Page images
PDF
EPUB

5

multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, 93 quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?

Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi
Omnia assentari,

ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi autem 94 Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit To auctoritas. Secerni autem blandus amicus a vero et inter- 95 nosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constan15 tem et verum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nuper 96 influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos: sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi 20 Romani, non comitem diceres. Sed affuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim 25 collegiorum ad populi beneficium transferebatur. Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. Ita re magis 30 quam summa auctoritate causa illa defensa est.

XXVI. Quod si in scena, id est in contione, in qua 97 rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum

valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores. Quamquam ista assen- 5 tatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi 98 assentetur et se maxime ipse delectet. Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit 10 intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla 15 est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.

Magnas vero agere gratias Thais mihi?

20

Satis erat respondere 'magnas.' Ingentis, inquit. Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, 99 volt esse magnum. Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut 25 animadvertant ne callida assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose cavendum est. Nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur 30 atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. Quid autem turpius

5

ΤΟ

quam illudi? Quod ut ne accidat magis cavendum est:

Ut me hodie ante omnis comicos stultos senes

Versaris atque illusseris lautissime!

Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvi- 100 dorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientum-de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse-ad levis amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.

XXVII. Virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia: quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, 15 ex quo exardescit sive amor sive amicitia. Utrumque enim dictum est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita: quae tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis. Hac nos adulescentes benevolentia 101 20 senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum dileximus: haec etiam magis elucet inter aequalis, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium: vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q. 25 Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad 30 calcem, ut dicitur, pervenire. Sed quoniam res humanae fragiles 102 caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur: caritate enim benevolentiaque sublata

5

omnis est e vita sublata iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet: virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non est. Nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo s aut spe maiora suscipiet qui sibi non illius memoriam atque 103 imaginem proponendam putet. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica consensus, in hac rerum privatarum consilium, in 10 eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrina104 tiones rusticationesque communes. Nam quid ego de studiis 15 dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum; omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt.

Haec habui de amicitia quae dicerem; vos autem hortor ut ita virtutem locetis, sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta nihil amicitia praestabilius putetis.

20

25

NOTES.

N.B. In references to passages in the dialogue the first figure refers to the small section, not the chapter. In all quotations from Cicero sections not chapters are referred to, unless the contrary is stated.

§ 1.

I Q. Mucius...C. Laelio: see Introd. p. 14.

2

3

4

memoriter: not 'by heart' or 'from memory' but with good memory,' like μvnμovies (Xen. Cyr. 5, 3, 46). Madvig is right in saying (on Fin. 1, 34) semper hoc vocabulum laudem habet bonae et copiosae

memoriae.

[ocr errors]

nec dubitare: =et (solebat) non dubitare. When dubitare means to hesitate about doing something, generally takes an infinitive after it if the sentence (as here) is negative, or is an interrogative sentence which implies a negative. Occasionally, in such sentences, dubitare takes another construction, viz. quin with subj. More examples of this usage occur in Cic. than in any other author: e.g. Leg. agr. 2, 69 et vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis. In a positive sentence the infinitive is unusual: cf. Sall. Cat. 15, 2 ea illi nubere dubitat; Cic. N. D. 1, 113 accusat fratrem suum quod dubitet omnia ventre metiri.

sapientem: see Introd. p. 15, n. 6.

ita eram deductus etc.: 'had been introduced to Scaevola with this result, that etc.' For this sense of deducere, to introduce a young man to a master or guardian, cf. Cael. 9 ut huic virilem togam dedit...hunc a patre continuo ad me esse deductum. It was a common practice to attach youths for a time to the society of distinguished jurists or orators; see Tac. dial. 34; Quint. 12, 11, 6.

Scaevolam: but above (line 1) Q. Mucius, the same person: Lahmeyer quotes similar changes from Cic. dom. 115; Sall. Iug. 27, 4; Nep. Hamilc. 1, 3 and 5.

virili toga: called also toga pura (as in Att. 7, 8, 5) to distinguish it from the toga praetexta (sometimes called merely praetexta) the purple bordered robe worn at Rome by magistrates and children. The toga of the ordinary adult citizen was not dyed. The toga virilis was generally assumed at the beginning of the seventeenth year. For virilis toga instead of toga virilis cf. Cael. 9 quoted above, and praetexta toga in 33, p. 39, l. 9.

« PreviousContinue »