Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small]

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.-Cum in litteris Apostolicis pro Synodo Nationali Episcoporum Hiberniæ mox celebranda mentio fiat de instructionibus per S. Congregationem tradendis, Amplitudini suæ illas statim significandas duxi, atque ea ratione ut Collegis quoque paterent.

Primo itaque admonendos cures Episcopos, atque alios etiam qui quovis titulo Synodi participes sint extituri, ut super deliberationibus secretum servare studeant. Id profecto duabus potissimum rationibus præstandum patet, primo quidem ex eo quod Synodi acta et decreta Sedis Apostolicæ examini ac judicio sunt reservanda; deinde verò quod cum in regione ista præsertim consuetudo invaluerit ut de quibuscumque causis, etiam sacratioribus, polemicæ quæstiones in publicis ephemeridibus exagitentur, si id contingeret ex vulgatis imprudenter iis, quæ in Synodo pertractantur, periculum adest ne graviora etiam mala ex ipso profluant remedio. Ea vero occasione Episcopi videntur admonendi generatim ut, cum de nonnullis quæstionibus haud inter se conveniant, abstineant ab ineunda publica controversia per documenta typis edita, ac domesticas querelas ad maternum S. R. E. sinum potius deducant, non vero palam exhibeant, atque ipsis Catholicæ Fidei inimicis revelent.

Secundo, licet Synodus ex Episcopis potissimum coalescat,

attamen juxta praxim sæpius servatam, valde opportunum videtur si Presbyteri nonnulli veluti consultores atque administri adhibeantur: quod modo ad uniformitatem disciplinæ constituendam in collegiorum negotio, imprimis commendandum videtur. Attamen Episcopos peculiariter admoneas, quatenus Ecclesiasticos viros ætate ac probitate graves, solida ecclesiastica doctrina præditos, ob labores in vinea Domini exantlatos, cunctis venerabiles, eosque demum seligant, quos certum sit Episcoporum cœtui benevisos existere, eorumque fiduciam promerituros.

Quod demum spectat Lithurgicum Ordinem in Synodo servandum, nil obstat quominus illum sequi cures qui pro Synodis in Pontificali, vel Cæremoniali Romano continetur; vel ad normam eorum quæ in aliis probatis conciliis acta sunt providendum cures.

Demum si aliis de causis controversiæ enascantur ob ea, quæ formam Synodi spectant, vel quoad nonullorum jura in controversiam forsitan adducta, ipse interim prout melius videbitur, attentaque potissimum Collegarum sententia, judicium proferas, addita etiam si opus fuerit declaratione quod nullius juribus præjudicatum censeatur.

Precor Deum ut Te diu sospitem servet. Amplitudinis Tuæ,

Romæ, ex Adibus. S. C. de PNDA. FIDE,

Die 18 Aprilis, 1850.

Ad officia Paratissimus,

J. PH. CARD. FRANSONI PRÆF.

Paulus, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Armacanus, Primas totius Hiberniae, Delegatus sedis Apostolicae, etc.

Illmis. et Revmis. Fratribus, Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae et aliis omnibus qui de jure Concilio Nationali interesse debent, salutem in Domino.

Cum consilium a cunctis Hiberniæ præsulibus proxime elapso anno initum de Synodo plenaria totius regni celebranda a Smo. D. N. PIO. PP. IX. feliciter regnante fuerit approbatum; cumque nobis idem Supremus Ecclesiæ Pastor (ut ex ejus litteris brevibus die vi. Aprilis datis et huic decreto adnexis constat), potestatem concesserit, qua ad normam sacrorum canonum eandem Synodum convocaremus, eidemque præessemus, etiam tamquam Delegatus Apostolicus; nos vi potestatis benigniter sic concessa Synodum Nationalem totius Hiberniæ in civitate Thurlesia, in ædibus Seminarii, qui locus omnibus hujus regni Archiepiscopis commodus et opportunus visus est, ad xviii. Kalendas Septembres, in festo Bmæ. Virginis in cœlum Assumptæ, quæ incœptis nostris sit propitia, incipiendam, et diebus subsequentibus prosequendam, et Deo Optimo Maximo adjuvante, ad Ejus gloriam et laudem, et hujus fidelis populi salutem, absolvendam perficiendamque indicimus et convocamus. Conveniant itaque prout in brevibus Pontificiis jam citatis præscribitur, prædicto die et loco omnes Hiberniæ Archiepiscopi et Episcopi, et si qui alii inveniantur, qui ex jure hujusmodi

conciliis interesse debeant et possint, ut collatis consiliis ea omnia statuantur, quibus fides apud nos firmetur et custodiatur, et pericula arceantur quibus in hac regione exponitur, Dei cultus augeatur, sacramentorum decus promoveatur, ecclesiasticarum personarum munera et onera definiantur, denique omnia præstentur quibus mores emendari, controversiæ componi, vineæque florentes nostræ curæ commissæ latius dare omnium virtutum odorem possint. Singuli porro præsules in suis diœcesibus tempus et locum in quibus Synodus est habenda omnibus significent, ut si qui alii jus habeant ut intersint, notitiam convocationis opportunam habeant, et jus suum tempestive asserant, ut Synodo admittantur. Cæterum toto temporis intervallo quod inter præentem Synodi convocationem et ejus celebrationem intercedet, præsules omnes enixe rogamus et hortamur, ut preces privatas ipsi effundant, et publicas præscripto Sacrorum Canonum per suas dioceses indicant, ut Pater cœlestis dives in misericordia visitare vineam suam in benedictionibus suis, et consilia actusque nostros aspirando prævenire, et adjuvando prosequi dignetur.

Datum Droghedæ, in Festo Corporis Christi,
Die 30 Maji, 1850.

Paulus, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Armacanus, Primas totius Hiberniae, Delegatus sedis Apostolicae, etc.

Illmis. et Revmis. Fratribus, Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae et aliis omnibus qui de jure Concilio Nationali interesse debent, salutem in Domino.

Aliis nostris litteris die trigesimo Maji datis, plenarium Hiberniæ Concilium die decimoquinto Augusti in festo Assumptionis Beatissimæ Virginis Mariæ, Thurlesiæ habendum, indiximus. Cum vero ob graves causas id celebrare ad præstitutum diem non liceat, prædictum Concilium eadem auctoritate qua illud indiximus in diem vigesimum secundum ejusdem mensis Augusti differimus et prorogamus. Itaque eo die, omnes Archiepiscopos et Episcopos, ceterosque qui Concilio interesse debent, rogamus in Domino et requirimus ut in eandem civitatem conveniant initium Synodali actioni prædicto die vigesimo secundo Augusti solemniter daturi. Interim Deum iterum atque iterum exorandum optamus ut suæ Spiritum sapientiæ mentibus nostris infundere dignetur quatenus Eo inspirante opportunis modis quæ recta sunt exequi et malis omnibus obviare possimus.

Datum Droghedæ,

Die 6 Augusti, Anni 1850.

« PreviousContinue »