Page images
PDF
EPUB

26

OF THE LIFE OF BISHOP AEDAN.

[III

uantiae decreta porrexerat; tantum ea quae in propheticis euangelicis et apostolicis litteris discere poterant pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis aput eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicae incarnationis 5 dccxv per annos cl.

At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo eratque et doctissimus in scripturis et longae uitae perfectione eximius, cor- 10 recti sunt per eum et ad uerum canonicumque paschae [diem] translati; quem tamen et antea non semper in luna xiiii cum Iudaeis ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen quam decebat ebdomada celebrabant. sciebant enim ut Christiani resurrectionem domini- 15 cam quae prima sabbati facta est prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem. prima sabbati, ea quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad 20 perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis et si quid aliter sapitis, et hoc quoque uobis deus reuelabit.' de quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.

AB

[blocks in formation]

B hac ergo insula ab horum collegio monachorum ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo missus est Aedan accepto gradu episcopatus. quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbiter praefuit. unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel con- 30 12 diem from C1. 21 promisum ms.

5]

INFLUENCE OF AEDAN'S EXAMPLE.

27

tinentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter quam uiuebat cum suis ipse docebat. nil enim huius mundi quaerere nil amare curabat. cuncta quae sibi a regibus uel 5 diuitibus saeculi donabantur mox pauperibus qui occurrerent erogare gaudebat. discurrere per cuncta et urbana et rustica loca non equorum dorso sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas compulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes ince10 dens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum si infideles essent inuitaret, uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem et uerbis excitaret et factis.

15

In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat ut omnes qui cum eo incedebant siue adtonsi seu laici meditari deberent, id est aut legendis scripturis aut psalmis discendis operam dare. hoc erat cotidianum opus illius et omnium qui cum eo erant ubicumque locorum 20 deuenissent. et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, `ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis siue ad orandum egredi. cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac 25 feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, iiiia et uia sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare. numquam diuitibus honoris siue timoris gratia si qua delinquissent reticebat, sed aspera illos inuectione corrigebat. nullam 30 potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius. quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum ut diximus dispergebat, uel ad

28 HOW AEDAN WAS SENT TO ENGLAND.

[III

redemtionem eorum qui iniuste fuerant uenditi dispensabat. denique multos quos pretio dato redemerat redemtos postmodum suos discipulos fecit atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.

5

Ferunt autem quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret nec libenter a populo audiretur, redierit patriam atque in conuentu seniorum rettulerit quia nil pro- 10 desse docendo genti ad quam missus erat potuisset, eo quod essent homines indomabiles et durae ac barbarae mentis. at illi ut perhibent tractatum magnum in concilio quid esset agendum habere coeperunt, desiderantes quidem genti quam petebantur saluti esse, sed de non recepto quem 15 misserant praedicatore dolentes. tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum de quo agebatur sacerdotem uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti 20 uerbo dei ad capienda perfectiora et ad facienda sublimiora dei praecepta sufficerent.' quo audito omnium qui considebant ad ipsum ora et oculi conuersi diligenter quid diceret discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere 25 decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.

18 indoctis C1. indoctoribus ms.

30

6]

PIETY OF KING OSWALD.

29

VI

HVIVS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea cui

praeerat gente Anglorum institutus non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit, sed 5 et regna terrarum, plusquam ulli maiorum suorum, ab eodem uno domino qui fecit caelum et terram consecutus est. denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in iiii linguas, id est Brettonum Pictorum Scottorum et Anglorum, diuisa est, in dicione accepit.

ΙΟ

Quo regni culmine sublimatus, nihilominus quod mirum dictu est pauperibus et peregrinis semper humilis benignus et largus fuit. denique fertur quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium positusque esset in mensa coram eo discus argenteus 15 regalibus epulis refertus et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius cui suscipiendorum inopum erat cura delegata et indicasse regi quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet postulans aliquid eli20 mosynae a rege. qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus sed et discum confringi atque eisdem minutatim diuidi praecepit. quo uiso pontifex qui adsidebat delectatus tali facto pietatis adprehendit dextram eius et ait: 'nunquam inueterascat haec manus.' quod et ita iuxta 25 uotum benedictionis eius prouenit. nam cum interfecto illo [in] pugna manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit ut hactenus incorruptae perdurent. denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba

17 delegata C1 secunda manu. deligata prima. diligata ms.
26 in from C1.

[III

30 BIRINUS CONVERTS THE WEST SAXONS. cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur ac digno a cunctis honore uenerantur.

Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem et uelut unum compaginatae in populum. erat 5 autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.

VII

O tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus 10 Geuissae uocantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo qui cum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse 15 sparsurum. unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum. sed Brittaniam perueniens ac primum Geuissorum gentem ingrediens cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare 20 quam ultra progrediens eos quibus praedicare deberet inquirere.

Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum 25 regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse eumque de lauacro exeuntem suscepisse ac pulcherrimo prorsus et deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione deo dedicatum

« PreviousContinue »