Page images
PDF
EPUB

ventis principis, ut spectator ipse videlicet suarum fieret exequiarum; sed vero tantumdem esse ac si dixisset: ut vidit cadaver suum.' Advers. VII. 1.

§17 Maxime quod in suis indies deficientibus auxiliis] Est abundans positum rò in, ut apud plures scriptores. Tertullianus de Testim. Auim. v. 'Judæos, in quorum oleastro insiti sumus.' Septim. iv. Interim Trojani vehementer pavere, maxime quod in suis indies deficientibus auxiliis novus adversus se miles parare.

tur.' Optatus Afer v. Insectamini in personas hominum.' Virg. Ecl. 7. Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.' His locis superest ea vocula, aliis deesse potest. Vitruv. VIII. 13. Quod legitur Ponto et Asia est atrum.' Par est quod idem Apu. leius alibi dicit, in verba fidere,' p. 139. Quomodo legitur apud Hieronymum ad Sabinianum: 'Angelorum strepitu desuper concinente in eadem verba testaris.' Advers. XXXIV. 15.

ULRICI OBRECHTI NOTE.

IN PROLOG. Dictys Cretensis] Prologus iste, ut in Codice Bibliothecæ Argentinensis inscribitur, Græce et ad Dictyn Græcum compositus videtur: inde nec versionis de Græco in Latinum factæ meminit, et textui, ut appellat, statim connectitur. Pleraque autem, quæ continet, apud Græcos pervulgata fuisse, plenius apparebit, cum integra Joannis Antiocheni Historia, quæ in Angliæ Bibliothecis latet, publici juris facta erit.

Tertio decimo anno Neronis] Aliqui ad Claudium Imper. referunt, adoptivo Neronis nomine decepti. Suidas: Ἐπὶ Κλαυδίου τῆς Κρήτης ὑπὸ σεισμοῦ κατενεχθείσης, καὶ πολλῶν τάφων ἀνεφχθέντων, εὑρέθη ἐν ἑνὶ τούτων τὸ σύνταγμα τῆς ἱστορίας Δίκτυος, τὸν Τρωϊκὸν περιέχον πόλεμον, ὅπερ λαβὼν Κλαύδιος ἐξεδωκε γράφεσθαι. Factus est autem hic terræ motus anno Neronis penultimo ineunte; post Id. Octobr. scilicet, C. Suetonio Paulino, L. Pontio Telesino Coss. cum, ex dicto Apollonii Tyanei, qui eo tempore in Creta morabatur, ἡ θάλαττα γῆν ἔτεκε, nata subito inter Theram et Cretam insula. Philostratus de vit. Apollonii iv. 2. Σεισμὸς ἀθρόως τῇ Κρήτῃ προσέβαλε. βροντὴ δὲ οὐκ ἐκ νεφελῶν, ἀλλ ̓ ἐκ τῆς γῆς ὑπήχησεν, κ. τ. λ.

Rutilio Rufo illius insulæ tunc consulari] Quocumque nomine, sive Rutilii sive Julii, Rufus hic notandus sit, eundem esse censeo, qui cum C. Fonteio Capitone itidem tertio decimo Neronis anno Consul fuit. Fasti antiqui Græci Latinique Rufum dun

taxat, primus autem quod sciam Onuphrius Panvinius C. Julium Rafum, nominavit. Sed uterque parte tantum anni consulatum gessit, a Nerone, qui in utriusque locum solus iniit, ante tempus honore privati: atque eodem adhuc anno Capitoni Germania inferior, Rufo, ut opinor, Cyrenaica et Creta provincia obtigit. Vere is itaque, et Augustei ævi stylo, Consularis, sc. Legatus: ȧvlúπATOS ἐκ τῶν ὑπατευκότων, de quibus videndus Dio LIII.

Ad Neronem transmisit] Ex Achaica peregrinatione reducem, quæ Eupraxidem sive alium quempiam Cretensium del botwv invitasse videtur, ut e copia scriptorum, qui de Bello Trojano jam tum extabant, aliquem pro Dicty obtruderet, atque Principem eo argumento demereri contenderet, quod non æstimatum saltem illi, sed excultum magnopere constabat; scriptis quippe 'Troicis,' ac decantata subinde Ilii 'AλwσEL.

Muneribus et Romana civitate donatum] Msc. Arg. muneribus e Romana civitate: male. Ita sub idem plane tempus Judices quoque suorum certaminum remuneratus fuerat Nero, Sueton. 29. • Decedens Achaia provinciam universam libertate donavit : simulque judices civitate Romana, et pecunia grandi.'

In Græcam Bibliothecam recepit] De hac Sueton. Aug. 29. Templum Apollinis in parte Palatinæ domus excitavit. Addidit porticus cum Bibliotheca Latina Græcaque.'

