nocte mea?' Theb. XII. 611. aliter Edipus de filiis, 'crudeles nimiumque mei.' Cornel. Severus, 'hic meus est, dixere, dies;' quod solœcum Porcellus arguebat Grammat. apud Senecam Suasoria 2.

Tolle ... quas incolis, arces] Quia in fine 1. dixerat, 'Arces Pallas habet.'

« PreviousContinue »