Page images
PDF
EPUB

Accendisse duces, lacerasse in prælia mundum,
Infamem famæ titulum lucrata pudendæ.

Hactenus Iliacæ questus, lamenta, ruinæ,
Confusa explicui veteris compendia veri.

Vive, liber, liberque vige; sed si qua nocebunt, Disce libens livore nihil sublimius esse : Cum tibi mordaces obliquent læva cachinnos Murmura, cum cupiant linguis lacerare profanis, Sis utinam invidia dignus, quæ summa lacessit, Quam pascit præsens, extremaque terminat ætas.

960

965

NOTE

qui sua conjectura statuit Helenam Trojam nunquam fuisse a Paride deductam, p. 133. Euripidis interpres, ad Oresten, scribit, ex Stesichoro, Helenam lapidibus obruendam forma sua ita movisse animos, ut lapides manu exciderint, p. 235.

961 Vive, liber, liberque vige] Seneca Ep. 64. Cum legeris Sextium, dices: Vivit, viget, liber est,' &c. Modesta vero clausula operam suam commendat, idque ductu, ut solet, Papinii, qui ad hanc faciem Thebaida suam claudit. Idem σúyxpovos, ut quidem videtur, illis Guntherus in Ligurino fecit.

962 Disce libens livore nihil sublimius esse] Omnia enim φενακίζει. 'Summa petit livor.' Ovid. Silius, 'obtrectat malus immortalia livor.' Claud. rabiem livoris acerbi Nulla potest placare dies.' Lucret. v. 'Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant Plerumque, et quæ sunt aliis magis edita cumque.' Philo De rerum divin. herede, p. 411. φθόνος ἀεὶ ταῖς μεγάλαις εὐπραγίαις ἀντίπαλος. Claudianus quidem affirmat III. de laud. Stilic. Est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis Invidiæ mensura capit.' Ovid. vi. Metam. 'non illud carpere livor Possit opus:' sed σná

νιον illud, raro aliquod αδιάβλητον et àμμптov. Quod Pindarus omnium præstantissima sua Od. Olymp. 11. conqueritur; item Nemeor. VIII. Vide Stobæum 139. 140.

965 Sis utinam invidia dignus] Eurip. εἰς τἀπίσημα ὁ φθόνος πηδᾷν φιλεῖ. Pindarus : Κρέσσων οἰκτιρμῶν φθόνος. Nazianzen. Or. XVII. 269. plóvos μèv evπpažíav, ovμpopàv děλeos lotnoi, &c. Φθόνος πρὸς τὸν ἔχοντα ἕρπει, Sophocles in Ajace.

966 Quam pascit præsens, extremaque terminat ætas] Chrysost. recte in libro de Virginitat. p. 305. c. 27. πрòs δὲ τοὺς τετελευτηκότας καὶ οἱ πολέμιοι σπένδονται. Μimnerm. Δεινοὶ γὰρ ἀνδρὶ πάντες ἐσμὲν εὐκλεεῖ, Ζῶντι φθονῆσαι, KATOαvóvta d' aivéσa.. A quo Horatius sumsit: Virtutem incolumem odimus,' &c. Cum mortuis enim non nisi larvæ luctantur,' ut Plancus Asinio Pollioni respondebat. Plin. in præfatione librorum. Philo 11. De vita Mosis : τὰ γὰρ καλὰ, κἂν φθόνῳ πρὸς ὀλίγον ἐπισκιασθῇ χρόνον, ἐπὶ καιρὸν αὖθις ἀναλάμπει φύσεως εὐμενείᾳ, p. 509. Vell. Paterc. I.'Quam sit assidua eminentis fortunæ comes invidia, altissimisque adhæreat, etiam hoc intelligi potest,' &c. Insignia de eadem re Chrysostomus scribit v. de Sacerd. p. 165. edit.

NOTE

Hoeschel. Sallustii illud plane dignum est in quo feliciter sistamus: 'Vivos interdum fortuna, sæpe invidia fatigat; ubi anima naturæ cessit,

demtis obtrectatoribus ipsa se virtus magis magisque extollit.' Orat. de Repub. ordinanda.

[blocks in formation]

EX EDITIONE AMSTELODAMENSI

AN. 1701.

NOTE VARIORUM

IN

DICTYOS CRETENSIS

DE BELLO TROJANO LIBROS.

JOSIE MERCERI NOTÆ.

CONSILIUM hujus auctoris fuit historiam belli Trojani ab ipso initio usque ad Græcorum ducum reditum scribere, omissis et resecatis iis quæ de deorum pugnis fabulose vulgabantur, et quæ alia тeρaтeúμaтa poëtæ addiderant, quæ fidem elevabant antiquissimæ et maxime memorandæ Græcorum expeditionis, quam recte Plutarchus vocat kάλλiσtov kaì μé γιστον τῆς Ἑλλάδος ἔργον. Quod sane hic scriptor, quisquis ille fuit, magna eruditione, ingenio, ac judicio præstitit; nam quæcunque ab antiquis historicis ac poëtis ἐν τῇ Τρωϊκῇ ὑποθέσει et ἐν τοῖς νόστοις celebrata sunt, ea singula diligenter executus est, ita ut fieri potuerunt sine miraculo: in præcipuis Homerum secutus, ut nominatim in recensione navium quæ Græcos duces vexerunt, et copiarum quæ Trojanis subsidio venere: in iis quæ Homero prætermissa, aliis auctoribus insistens, ita tamen ut in diversis sententiis consensum fere majoris partis referat. Conciones addit illustres, et alia ornamenta historiæ lucidissima; elocutionem vero,

ut ejus sæculi quo scripsit trahentem quasdam sordes, ita distinctam elegantissimis floribus ex optimis et antiquissimis scriptoribus. De auctore ipso nihil certi dici potest: quisquis is fuit, adscivit faciendæ fidei nomen illustre Dictys Cretici Idomenei comitis, ut et alter libellus qui sub nomine Daretis Phrygii et Cornelii Nepotis interpretis circumfertur, quem ego longe inferiorem censeo judicio, eruditione, et ipso eloquio. Idem nomen Dictys ementitus fuerat alius scriptor qui Græce eandem historiam texuerat, cujus mentio apud Suidam et Joannem Tzetzem sed is, credo, alius a nostro: nam apud illum Œnone audita morte Paridis suspendio seipsam toilit, quæ apud nostrum per mærorem deficiente animo concidit. Et multa indicia sunt Latine scripsisse nostrum, non ex Græco vertisse, et habere a Græcis Thu dany, a Latinis multas dictiones expressas, præcipue a Sallustio. Septimii nomen præfert epistola Arcadio scripta, sed eam non inveni in Mss. nec videtur antiqua. Tempus quo scripsit ere.

« PreviousContinue »