Page images
PDF
EPUB

21

[ocr errors]

25 27 27 30 36 42 43

...

DECRETA SYNODI.

De Eucharistia
De Poenitentia
De Extrema Unctione
De Matrimonio
De Vita et Honestate Clericorum
De Parochis
De Coadjutoribus Parochorum
De Episcopis
De Archivis constituendis
De Bonis Ecclesiasticis
De Collegiis Regina
De Scholis Nationalibus

De Dissentionibus inter viros Ecclesiasticos evitandis
Elenchus Decretorum, cum numero articulorum ...
Subscriptio Episcoporum
Decretorum cum Originali omnimoda Consensio
APPENDIX.

I. Rescriptum de Tempore Paschali
II. Ritus servandusin Expositione et Bene-

dictione Sanctissimi Sacramenti
Modus in ipsa Benedictione servandus
III. Rescriptum de Missis in Festis reductis
IV. Rescripta de Collegiis Regina

[ocr errors]

...

49 50 52 54 59 60 61 63

...

...

65

66

...

:

70 72 73

VENERABILIBUS FRATRIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS TOTIUS HIBERNIÆ.

PIUS PP. IX.

Venerabiles Fratres, salutem et Aplicam. Benedictionem. Magno quidem cum paterni animi nostri solatio cognovimus vos in nostræ sollicitudinis partem vocatos consilium iniisse de plenario conventu Episcoporum totius nationis celebrando, ut gravioribus nonnullis Ecclesiasticis negotiis consulatur. Pro certo enim habemus maximas inde utilitates vestras Ecclesias esse percepturas. Quod quidem consilium Nos vehementer in Domino probantes, Armacanum Antistitem totius Hiberniæ Primatem, virum probitate, doctrina, ac prudentia spectatissimum, attentis etiam peculiaribus adjunctis Delegatum Apostolicum renunciavimus, qui, eo quoque nomine, Synodum convocet, eique præsit cum facultatibus omnibus necessariis, et opportunis. Erit proinde vestrum, Venerabiles Fratres, Armacano Antistiti hoc munere aucto obsequi; ac volumus imprimis ut facta ab eodem Synodi convocatione, omnes adesse teneamini, nisi legitimum obstet impedimentum ad tramitem SS. Canonum. Licet vero eidem Delegato apostolico peculiares instructiones tradendas curaverimus, vos tamen generatim monitos volumus, ut non modo responsis pro gravioribus nonnullis negotiis datis, quo par est studio inhærentes, sed illam potissimum curam geratis in Synodo ut disciplina decretis et rescriptis ab Apostolica Sede, vel Congregatione Propagandæ fidei præposita, pro nonnullis præsertim gravioribus istius regionis negotiis, alias editis, consentanea ac uniformis per omnes provincias et diceceses collatis consiliis constituatur. Acta vero, et decreta Synodi ad Sedem Apostolicam transmitti volumus, ut examine de more instituto judicium de illis feratur, ac si opportunum visum fuerit, suprema nostra auctoritate confirmentur ac roborentur. Cæterum, Ven. Fratres, firma spe tenemur fore ut susceptam hujus celebrandæ Synodi curam sic ad extremum studiose geratis, ut eam in maximam Catholicæ religionis prosperitatem cessisse vobiscum lætari possimus.

Datum Romæ sub annulo Piscatoris die VI. Aprilis, MDCCCL. Pontificatus nostri anno quarto.

De speciali mandato SSmi

A. PICCHIONI, Substitutus.

1

VEN. FRATRI PAULO CULLEN, ARCHIEPIS

COPI ARMACANO, AC TOTIUS HIBERNIÆ
PRIMATI.

[blocks in formation]

Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. De firmanda augendaque Catholica Religione pro Apostolici muneris ratione sollicitis ea Nobis plerumque probanda occurrunt, quæ in utilitatem ipsius Religionis cessura videntur. Porro illud certum est ætate qualibet maximas in Ecclesia Dei utilitates importasse Episcoporum Conventus, seu Concilia, in quibus vel defensa Catholica fides est a grassantibus hæresum monstris, vel ea salubriter instituta sunt, quæ ad instaurandam tuendamque pertinerent vitæ morumque disciplinam. Quapropter animum nostrum magnopere recreavit consilium per Venerabiles Fratres totius Hiberniæ Antistites initum de celebrando, consueta Synodali forma, plenario conventu Episcoporum totius nationis, ut gravioribus nonnullis ecclesiasticis negotiis provideatur. Quod quidem consilium Nos commendantes, et approbantes de consilio VV. FF. NN. S. R. E. Cardm. Propagandæ Fidei præpositorum pro Synodi hujus convocatione, et celebratione perficienda, attentis etiam peculiaribus circumstantüs Tibi Delegati Apostolici munus demandandum censuimus. Te igitur, Venerabilis Frater, a quibusvis excommunicationis, et

.

interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis quovis modo, vel quavis de causa latis, si quas forte incurreris, hujus tantum rei gratia absolventes ac absolutum fore consentes ad hujusmodi synodum convocandam et celebrandam Delegatum Apostolicum per has nostras litteras eligimus et constituimus, Tibique facultates omnes ad hoc necessarias et opportunas tribuimus, et impertimus. Tibi vero peculiariter demandamus, ut instructiones a memorata Cardinalium congregatione pro Synodi celebratione traditas, nec non Decreta et Rescripta ab Apostolica Sede, vel supradicta Congregatione alias edita

pro nonnullis præsertim gravioribus negotiis regionis istius exequenda cures, studeasque demum ut disciplina ejusmodi in praxi servanda admittatur, quæ, et memoratis decretis consentanea existat, et uniformitatem per omnes Provincias, et Diæceses inducat. Denique synodi acta, et statuta ad Apostolicam Sedem transmittes, ut ejus examini subjiciantur, ac si opportunum videatur, ejusdem auctoritate confirmentur, ac roborentur. Jam vero confidimus ut pro tuo eximio religionis studio, doctrina, prudentia sic recte commissi muneris partes gessurus sis, ut hujusmodi Synodi celebratio, Deo bene juvante, in maximum cedat Catholicæ religionis incrementum.

Non obstantibus etiam speciali atque individua mentione dignis in Contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romæ sub annulo Piscatores die VI. Aprilis, MDCCCL. Pontificatus Nostri, Anno.

De Speciali Mandato SSmi.
A Picchioni Substitutus.

« PreviousContinue »