Page images
PDF
EPUB

15

nihil mali. Sensu enim amisso fit idem, quasi natus non

esset omnino, quem tamen esse natum et nos gaudemus et 15 haec civitas, dum erit, laetabitur. Quam ob rem cum illo

quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius 5 exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum 10 summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo

in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam

posteritati fore. 16 FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed

quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae—si, quem ad modum 20 soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des. SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit: quam ob rem

utrique nostrum gratum admodum feceris. 17 V. LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confi

derem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae est in me facultas ? Doctorum est ista consuetudo eaque Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. Magnum opus est egetque 30 exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur : ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus

25

humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Sed hoc primum 18 sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse : neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse s vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem.

Sit ita sane : sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus; nos autem ea, quae sunt in usu vitaque

communi, non ea, quae finguntur aut optantur, spectare 10 debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium,

Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut

viri boni fuerint. Ne id quidem facient; negabunt id nisi 15 sapienti posse concedi. Agamus igitur pingui, ut aiunt, 19

Minerva, Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime ac

cederet. Itaque cives potiores quam peregrini, propinqui 25 quam alieni ; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit,

sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia

amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet. Quanta 20 30 autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod

ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in augustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. VI. Est

20

R. L.

3

enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, 5 multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in · virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed

haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine 10 21 virtute amicitia esse ullo pacto potest. Iam virtutem ex con

suetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus, Paulos Catones

Gallos Scipiones Philos-his communis vita contenta est-eos 15 22 autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. Talis

igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit ? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui 2 ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis ; divitiae, ut utare; opes, ut 25 colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis : amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur 30 quam amicitia. Neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam

5

et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores. VII. Cumque plu- 23 rimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu

est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium 10 prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur,

horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intel

legitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensioni15 bus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam

stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest. Agrigentinum quidem doctum quendam 24

virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum 20 natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.

Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut

adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis 25 efferat laudibus ? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis

et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret! Stantes plaudebant in re ficta : quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.

Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse

30

5

15

dicere; si quae praeterea sunt-credo autem esse multa-

ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote. 25 FANNIUS. Nos autem a te potius : quamquam etiam ab

istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.

SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!

FANNIUS. ' Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro 10 defendere.

SCAEVOLA. Quid ? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide constantia iustitia servatam maximam gloriam

ceperit? 26 VIII. LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre: quid enim

refert qua me ratione cogatis? Cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aecum quidem obsistere.

Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia 25 nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;

in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quid27 quid est, id est verum et voluntarium. Quapropter a natura 30

mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod

20

« PreviousContinue »