Page images
PDF
EPUB

[TESTI

TESTIMONIA

I

DILECTISSIMO in Christo collectori Cuthwino Cuth

mu

bertus condiscipulus in deo aeternam salutem. nusculum quod misisti multum libenter accepi, multumque gratanter litteras tuae deuotae eruditionis legi, in quibus, quod maxime desiderabam, missas uidelicet et oraciones sacro- 5 sanctas pro deo dilecto patre ac magistro Baeda a uobis diligenter celebrari repperi. unde delectat magis pro eius caritate, quam fretus ingenio, paucis sermonibus dicere, quo ordine migraret a saeculo, cum etiam hoc te desiderasse et poposcisse intellexi. grauatus est quidem infirmitate et max- 10 ime creberrimi anhelitus, sed tamen pene sine aliquo dolore, ante diem autem resurrectionis dominice, id est fere duabus ebdomadibus; et sic postea letus et gaudens graciasque agens omnipotenti deo omni die et nocte, immo horis omnibus usque ad diem ascensionis dominicae, id est uii id mai uitam 15 ducebat, et nobis suis discipulis cottidie lecciones dabat, et quidquid reliquum fuit diei in psalmorum cantu, prout potuit, se occupabat; totam uero noctem letus in oracionibus et graciarum accione deo ducere studebat nisi tantum modicus somnus impediret. itemque autem euigilans statim consueta 20 scripturarum modulamina ruminabat extensisque manibus deo gratias agere non est oblitus. uere fateor quia neminem unquam alium oculis meis uidi nec auribus audiui, tam diligenter gracias deo uiuo referre. o uere beatus uir! canebat autem sentenciam sancti Pauli apostoli dicentis 'horren- 25 dum est incidere in manus dei uiuentis' et multa alia de

12 dilectissimo...salutem not in CCLIV but 'incipit de ualetudine et obitu uenerabilis Beda presbyteri.'

5

ΙΟ

MONIA]

CUTHBERT TO CUTHWINE.

177

sancta scriptura, in quibus nos a somno animae exsurgere precogitando ultimam horam amonebat et in nostra quoque lingua, ut erat doctus in nostris carminibus, dicens de terribili exitu animarum e corpore:

Fore then neidfaerae
naenig uiuurthit

thonc snotturra

than him tharf sie

to ymb hycggannae

aer his hin iongae
huaet his gastae

godaes aeththa yflaes
aefter deothdaege

doemid uueorthae .

15 quod ita latine sonat: ante necessarium exitum prudentior quam opus fuerit nemo existit, ad cogitandum uidelicet antequam hinc proficiscatur anima, quid boni uel mali egerit, qualiter post exitum iudicanda fuerit'. cantabat etiam antiphonas ob nostram consolationem et suam quarum 20 una est: 'o rex gloriae, domine uirtutum, qui triumphator hodie super omnes celos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, usque ueritatis. alleluia'. cum uenisset autem ad illud uerbum, 'ne derelinquas nos orphanos,' prorupit in lacrimas et multum flebat. et post horam cepit repetere quae 25 incoauerat. et sic tota die faciebat et nos quidem audientes haec luximus cum illo et fleuimus; altera uice legimus, altera plorauimus, immo cum fletu legimus. in tali leticia quinquagesimales dies usque ad diem praefatum deduximus. et ille multum gauisus est et deo gratias refere30 bat, quia sic meruisset infirmari. et saepe dicebat 'flagellat deus omnem filium quem recipit, et sentenciam Ambrosii : 'non sic uixi, ut me pudeat inter uos uiuere; sed nec mori

15-18 quod...fuerit not in CCLIV.

178

LAST HOURS OF BEDA.

5

[TESTItimeo, quia bonum dominum habemus. in istis autem diebus dua opuscula memoriae digna, exceptis lectionibus quas cottidie accepimus ab eo et cantu psalmorum, facere studuit. id est a capite sancti euangelii Iohannis usque ad eum locum in quo dicitur, 'sed haec quid sunt inter tantos?' in nostram linguam ad utilitatem ecclesiae dei conuertit, et de libris Isidori episcopi excerptiones quasdam dicens: nolo ut pueri mei mendacium legant et in hoc post meum obitum sine fructu laborent'. cum uenisset autem tertia feria ante ascensionem domini coepit uehementius 10 egrotare in anhelitu et modicus tumor in suis pedibus apparuit. totum tamen illum diem docebat et hilariter dictabat et nonnumquam inter alia dixit: 'discite cum festinatione; quia nescio quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus'. nobis tamen uidebatur ne forte 15 exitum suum bene sciret et sic noctem in gratiarum actione peruigil duxit. et mane inlucescente, id est quarta feria, praecepit diligenter scribi quae coeperamus. et hoc fecimus usque ad terciam horam. a tercia autem hora ambulauimus cum reliquiis sanctorum, ut consuetudo illius diei poscebat. 20 et unus erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: 'adhuc capitulum unum de libro quem dictasti deest. et uidetur mihi difficile tibi esse plus te interrogare'; at ille inquid, 'facile est, accipe tuum calamum et tempera, festinanterque scribe.' et ille hoc fecit. a nona hora dixit mihi: 'quaedam pre- 25 ciosa in mea capsella habeo, id est piperum oraria et incensa; sed curre uelociter et adduc presbiteros nostri monasterii ad me, ut et ego munuscula qualia mihi deus donauit illis distribuam'. et hoc cum tremore feci et praesentibus illis locutus est ad eos et unumquemque, monens 30 et obsecrans pro eo missas diligenter et orationes facere: et illi libenter respondere. lugebant autem et flebant omnes,

