Page images
PDF
EPUB

Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neques

rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim 77 alienatio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum

aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit-loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientum, sed de 10 communibus amicitiis-cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, 15 quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello:

utrumque egit graviter ac moderate et offensione animi non 78 acerba. Quam ob rem primum danda opera est ne quae

amicorum discidia fiant: sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. Cavendum 20 vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae, ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.

Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere 79 incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia,

quibus in ipsis inest causa cur diligantur: rarum genus; et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam difficilius quam 30 reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos

25 15

potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent 80 amicitia per se et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo

sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit; ipse enim se 5 quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat

caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is, qui est tamquam alter idem. Quod si 81

hoc apparet in bestiis volucribus nantibus agrestibus, cicuribus zo feris, primum ut se ipsae diligant, id enim pariter cum omni

animante nascitur, deinde ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis, idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus !

XXII. Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, 82 habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt,

quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. 20 Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum

alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis

quibus ceteri serviunt imperabunt, deinde aequitate iustiti25 aque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet neque

quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit,

qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in eis perniciosus est 83 30 error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere

in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et

consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad sum

mum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. 84 Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant

homines expetenda, honestas gloria tranquillitas animi atque s iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus: ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se 10

denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliqui casus experiri 85 cogit. Quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris,

diligere oportet; non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis 15 et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, re

pente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione 86 disrumpimus; (XXIII) quo etiam magis vituperanda est rei

maxime necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia in 20 rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam 25 multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.

30

5

15

Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec 87 ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum fre

quentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi, to suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abun

dantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, 88 dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si

aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil 20 amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.

XXIV. Sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo

modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim 25 varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicio.

num offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa subeunda est offensio, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici

saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum 30 benevole fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in 89 Andria familiaris meus dicit:

Obsequium amicos, veritas odium parit,

Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratios et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. In obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico,

sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, 10 90 aliter cum amico vivitur. Cuius autem aures clausae veritati

sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam. is Atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent vacare Peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt. quod contra oportebat delicto dolere, correctione

gaudere. 91 XXV. Ut igitur et monere et moneri proprium est

verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem, quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc 25

vitium notandum leyium hominum atque fallacium, ad volup92 tatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Cum autem

omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime ; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. 30 Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus; qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis

20

« PreviousContinue »