[ocr errors]
[ocr errors]

IN L. SEPTIMII EPIST. L. Septimius Q. Aradio] Prima editio quæ A. C. 1477. Mediolani prodiit, et cui debetur hæc epistola, sub isthac inscriptione illam exhibet: 'Septimius Q. Aradio S. D.' ea vero quam 22. post annis Franciscus Faragonius Venetiis procuravit : Septimius Q. Aradio S. D.' ipse vero Faragonius in iis quæ de suo adjecit, 'virum Romanum eloquentissimum' vocat: unde in ceteras editiones labes fluxit, ut 'Septimius Romanus' diceretur. 'Lucii' prænomen ex Arg. Cod. restituimus, in quo Epistola' quidem deest, sed libro quinto' præscriptum legitur: L. Septimii Ephemeridos liber quartus explicit: incipit liber quintus. Itemque vi. 6 L. Sep. timii Ephemeridos Dictys liber quintus explicit: incipit sextus. Q. Aradio Rufino coævum Epistola indicat, quam adolescenti et in liberalibus studiis adhuc versanti scriptam conjicio. Sed is quidem inde a Diocletiano usque ad Julianum per aliquot Imperatorum tempora vitam produx. it, sicut vel ex Epigrammate Symmachi constat : Princeps ingenio, fortunæ munere princeps Ætatis, Rufine, tuæ, cui prospera, cuique Tristia mirandis æquavit gloria rebus : Unus amor cunctis, et præsidium trepidorum: Principibus, quorum viguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut fræna tyrannis.' De eodem Libellus de præfectis urbis a Panvinio editus: Diocletiano IX. et Maximiano VIII. Coss. prid. non. Jan. Aradius Rufinus Pr. Urb. fuit.' Itemque anno post Consulatum iv. Constantini M. 'Sabino et Rufino Coss. prid. non. Aug. Ovinius Gallicanus Pr. Urb. fuit.' Idque consentientibus Fastis. Inscripto apud Grute

rum.

D. D. CRISPO. ET. CONSTANTINO. JVNIORE

NOBILISSIMIS. CAESS. COSS. IV. KAL. SEPT.

MVNICIPES. MVNICIPI. T. AELI. HA

DRIANI. AVG. CIVI

LITANI. Q. ARADIVM. RVFINVM VA-
LERIVM. PROCVLVM

C. V. LIBEROS. POSTEROSQVE. EJVS.
SIBI. LIBERIS. POSTE

RISQVE. SVIS. PATRONOS. COOPTA

VERVNT. TESSERAM

QVE. HOSPITALEM. CVM. EO. FECERVNT, &c. Ammianus Marcellinus XXIII. de Juliano Imp. Rufinum Aradium Comitem Orientis in locum avunculi sui Juliani recens defuncti provexit.'

Ephemerida belli Trojani] Mediol. edit. lectio hæc est, quam firmat Suidas: Aíktus iotopikds, inquit, ëγραψεν ἐφημερίδα. ἔστι δὲ τὰ μεθ' Ομηρον καταλογάδην ἐν βιβλίοις θ'. Ιταλικά. Τρωϊκοῦ διακόσμου. οὗτος ἔγραψε τὰ περὶ τῆς ἁρπαγῆς καὶ περὶ Μενελάου καὶ πάσης Ἰλιακῆς ὑποθέσεως. Locus male a descriptoribus, sed pejus ab interprete habitus: vertit enim: 'Dietys Historicus scripsit Ephemeridem. Novem autem libris res ab Homero prætermissas est complexus. Res Italicas. De Trojana Republica. Hic etiam scripsit de raptu Helenæ et Menelao et universa Iliaca sive Trojana Historia.' 'Iraλikà mutare debuit in 'Ilaka, ut jam ad oram Codi. cis sui Hieronymus Wolffius annotavit, ac porro locum interpunctione sanatum vertere: 'Dictys Historicus scripsit commentarios rerum Trojanarum, quibus Ilias post Homerum prosa oratione in novem libros relata continetur. Dictys iste scripsit de raptu Helenæ et de Menelao et de omnibus quæ ad Trojam gesta sunt.' Non unius Authoris hæc esse, sed ex pluribus consarcinata, uti apud Suidam plurima, conjicio, et ista quidem, čoti dè tà μel” “OμnPOV KATAλOYáδην ἐν βιβλίοις θ'. Ἰλιακά· ἐν παρενθέ σεως μοίρα interjecta esse. Τρωϊκός διάκοσμος est rerum Trojanarum digestus, si cum Papinio loqui licet, vel Digestum aut Digesta Trojana, s

