Page images
PDF
EPUB

146

PENANCE OF ADAMNANUS.

[IV

accedens ergo ad sacerdotem a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum petiitque ut consilium sibi daret quo posset fugere a uentura ira. qui audito eius commisso dixit: 'grande uulnus grandioris. curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis psalmis et oratio- 5 nibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem domini in confessione propitium eum inuenire merearis.' at ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis quibus grauabatur ocius desiderabat absolui, 'adulescentior' inquit 'sum aetate et uegetus 10 corpore quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.' qui dixit: 'multum est ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed 15 biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas et quamdiu paenitentiae insistere, tibi plenius ostendam.' quibus dictis et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit 201 Hiberniam unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. at ipse memor praecepti eius simul et promissi sui totum se lacrimis paenitentiae uigiliis sanctis et continentiae mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica sicut praedixi reficeret, ceteris 25 septimanae diebus ieiunus permaneret. cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore iuxta condictum eius memoratum continentiae modum obseruabat et, quod causa diuini timoris semel ob reatum compunctus coeperat, iam 30 causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat. Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit 7 meriaris ms. 10 adulis- ms. 23 promisi ms.

iciunis ms.

5

(25)=23] HIS VISION AND ITS FULFILMENT.

147

eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. qui cum monasterio propinquarent et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir dei et tristitiam cordis uultu indice prodebat. quod intuens comes, quare faceret inquisiuit. at ille 'cuncta' inquit 'haec quae cernis aedificia puplica uel priuata in proximo est ut ignis absumens in cinerem conuertat.' quod ille audiens, mox

ut intrauerunt monasterium, matri congregationis uocabulo 10 Aebbæ curauit indicare. at illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat. qui ait: 'nuper occupatus noctu uigiliis et psalmis uidi adstantem mihi subito quendam incogniti uultus: cuius praesentia cum essem exterritus, 15 dixit mihi ne timerem, et quasi familiari me uoce alloquens 'bene facis' inquit 'qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed uigiliis et orationibus insistere maluisti.' At ego 'noui' inquam 'multum mihi esse necesse uigiliis salutaribus insistere et pro meis erratibus sedulo 20 dominum deprecari.' qui adiciens uerum' inquit 'dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. siquidem modo totum 25 hoc monasterium ex ordine perlustrans singulorum casas ac lectos inspexi et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi, sed omnes prorsus et uiri et feminae aut somno torpent inerti aut ad peccata uigilant. nam et domunculae, quae ad orandum uel legen30 dum factae erant, nunc in comesationum potationum fabulationum et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque deo dicatae contemta reuerentia suae pro18 inquit ms. 30 facta ms.

lacrimis pr man.

148, BEDA'S AUTHORITY FOR THE STORY.

[IV

fessionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent aut externorum sibi uirorum amicitiam comparent. unde merito loco huic et habitatoribus eius grauis de caelo uindicta flammis saeuien- 5 tibus praeparata est.' dixit autem abbatissa: 'et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti?' qui respondit: 'timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superueniet.' qua diuulgata 10 uisione aliquantulum loci accolae paucis diebus timere et seipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. et cum dicerent 'pax et securitas,' extimplo praefatae ultionis sunt poena multati.

15

Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus compresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat, postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conuersatus ibidemque defunctus est. haec ideo nostrae 20 historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes minusque dei iudicium formidantes repentina eius ira corripiat et uel temporalibus damnis iuste saeuiens 25 affligat uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.

[XXVI]

ANNO Dominicae incarnationis dclxxxiii, Ecgfrid rex

Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu 30 duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam et nationi

26 destr- ms.

23 XXIIII ms.

10 deu- ms.

18 desc- ms.

(26)=24] KING ECGFRID RAVAGES HIBERNIA.

149

Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. at insulani et quantum ualuere armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis caelitus se uindicari continuis diu 5 inprecationibus postulabant. et quamuis maledici regnum dei possidere non possint, creditum est tamen quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius domino uindice poenas sui reatus luerent. siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pic10 torum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et maxime beatae memoriae Cudbercto qui nuper fuerat crdinatus episcopus, introductus est simulantibus fugam hostibus in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum quas secum adduxerat extinctus anno aetatis 15 suae xl regni autem xv die xiii kalendarum Iuniarum.

et

quidem ut dixi prohibuerunt amici ne hoc bellum iniret sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum ne Scottiam nil se laedentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos qui 20 ipsum ab interitu reuocare cupiebant audiret.

Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri. nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli et Scotti qui erant in Brittania, Brettonum quoque pars nonnulla libertatem re25 ceperunt quam et hactenus habent per annos circiter xlui. ubi inter plurimos gentis Anglorum uel interemtos gladio uel seruitio addictos uel de terra Pictorum fuga lapsos etiam reuerentissimus uir domini Triumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis qui erant in monasterio 30 Aebbercurnig posito quidem in regione Anglorum sed in uicinia freti quod Anglorum terras Pictorumque disterminat, eosque ubicumque poterat amicis per monasteria commen18 led- ms.

5 malefici pr man. 13 angustiam pr man.

150

DEATH OF HLOTHERI, KING OF KENT.

[IV

dans ipse in saepedicto famulorum famularumque dei monasterio, quod uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo sed et multis utilem plurimo annorum tempore duxit. ubi etiam defunctus, in ecclesia 5 beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. sed adueniente illuc episcopo maximum regendi auxilium simul et suae uitae solacium 10 deuota deo doctrix inuenit. successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid uir in scripturis doctissimus, qui frater eius. et filius Osuiu regis esse dicebatur, destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.

15

Quo uidelicet anno, qui est ab incarnatione dominica dclxxxv, Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum qui uiiii annis regnauerat ipse xii annis regnasset, mortuus erat uiii idus Februarias. uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum quos contra eum Edric 20 filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus; ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnauit. quo defuncto regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Victred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno reli- 25 gione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.

IPSO

[XXVII]

PSO etiam anno quo finem uitae accepit rex Ecgfrid episcopum ut diximus fecerat ordinari Lindisfarnensium 30 ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum qui ́in 23 aliquot ms. 28 XXV ms.

« PreviousContinue »