26 marg uel piper.

MONIA]

HIS WORK IS ENDED.

179

maxime autem in uerbo quod dixerat quia aestimarent quod faciem eius amplius non multo in hoc saeculo essent uisuri. gaudebant autem de eo quod dixit: 'tempus est, si sic factori meo uidetur, ut ad eum modo absolutus ex 5 carne ueniam, qui me quando non eram ex nihilo formauit. multum tempus uixi, beneque mihi pius iudex uitam meam praeuidit. tempus absolucionis meae prope est, etenim anima mea desiderat regem meum Christum in decore suo uidere. sic et alia multa utilitatis causa ad aedificationem 10 nostram locutus in letitia diem ultimum usque ad uesperum duxit, et praefatus puer nomine uuilberche adhuc dixit: 'magister dilecte, restat adhuc una sententia non descripta'. at ille 'bene' inquid 'scribe'. et post modicum dixit puer: 'modo descripta est'. at ille 'bene' inquid 'consummatum 15 est, ueritatem dixisti; accipe meum caput in manus tuas, quia multum me delectat sedere ex aduerso loco sancto meo, in quo orare solebam, ut et ego sedens patrem meum inuocare possim.' et sic in pauimento suae casulae decantans 'gloria patri et filio et spiritui sancto' et cetera, ultimum e 20 corpore exhalauit spiritum. atque ut sine dubio credendum est quod pro eo quia hic semper deuotissimus in dei laudibus laborauerat ad gaudia desideriorum celestium anima eius ab angelis portaretur. omnes autem qui audiere uel uidere obitum Baedani patris nostri, numquam se uidisse alium in tam 25 magna deuocione atque tranquillitate uitam suam finisse dicebant: quia, sicut audisti, quousque anima eius in corpore fuit, 'gloria patri' et alia quaedam ad gloriam dei cecinit et expansis manibus deo gratias agere non cessabat. scire autem debes quia adhuc multa narrari et scribi possunt 30 de eo sed nunc breuitatem sermonis ineruditio meae linguae facit. attamen cogito deo adiuuante ex tempore plenius de eo scribere quae oculis uidi et auribus audiui. finit de obitu Bedani presbyteri.

180

BONIFACE.

II

[TESTI

PRAETEREA obsecro, ut mihi de opusculis Bedan lectoris aliquos tractatus conscribere et dirigere digneris -quem nuper, ut audiuimus, diuina gratia spiritali intellectu ditauit et in uestra prouincia fulgere concessit―et ut candela, quam uobis dominus largitus est, nos quoque fruamur.

IN

III

5

NTEREA rogamus, ut aliqua de opusculis sagacissimi inuestigatoris scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo dei apud uos uice candelae ecclesiasticae scientia 10 scripturarum fulsisse audiuimus, conscripta nobis transmittere dignemini. et si uobis laboriosum non sit, ut cloccam unam nobis transmittatis, grande solacium peregrinationis nostrae transmittitis.

IV

MODO enim inhianter desiderantes flagitamus, ut nobis

15

ad gaudium maeroris nostri eo modo, quo et ante iam fecistis, aliquam particulam uel scintillam de candela ecclesiae, quam inluxit spiritus sanctus in regionibus prouinciae uestrae, nobis destinare curetis; id est ut de tracta- 20 tibus, quos spiritalis presbiter et inuestigator sanctarum scripturaruin Beda reserando conposuit, partem qualemcumque transmittere dignemini; maxime autem, si fore possit quod nobis praedicantibus habile et manuale et utillimum esse uidetur-super lectionarium anniuersarium 25 et prouerbia Salomonis. quia conmentarios super illa eum

condidisse audiuimus.

1 Bonifatius ep 61 p 180 Jaffé to Ecgbert abp of York.

7 Idem ep 62 p 181 to Huetberht abbat of Wearmouth and Jarrow. 15 Idem ep 100 p 250 to Ecgbert abp of York.

« PreviousContinue »