cum Tertulliano et Jureconsultis. Alakoσμeîv digerere, acta, res, tempora: quod Historici præsertim solent: etiam illi qui non nisi ἐφημερίς das dare se profitentur. Nam si hunc operum titulum ad actus diurnos tantum referre velis, quid fiet Cæsaris commentariis, quos utique 'Eon pepídas vocavit Plutarchus? Sed notum est de iis Ciceronis testimonium in Bruto. Et quanquam olim Commentarii, non diurni saltem, sed et Annales, ab Historia distinguerentur, postea tamen usus permiscuit. vid. Gellius N. A. v. 18. Est et Poëtarum διάκοσμος. Atque interios alius Epicorum, alius Tragicorum, qui cum res vere gestas, ut Troicas, Romanas, alias, juxta legem operis sui contexunt, quid aliud quam Historiam scribunt, poëtice digestam? Ceterum aliquos ante Homerum excoluisse τὴν ὑπόθεσιν Ἰλιακὴν satis constat, atque imprimis Daretem πрò 'Oμηρου τὴν Ιλιάδα scripsisse testatur Antipater Acanthius apud Ptolemæum initio τῆς εἰς πολυμαθίαν καινῆς ἱστορίας. Sed Ephemeridem, quæ Dictys nomen præferebat, Iliadem esse post Homerum scriptam non potuit ignorare Suidas. Homero autem prætermissa, nempe τὰ περὶ τῆς ἁρπαγῆς, κ. τ. A. multi executi sunt, atque inter Latinos etiam Macer: ad quem Ovid. de Ponto: Tu canis æterno quicquid restabat Homero, Ne careant summa Troica bella manu.'

LIB. I.

§ 1 Ad dividendas inter se Atrei opes] Verum Regis hujus nomen apud Cretenses 'Catreus.' Testes, Diodorus Siculus v. 59. 'Arbaiμévns 8 Karpéws υἱὸς, τοῦ Κρητῶν βασιλέως. Pausanias in Arcadicis de Tegeatis : λέγουσιν ὡς Τεγεάτου τῶν παίδων ἔδει τὸν τόπον μετοικῆσαι ἐς Κρήτην Κύδωνα, Κατρέα, Αρχίδιον, καὶ Γόρτυνα. Καὶ ἀπὸ τούτων φασὶν ὀνομασθῆναι τὰς πόλεις Κυδωνίαν, Γόρο τυνα, Κατρέα. Κρῆτες δὲ οὐχ ὁμολογοῦν

τες τῷ Τεγεατών λόγῳ, Κύδωνα μὲν Ακακάλλιδος θυγατρὸς Μίνω καὶ Ἑρμοῦ, Κατρέα δέ φασιν εἶναι Μίνω, τὸν δὲ Γόρτυνα Ραδαμάνθυος. Sed per aphæresin haud inusitatam invaluit ut Atreus diceretur a quibus haud dubie sumpsit Noster. Apollodorus Bibliothecæ 11. de Nauplio: πplv dè TEλEUτῆσαι ἔγημεν, ὡς μὲν οἱ τραγικοὶ λέγουσι, Κλυμένην τὴν ̓Ατρέως.

Dictus ex Creta Ida] Ita Merceri Cod. nec multo aliter Arg. 'dictis ex Cretæ Ida.' Cretenses nimirum dialecto sua colles præruptos &covs vocarunt: inde 'Oağıs, et, quod idem est, Οἴαξις, χωρίον Κρητικὸν ὑψηλὸν,apud Etymologum, ac κaт' è§oxǹv præcipuos Creta montes Dictam atque Idam notavit. A quorum altero Œacis nomen derivat Septimius, sive, quod potius reor, Scholiastes quidam Septimii. Pertinent huc Apollonii illa ex Argonauticorum lib. 1. de Dactylis Idæis: Οὕς ποτε νύμφη Αγχιάλη Δικταῖον ἀνὰ σπέος, ἀμφοτέρῃσιν Δραξαμένη γαίης Οἰαξίδος, ἐβλάστ τησε. Addatur Stephanus de Urbibus in "Όαξος : itemque Servius in Virg. Ecl. 1. ubi versus Apollonii Latine a Varrone Atacino conversos, sed in fine mutilos, exhibet. Idem qui in Æn. III. 'Idæumque nèmus,' annotat, ostendere voluisse Poëtam, 'Idæum montem, qui sit in Troja, de Creta Ida cognomen indeptum.'

Admodum parvis] Ita rescripsi pro eo quod est in vulgg. 'admodum parvus.' Agamemnon nimirum et Me. nelaus parvi admodum erant, cum Plisthenes, ipse quoque agens in primis annis virilis ætatis, vita fungeretur. Parvis,id est, кoμudî véais. Livius 1. 39. de Servio: 'Tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum, parvumque servisse.' Noster infra 4. 22. de Priamo: 'qua tempestate Priamus parvulus admodum regno impositus est. Eosdem autem cum Græcis Homeri Commentatoribus fontes hausit. Sic enim ad Il. B.

