Page images
PDF
EPUB

4]

MIRACLES AT CEADDA'S TOMB.

99

sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. in quo utroque loco ad indicium uirtutis illius solent crebra 5 sanitatum miracula operari. denique nuper freneticus quidam dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis domino 10 largiente consequeretur, ostendit. est autem locus idem sepulcri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus habente foramen in pariete, per quod solent hi qui causa deuotionis illo adueniunt manum suam inmittere ac partem pulueris inde adsumere, quam cum in aquas miserint atque 15 has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia cupitae sospitatis gaudia redibunt.

In cuius locum ordinauit Theodorus Vynfridum uirum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, 20 prouinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset: in quibus cunctis Vulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. erat autem Vynfrid de clero eius cui ipse successerat antistitis et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

25

IN

IV

NTEREA Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam tulit secum omnes quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scottos, sed et de gente Anglorum uiros circiter xxx, qui utrique monachicae con30 uersationis erant studiis inbuti. et relictis in ecclesia sua

100

MONASTERIES BUILT BY COLMANUS.

[IV

fratribus aliquot primo uenit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum genti destinatus; deinde secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta sermone Scottico Inisboufinde, id est 'insula uitulae albae,' nuncupatur. in hanc 5 ergo perueniens construxit monasterium et monachos inibi quos de utraque natione collectos adduxerat collocauit. qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis quo fruges erant colligendae relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme 10 succedente redirent et his quae Angli praeparauerant communiter uti desiderarent; quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo nominatur; emitque partem 15 eius non grandem ad construendum ibi monasterium a comite ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam qui eis locum commodaret consistentes ibi monachi domino preces offerrent. et constructo statim monasterio iuuante etiam comite ac uicinis omnibus 20 Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis. quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis. ipsum namque est quod nunc grande de modico effectum Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus egregium examen continet 25 monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuunt.

2 distinatus ms.

19 offerent ms.

5] DEATH OF OSUIU. SYNOD OF HERUTFord. ΙΟΙ

ANNO

V

dominicae incarnationis dclxxmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et mor5 tuus est anno aetatis suae luiii. qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae institutionis ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam Romam uenire ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Vilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri promissa non parua pecuniarum 10 donatione rogaret. qui defunctus die xu kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni heredem reliquit: cuius anno regni iii Theodorus cogit concilium episcoporum, una cum eis qui canonica patrum statuta et diligerent et nossent magistris ecclesiae pluribus. quibus pariter congregatis, 15 diligenter ea quae unitati pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat animo, coepit obseruanda docere. cuius synodicae actionis huiusmodi textus est :

'IN nomine domini dei et saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam 20 eodem domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis. conuenimus autem die xx° iiiio mensis Septembris indictione prima in loco qui dicitur Herutford. ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica 25 sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster reuerentissimus Bisi Orientalium Anglorum episcopus: quibus etiam frater et consacerdos. noster Vilfrid Nordanhymbrorum gentis episcopus per proprios legatarios adfuit. adfuerunt et fratres ac consacerdotes 30 nostri, Putta episcopus castelli Cantuariorum quod dicitur Hrofescæstir, Leutherius episcopus Occidentalium Saxonum,

102

[ocr errors]

ARCHBISHOP THEODORE PRESIDENT.

[IV

Vynfrid episcopus prouinciae Merciorum. cumque in unum conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus, rogo" inquam, "dilectissimi fratres, propter timorem et amorem redemtoris nostri, ut in commune omnes pro nostra fide tractemus, ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis 5 et probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur." haec et alia quamplura quae ad caritatem pertinebant unitatemque ecclesiae conseruandam prosecutus sum; cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea quae 10 a patribus canonice sunt antiquitus decreta custodire. ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt: "optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctoruni canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare." quibus statim protuli eundem librum canonum 15 et ex eodem libro x capitula quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi et ut haec diligentius ab omnibus susciperentur rogaui.'

'PRIMVM capitulum: "Vt sanctum diem paschae in commune omnes seruemus dominica post xiiijam lunam 20 mensis primi."

'Secundum: "Vt nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis."

"Tertium: "Vt, quaeque monasteria deo consecrata 25 sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere."

"Quartum: "Vt ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis, sed in ea permaneant oboedi- 30 entia quam tempore suae conuersionis promiserunt."

30 demissionem corr in di- ms.

5] DECREES OF THE SYNOD of herutford.

103

"Quintum: "Vt nullus clericorum relinquens proprium episcopum passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et suscep5 tor et is qui susceptus est excommunicationi subiacebit."

ΤΟ

'Sextum: "Vt episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur agere."

'Septimum: "Vt bis in anno synodus congregetur. sed quia diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut kalendis Augustis in loco qui appellatur Clofeshoch semel in anno congregemur."

"Octauum: "Vt nullus episcoporum se praeferat alteri 15 per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus et ordinem. congregationis suae."

20

'Nonum capitulum in commune tractatum est: "Vt plures episcopi crescente numero fidelium augerentur;" sed de hac re ad praesens siluimus.

'Decimum capitulum pro coniugiis: "Vt nulli liceat nisi legitimum habere conubium. nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi ut sanctum euangelium docet fornicationis causa, relinquat. quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio con25 iunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat aut propriae reconcilietur coniugi."

'His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis 30 scandalum aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. quam sententiam definitionis

5 excommunicatione ms.

« PreviousContinue »