Page images
PDF
EPUB

M. TULLI CICERONIS

LAELIUS

DE AMICITIA.

1. Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio 1 socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad 5 possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem

Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio 10 et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias,

nunc redeo ad augurem. Cum saepe multa, tum memini 2 domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum

incidere, qui tum fere multis erat in ore. Meministi enim 15 profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare mul

tum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel

querella. Itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam mentio 3 20 nem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia

habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis

5

IO

sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo : quasi enim ipsos induxi loquentis, ne 'inquam'

et 'inquit' saepius interponeretur atque ut tamquam a prae4 sentibus coram haberi sermo videretur. Cum enim saepe

mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est; itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset; sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem 15 hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravi

tatis. Itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut 5 Catonem, non me, loqui existimem. Sed ut tum ad senem

senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus 20 scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior : nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius 25 ad soceruin veniunt post mortem Africani: ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de ami

citia, quam legens te ipse cognosces. 6 II. FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit

Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum ; te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem,

30

sed uterque alio quodam modo, Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur, prop5 terea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, 7 verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in

Graecia reliqua neminem-nam qui septem appellantur, eos 10 qui ista subtilius quaerunt in numero sapientum non habent

-Athenis unum accepimus et eum quidem Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum : hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque

casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo 15 ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras,

eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper illum dicm et illud munus solitus esses obire.

SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut est a 8 Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate ; nec potuisse non commoveri, nec

fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio 25 nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.

LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere: nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci

incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti 30 homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici. Tu 9

autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem

20

De me

magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! Memineram Paulum,

videram Gallum ; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spec10 tato viro.

Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudi- 5 cavit: 'huius enim facta, illius dicta laudantur. autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote. III. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam 10 erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non.egeo medicina : me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto : mihi accidit, si quid

accidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum, 15 11 sed se ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum

esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute 20 superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissumis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit ? Quid dicam de moribus facillimis, de pietate 25 in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnis ? Nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset ? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, 30

quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen 12 aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio. Quam

ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil

IO

posset accedere ; moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, 5 illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus est ad vesperum a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.

IV. Neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere 13 coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribu

erunt, quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere 1; arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnam

que Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum

illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum 20 esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in

caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi 14 praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et

Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum 25 venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis

fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tamquam

e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos 30 faciliorem fuisse quam Scipioni ? Quocirca maerere hoc eius

eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe

« PreviousContinue »