249. Anonymus pariter et Eusta thius annotant: ἀλλ ̓ ἐπειδὴ Πλεισθέ νης Νέος τελευτᾷ, μηδὲν καταλήψας μνήμης ἄξιον, νέοι πάνυ ἀνατραφέντες ὑπ ̓ Α· τρέως, αὐτοῦ παῖδες ἐκλήθησαν.

§ 2 Itemque insecutis diebus. At Reges Gracia] Ex corrupta Ms. Arg. lectione, pronum fuit hanc probam concinnare: habet enim, 'itemque insecutis diebus Atrei gratia.'

§3 Ænea aliisque ex consanguinitate comitibus] Sic Arg. Ms. et ed. Mediol. sed Mercerus suoram Codd. auctoritate Eneam' expungit, non convenire cum sequenti historia hunc Æneæ comitatum ratus: at qui orationem legerit quam Æneæ contra Menelaum tribuit Septim. 11. 26. vix mirabitur raptori comitem fuisse, qui raptum tam acriter propugnat. Scriptum tamen hic forte fuerat: Per idem tempus Alexander Phrygius Priami, fratribus aliisque ex consanguinitate comitibus.'

Æthram etiam et Clymenam Menelai affines] Joannes Antiochenus in Excerptis Peirescianis, ex Dicty Græευ: συνῆσαν δὲ Ἑλένῃ Αἴθρα τε καὶ Κλυμένη, ἐκ τοῦ γένους καταγόμεναι Πέλοπος καὶ Εὐρώπης. Noster vi. 2. Interim Mnestheus cum Æthra et Clymena filia ejus ab Atheniensibus recipitur.'

§ 5 Properatione navigii, inconsulte usum venti ad Cyprum appulere] Ita Mediol. et Venet. 'inconsulte usum,' subint.ventis:' Ovid. Met. XIII. 419. jubet uti navita ventis.' Porro autem, ut hic, ' venti ad Cyprum appulere, sic II. 1.'postquam ad Mœsiorum regionem universas classes venti appulere.' 'Navigium' autem pro 'navigatione...' passim. 11. 10. ‘At ubi instructæ omnino classes, et mare navigii patiens.' v.16.‘Urgente navigii tempore.' v1.9. 'Neoptolemum in spelunca fatigatum navigio somnoque ja cere.' Ita etiam Scævola in l. 121. D. de Verb. Oblig. 'Idque creditum esse in omnes navigii dies.' et mox:

'redderet universam continuo pecu niam, quasi perfecto navigio.' Forte et Lucretii illud referri huc queat e 1. v. 'Nec poterat quenquam placidi pellacia Ponti Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis: Improba navigii ratio tum cæca jacebat.'

Universam domum ejus in scelus proprium convertit] Sceleris sui prædam sive materiam fecit. μeтwvvμiкŵs. proгsus ut in illo Lucani Phars. 11. 266. 'Quis nolet ab isto Ense mori, quamvis alieno vulnere labens, Et scelus esse tuum?' Itemque Ovid. Heroid. XVI. 294. 'Casta tamen tum sis cum te niea Troja tenebit: Et tua sim, quæso, crimina solus ego.' Sensum hausit ex Sallust. Jug. XIV. · ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia, scelere, atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, regnum ejus sceleris sui prædam fecit.' Imitator Sallustii, Sulpitius Severus Hist. Eccles. 1. 'Joas Amasiæ civile bellum intulit, victoriaque potitus, multam prædam in regnum suum convertit.' Cæterum sententia etiam in vulgus nota, opes materia scelerum. Justin. III. 2. de Lycurgo: Auri atque argenti usum, velut omnium scelerum materiam, sustulit.'

[ocr errors]

Reliqui præda] Sic Arg. vulgo ‘reliquæ prædæ.'

Cum obstinate hi Regis necem defenderent] Id est, pro vindicanda Regis nece pugnarent. Noster infra vi. 2. "Teucer prohibitus Salamina a Telamone, quod fratrem insidiis circumventum non defendisset.' Pro quo Velleius, 1. 1. 'Teucer non receptus, ob segnitiam non vindicatæ fratris injuriæ.' Legionis 13. milites apud Cæs. de B. Civ. 1. 7. Sese paratos esse, conclamant, Imperatoris sui Tribunorumque plebis injurias defendere.'

n§ 6 Interjaciens memoriam discordiarum Ili et Pelopis] Cœptæ hæ discordiæ inter Troëm et Tantalum ; illum

« PreviousContinue »