Page images
PDF
EPUB

quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est 5 inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis 28 To alliciat ad diligendum: quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. 15 Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit. IX. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, 29 20 quos numquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur

amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine 25 adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relincunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum 30 amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est. Ut 30 enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime

virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! Ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione 5 fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit ; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum 31 spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam-neque enim beneficium 10 faeneramur―sed natura propensi ad liberalitatem sumus, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius 32 fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt, nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac 15 divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta concertatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius 25 ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte voltis.

FANNIUS. Tu vero perge, Laeli! Pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.

33 SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem audiamus.

20

၁၁

5

X. LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum diem vitae permanere: nam vel ut non idem s expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga de10 ponerentur; sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi 34 tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem 15 enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse. Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, 35 cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut 20 aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum 25 querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed etiam odia gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.

XI. Quam ob rem id primum videamus, si placet, qua- 36 30 tenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? Num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare? Tiberium quidem 37

Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam affere- 5 bat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. Tum ego 'etiamne,' inquam, 'si te in Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria VOX. Et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit: non ro enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa 15 peccaveris: nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. 38 Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis 20 amicis, qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxi39 me, qui ad sapientiam proxime accedunt. Videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse: sic a patribus accepi- 25 mus, bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam 30 esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere roga

ΙΟ

tum et rogare? At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.

XII. Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque 40 5 rogemus res turpis nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam To aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum. Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is 41 quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non 15 queo dicere. Nam Carbonem, quocunique modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari: serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta 20 labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent, quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur. Quorsum 42 haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Prae25 cipiendum est igitur bonis, ut, si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impie30 tatis duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? Qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre

« PreviousContinue »