Page images
PDF
EPUB

156 CUDBERCT foretells HIS OWN DEATH. [IV

DVOBVS autem annis in episcopatu peractis repetiit

insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo quia dies sibi mortis uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus: sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus 5 quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat, quibusdam autem hoc idem etiam manifeste reuelabat.

[XXVIIII]

ERAT enim presbyter uitae uenerabilis nomine Here. 10

berct, iamdudum uiro dei spiritalis amicitiae foedere copulatus qui, in insula stagni illius pergrandis de quo Deruuentionis fluui primordia erumpunt uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. hic cum audiret eum ad ciuitatem 15 Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: 'memento, frater Heriberct, ut modo quicquid opus habes me interroges mecum- 20 que loquaris: postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. certus sum namque quod tempus meae resolutionis instat et uelox est depositio tabernaculi mei.' qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis et fusis cum gemitu 25 lacrimis obsecro' inquit 'per dominum ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis rogesque supernam pietatem ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos. nosti enim quia ad tui oris imperium semper uiuere studui et, quicquid ignorantia uel 30 1 duobus incipit c XXVII ms. 30 studiui pr man.

(29)=27] HIS DEATH. EADBERCT SUCCEEDS HIM. 157

fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui.' incubuit precibus antistes statimque edoctus in spiritu inpetrasse se quod petebat a domino surge' inquit, 'frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude 5 quia quod rogauimus superna nobis clementia donauit.'

[ocr errors]

Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est xiii kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus 10 eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur, illa ut credibile est dispensatione dominicae pietatis ut, si quid minus haberet meriti a beato Cuthbercto, suppleret hoc 15 castigans longae aegritudinis dolor: quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi ita etiam una atque indissimili sede perpetuae beatitudinis meruisset recipi.

Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, 20 multum deprecatus fratres ut ibi quoque sepeliretur ubi non paruo tempore pro domino militarat. attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus in ecclesia deponeretur. quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat 25 uenerabilis antistes Vilfrid, donec eligeretur qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.

30

Ordinatus est autem post haec Eadberct, uir scientia diuinarum scripturarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia ac maxime elimosynarum operatione insignis, ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium atque pomorum, necnon et uestimentorum partem pauperibus daret.

1 fragill- ms. 12 ille pr man.

15

egr- ms.

21 -taret ms.

158 CUDBERCT'S BODY FOUND UNCORRUPTED. [IV

[XXX]

VOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio,

quanta in gloria uir domini Cudberct post mortem uiueret cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius 5 annis xi inmisit in animo fratrum ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto reliquo corpore sicca inuenienda putabant, atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. quod dum 10 sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum iussitque ut die depositionis eius hoc facere meminissent. fecerunt autem ita et aperientes sepulchrum inuenerunt corpus totum quasi adhuc uiueret integrum et flexilibus artuum compagibus multo dormienti quam mortuo 15 similius sed et uestimenta omnia quibus indutum erat non solum intemerata uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi festinarunt referre antistiti quae inuenerant. qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undi- 20 que pelagi fluctibus cincto solitarius manebat; in hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc xl ante dominicum natale dies in magna continentiae orationis et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam 25 Farne peteret, aliquandiu secretus domino militabat. adtulerunt autem ei et partem indumentorum quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur 30 17 claritate pr man.

1 XXVIII ms.
19 inuenerunt pr man.

[blocks in formation]

5

(31)=29]

OF EADBERCT'S DEATH.

159

affectu, noua' inquit indumenta corpori pro his quae tulistis circumdate, et sic reponite in arca quam parastis. scio autem certissime quia non diu uacuus remanebit locus ille qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est cui in eo facultatem quiescendi dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur !' haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna compunctione antistes lingua etiam tremente compleuit, fecerunt fratres ut iusserat, et inuolutum nouo amictu corpus 10 nouaque in theca reconditum supra pauimentum sanctuarii posuerunt. nec mora, deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente multumque ingrauescente ardore languoris non multo post, id est pridie nonas Maias, etiam ipse migrauit ad dominum, cuius corpus 15 in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes adposuerunt desuper arcam in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant. in quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro uitae illius olim memoriae mandauimus. sed et in 20 hac historia quaedam quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.

[XXXI]

ERAT in eodem monasterio frater quidam nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio 25 deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. hic cum quadam die lenas siue saga quibus in hospitale utebatur in mari lauasset, rediens domum repentina medio itinere 18 in pr man. 21 -adiecere ms. 22 XXVIIII ms.

30

12

aceruo ms.

160

PALSY CURED AT CUDBERCT'S TOMB.

[IV

molestia tactus est, ita ut corruens in terram et aliquandiu pronus iacens uix tandem resurgeret. resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis languore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit. crescebat morbus paula- 5 tim et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret. quo affectus incommodo concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam quoquo modo posset perueniens intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique 10 genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret ut uel ab huiuscemodi languore si hoc sibi utile esset liberaretur uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. fecit igitur ut animo disposuerat, et inbecilles artus 15 baculo sustentans intrauit ecclesiam ac prosternens se ad corpus uiri dei, pia intentione per eius auxilium dominum sibi propitium fieri precabatur: atque inter preces uelut in soporem solutus sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte qua 20 dolebat tetigisse, eodemque tactu totam illam quae languore pressa fuerat corporis sui partem paulatim fugiente dolore ac sanitate subsequente ad pedes usque pertransisse. quo facto mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate domino gratias denuo referens quid erga se actum esset 25 fratribus indicauit, cunctisque congaudentibus ad ministerium quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.

Sed et indumenta, quibus deo dicatum corpus Cudbercti uel uiuum antea uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa 30 a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit inueniet.

[blocks in formation]

27 exhibebere ms. 27 flagillo ms.

« PreviousContinue »